Prologus in vitam sancti Amati episcopi et confessoris Ne cui forte legentium sermo displiceat incultus, imperitiamque scriptoris omnis denotet studiosus initio scedulae, ita votum purgetur idiotae, ut primo praesumptio non culpetur in opere, sed probetur effectus obedientiae, demumque summo reputetur a cordis ardore, quod fit spe mercedis aeternae. Jussus enim fratrum praecepto mandati, potius et exactus amore sancti patris Amati, leges artis grammaticae postposui, necnon rhetoricae utpote nescius curam minime dedi, sed, tidelia fidelis ipse fideliter exequens, simplici locuturus sermone injunctum quamvis inepte suscepi. Debita igitur charitate compulsus, auxilium ad hoc peto sancti Spiritus, ut vires negatas ingenio sensus, clementia ejus mihi tribuat virtutes. 1. Mirus artifex idemque opifex, Dominus omnipotens et Deus noster, qui secundum omnipotentiam suam fecit quae sunt et gubernat eadem ut sunt, coelum, terram, mare et omnia quae in eis sunt (semper enim bonus, in seculum misericordia ejus), sedentibus in tenebris et umbra mortis lucem veram coelitus ministravit, dum propter nimiam caritatem suam qua nos dilexit, Filium suum terris infudit, ut, quia ipse est lux mundi, quisquis eum secutus fuerit, in peccatorum tenebris atque poenarum latebris non maneat, sed lumen aeternum et perennis vitae gaudium possideat. Hic Jesus Christus, oleo laetitiae prae suis unctus participibus, largifluam pietatis benignitatem mundo exhibens, hoc est redemptionis salutem nobis in medio terrae perimplens, victo diabolo ac mortis jure morte propria superato, dum celsa penetrans ad Patrem ascenderet, ne plasma suum ulterius dominans culpa peccati poenis addiceret, prolatae lucis ministros statuit, quibus dixit : Vos estis lux mundi. Sicque illos jubare tantae claritatis irradians tota orbis per spatia praedicare et eam cunctis mortalibus adhibere praecepit : Ite, inquiens, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Sicut misit me Pater et ego mitto vos. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Et illi quidem, videlicet apostoli sancti, sibi desursum dati gratia Flaminis roborati, ut gentium plenitudinem vocarent ad fidei lumen profecti, praedicaverunt ubique, Deo cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, ita ut, salutiferae tuba exhortationis vocatis multis ad militiam. Dominicae servitutis, post peracta negotia, post adepta potestatis judiciariae tribunalia, hac gloriosa vicariaque functione inclitum et numerosum credentium relinquerent exercitum, cum sanctitatis videlicet vigore lucifluum, qui, magistri repleti dogmate, paterna nihilominus inferebant nationibus jussa, quorum doctrina fulget Ecclesia ut sol et luna. 2. Horum alii, per diversa tormenta triumphatores et amici Dei facti; alii, seipsos hostiam vivam Deoque placentem offerentes, idonei inventi ; alii, carnis pudicitiam cum virginitatis flore integram conservantes, angelorum societate digni, daemonibus imperabant, mortuos suscitabant, leprosos mundabant paralyticos sanabant, claudis gressum restituebant, surdis aures aperiebant, mutis sermonem indulgebant, caecos illuminabant, diversas infirmitates in sanitatem commutabant. Namque, ut ostenderetur mirabilis Deus in sanctis, ipse dabat virtutem et fortitudinem fidelibus suis, per quos innotesceret salubriter nomen ejus mirabile in quo oportet onines salvos fieri et esse. 3. Quapropter gratias agimus tibi, Domine, qui nos indolens praevaricationis offensa perire, ineffabili clementia potentiae damna nostra, quae gratuito solvis munere, atque directis hujus undique secus pietatis praeconibus effectu opificentiae magnalibus nos quoque sublevas redemptionis pretio gloriosius : nimirum ascendens in altum captivam ducendo captivitatem, omni homini indulges promissam in coelis hereditatem inaestimabilem, utique perennis vitae felicitatem; hoc est, aeternae coram te lucis tribuis portionem. Tibi laus et jubilatio, mundi beata reparatio. Te glorificet omnis nostra redemptio, qui tuorum firma manes et perpes salvatio. Sit nomen tuum, Deus, benedictum in secula; honor et gloria tibi per omnia tempora. Gloriosis ergo, sicut dictum est, actibus sancti circumornati et moribus, repleto jam per se mundo fidei et virtutum muneribus, quia placuerunt Deo et sine macula sunt inventi, ab hac valle lacrimarum et dolore variarum tribulationum ad palmam et gaudium sunt translati polorum, ubi summa et perpetua felicitas ac cum indeficienti laetitia magna est illis festivitas. 