23. (22) Miraculum de sancto Amato, quod tempore sancti Vindiciani presulis contigit Cameraco. Sub huius quoque pontificis tempore in hac nostra civitate quoddam contigit mirabile, quod huic operi necessarium duxi inserere. Ea namque tempestate, dum prefatus rex Theodoricus in sanctos Dei seviret, diabolica agitatus stimulatione sanctum Amatum Senoniensis aecclesiae presulem exilio religandum deputavit ; longeque ab illis partibus, in municipio Viromandensi quod Perrona vocatur, sub custodia admodum reverentissimi viri Ultani abbatis mancipandum destinavit, scilicet ut quem ferro non audebat perimere, longa saltem exilii tribulatione maceraret. Sancto igitur Ultano de medio facto, timens rex impius, ne sanctus presul repatriaret, elegit quendam virum nomine Mauruntum Adalbaldi ducis atque sanctae Rictrudis filium, quem Perronam direxit, atque ut beatum presulem alias secum digne custodiendum duceret, imperavit. Siquidem preclarus Dei athleta huiusmodi precepto parere non distulit, sed quod iussum fuerat, quantocius properans, exulem sanctum honorifice tractando secum iude adduxit. Illis ergo ad Austrevandensem pagum tendentibus, contigit, ut refocillandi gratia Cameracum diverterent ad urbem. Ubi ceteris circa ministerium satagentibus, beatissimus presul, parti quam Maria testante Domino optimam elegit, semper intendens aecclesiam sanctae Dei genitricis et virginis Mariae haud longe ab hospitio subintravit, ibique quantum Domino carus erat, evidentissime claruit. Intranti enim, ut in umbris solet, lumen oculorum solis claritate perculsum obtunditur. Unde ipse minus perspicax, radio solis, qui per foramen parietis infulgebat, pro servo usus est ; quoniam fatigatus itinere, materiale onus, ut spirituale levius adsumeret, deponens, cappam suam atque manicas suas radio solis tanquam ibi protensae ferulae ignoranter iniecit. Quae sol ipse suscipiens, dum orationi prostratus incumberet, famulando sustinuit. Dispositis interea quae domi necessaria erant, beatus Mauruntus sancti vestigia subsecutus, cum aecclesiam introisset, et exuvias sancti de sole pendere deprehendisset : Deumque mirabilem glorificando predicans, tanti viri pedibus se prostravit, suamque ignorantiam accusans, si quid in eum peccasset, veniam postulavit. Non enim illi antea competenter servierat, utpote quem tanti meriti apud Deum fuisse nondum noverat. At mitissimus presul clementer indulsit, et non multo post viribus resumptis, iter quoque resumunt quod coeperant, laboremque suum divini sermonis dulcedine lenientes, Hamaticum deveniunt. Quo in loco diutissime commorantes, non minimum profecerunt. Relicto denique Hamaticae cenobio, sacer presul educitur, Broilumque perductus est. Ipse vero iuxta basilicam cellulam sibi fabricari precepit, intra quam quandocumque oportunum erat sese continens, vigiliis, orationibus atque ieiuniis incessanter corpus fatigavit, usque dum tam egregium militem Dominus de terris ad celos evocavit.