4. Gum quibus etiam beatus patcr Amatus in curia ccelesti gaudenter ascitus, unusque de tam egregiis assignatus senatoribus, quoniam justis institerat operibus, exultat multiplici nunc candore decoratus. Hi sunt sancti ad nuptias filii regis introducti: claris vestibus amicti, accensis lampadibus fulgidi et in secretis gloriae cubilibus collocati, cantantes semper Domino canticum novum, hymnis sonoris frequentant Alleluia dulcifluum. Ipse nempe laus et gaudium manet illorum qui tanta eos vexit ad dona praemiorum, cujus laeti de praesentia, deificae potestatis veneranter adorant magnalia. Immensis itaque super astra praemiis cumulati, variis quoque signorum prodigiis terra fiunt incliti; nempe non minus per innumeras fulgent virtutes; quam stellae per aethereas partes. Magnus quippe Dominus et laudabilis nimis, necnon mirabilis, ut diximus, est in sanctis suis. Inde, fratres, nos etiam ad salutem nostram id semper exequentes, eorum actus considerando sacrosque mores, parati jugiter ad praedicandas Deitatis virtutes, corde et ore laudemus Deum in sanctis, cujus claritas illustrationis extat in illis. Cum societate enim eorum ccelum exullat, patrociniis terra tripudiat. Dignum plane, immo nobis est proficuum agere quod implentibus fiet omnino salubre, ut scilicet in illis auctorem omnium laudemus, eorumque sub honore canticum jocunditatis jubilemus. Quae enim virtus praedicatur de membris, ad caput referri non dubitatur. Siquidem ineffabile solamen procuramus, si tantos apud Deum patronos acquiramus. 5. Tantis sane muneribus munera mundus omnis per quadra sui climata sanctorum retinet ossa, quorum precibus plura salutis experitur se habere beneficia, hac veneratione honesta. Inter quae oic et nos habemus praecipui confessoris Amati, amabilis Dei pontificis, corpus honorabile : quo patrocinante impetramus diu perenniterque valere. Etenim pater pius protectorque noster assiduus, hic domnus pastor Amatus, sicut privilegium apud nos manendi tenet, ita voti nostri commoda meritis apud Deum obtinet, quos miseranter enutrit et fovet, dum forte vitae et dogmatum suorum imitatores videt. Cujus cum filii simus, ut tanto patrono digni simus invigilare debemus. At qui circa ejus reliquiarum excubias studio fervere, famulatu deservire exigimur, quod docuit non derogare, quod boni operatus est non negare, suescere verum sequi et implere contendere praecipimur. Cujus viam tenere quid aliud est quam recto itinere regnum coelorum penetrare? Ad quod pervenire dat imitatio sanctorum vitae. Hinc ergo jam pro posse nostro, gratia salutis, gestorum illius aliqua pertentare ratio cogit magnae in illo fiduciae. 6. Incipit vita sancti amati. Igitur beatus Amatus ante secula praedestinatus, in fine autem temporis ordine congruo vocatus, ex christianis et justis parentibus feliciter natus, feliciter educatus fuit. Qui inter ipsa primaevae aetatis crepundia superna praesignitus gratia, futurus admodum putabatur deicola, ut olim Johannes Altissimi propheta, dum in annis puerilibus, quadam quasi praerogativa, sollicitus semper erga quaeque videbatur honesta. Cujus rei causa litterarum studiis traditus scholares alas meruit in ipsa, ut ita dictum sit, pueritia, altiora scilicet capiens et coaevos in scientia praecellens. Denique optavit et datus est ei sensus ; invocavit et venit in se sapientiae spiritus. Quo quia usus est, particeps amicitiae Dei factus est. Unde sub christiana professione a tali dictus Amatus amore, amicabiliter Christi mandatis curavit invigilare et die nocteque in legis Dei meditans observatione, discendo beneplacitum Domino esse recedere ab iniquitate, ab omni se malitia voluit alienum facere, dolos et conjurationes, odium et obtrectationes fugiens, invidiamque cum ira et omni malivolentia non attingens. Quae enim in illo fervebat sapientia, cunctam vincebat malitiam, suumque custodiens alumnum totam procul ab eo pellebat nequitiam. 7. Illa eum instruens sacrificium salutare, mandata Dei docebat attendere. Sicque magistra scientia edoctus, sanctitatis se contulit operibus. Quotidie namque sedulum piae servitutis officium exhibens, in vigiliis, in jejuniis, in orationibus frequentabat inveniri paratus. Lectionibus sacris intentus, colloquiis divinis assuetus, sibi fiebat institutus et proximis aptabatur ad augmentum gratiae necessarius. Omnibus nimirum ut poterat proficuus hos instruebat documentis nobilibus ; illos vero condignis reficiebat eleemosynae ministrationibus. 8. Talibus ergo studiis animatus honorem concupivit clericatus, atque satagens partem habere in hereditate sortis Dominicae, sumpta per manus imponentium benedictione, resecatis necnon capillis, velut carnis vitiis, properavit clericus institui et esse. Quae autem cleri sunt non ignorans, a seculi alienando se operibus, nolebat implicari mundi voluptatibus, negotiis, usuris et fraudibus, atque per exhibitionem acquisitis honorum gradibus. Non vagis oculis, non lingua infreni, non tumido pergens incessu, sed verecundus et humilis mente manens et habitu, coronam capitis conservabat immaculatam, ut in coelis repromissam sibi acciperet immarcessibilem et aeternam. 9. Jam vero quae beatus Amatus sanctarum virtutum opera non exercuit? Quae coelestium mandatorum praecepta non peregit ? Quis illo erga cunctorum animos in pietate devotior ? Quis eo in fraterna caritate ferventior ? Quis in districtione legis severior ? Ut autem brevi dicam epilogo : ita certabat in Dei officio, ut vix inveniretur quis similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Sic nimirum claris moribus et actu fulgebat, ut tanquam sol splendidos sui operis in Ecclesia radios emitteret, exemplumque justitiae videntibus approbaret. O virum per omnia Deo dignum, o laudabilem clericum et beatum Domini servum ! Qui dum custodivit justitias ejus, justificatus est ; dum fideliter militavit, in libro vitae ascriptus est. 10. Ex beato beatus Amatus beatior semper effectus, tam sanctitatis merito quam honestioris dignitatis culmine praeclaro, sumptis quibusdam sanctae matris Ecclesiae gradibus, jamjamque fulgurantior relucebat in singulis ordinibus. Sciens denique quanto gloriosior honore tanto magis ferventior inveniri debere, et sibi erat cautus observatione, et aliis fiebat admirabilis imitatione. Praecinctis namque lumbis, lucernam tenens ardentem manibus mundis, omni hora paratus et vigilans, expectabat Dominum reversurum a nuptiis. Sane stolis non ineptus sacerdotalibus, accurabat instantius quatinus mente pura et digitis expiatis mysterium illud tractaret vivificum, cooperatione sancti Spiritus. 11. Praeterea, Pauli usus exemplo, omnia omnibus erat, omnimodo se praebens cunctis, prout poscebat ratio. Praecellentibus quidem, verbis plurimum jocundis, temporibusque proverbiis sapienter aptatis, animos demulcebat ; minoribus vero, dictu affabili vota mentium sublevabat : universosque modis addecentibus informans, illis informatus et ipse, ab omnibus amabatur. Nec tantum provinciales intra fines instantia benignitatis ipsius contenta est, sed volitabat etiam nobilis fama ad usque regna extera. Non potest siquidem, ait Salvator, ciritas abscondi supra montem posita : neque accensa sub modio ponitur lucerna, sed super candelabrum in Ecclesia, hoc est in congregatione sanctorum numerosa. Passim igitur bonitatis ejus rumore flagrante et sic opinionis ab eo longius honore prodeunte magnus quidem aestimabatur a populo necnon optabatur illi ab imprecantibus multis prospera fidelisque optatio. 12. Interea, tempore vocationis suae determinato, Senonensium episcopus terrenis rebus exemptus ad Christum fuit accersitus. Confluentibus ergo ad constituendum inibi pastorem animarum vicinarum urbium pontificibus, sanctus Amatus electioni addicitur et in oculis omnium praesentatur, licet haud mediocriter invitus. Attamen acclamantibus universis : dignum eum sacerdotio, pecuniae minime quaestum, verum christianae plebis sitiens salutem, promotus et sublimatus est ad episcopium. Acceptaque ligandi et solvendi cum Petro potestate, simulque sancti Spiritus virtute, populum sibi creditum praedicatione instruens, benedictione confirmans, oves Domini diaboli non sinebat incursione lacerari, quas piis reficiens doctrinae pabulis, super eas in ovili Dominico cura pervigili vigilias custodiebat seculi noctis. Pontificis quoque nomen non ignorans et ministerium, in omnibus seipsum exemplum praebuit bonorum operum. Diutina enim in justitia bene edoctus, sibi videbatur parens, egenis largus, ore serenus, corpore castus, vigiliis, jejuniis et orationibus deditus, atque omni bonitate repletus. Fidelis nempe servus et prudens, quem super suam Dominus constituerat familiam, ut detillis tritici mensuram. eam verbis docens, exemplis instruens, assiduis insuper orationibus prius pro se, deinde sacrificium offerendo pro sibi commisso populo, a delictis emundans quosquos in via rectitudinis deducebat. Nec praetereundum quia daemonibus sic erat infestus, ut nemo ei ad tentandum accedere fieret ausus. Quibus e contra praecepto cum signo crucis imperans, et a corporibus eos obsessis removens, de credentium finibus proturbabat. Ast angelorum frequenti usus alloquio, supernorum multipliciter astruebatur ministerio. 13. Ea tempestate Theodericus Lucdovei, qui ex Dagoberto processerat, iniquam tyrannidem moliebatur Francorum primoribus. Qui ab eisdem diu insecutus, tandem captus et violenter injuriis adactus, tonsoratus in monasterium mittitur, ac frater ipsius in regnum Hildericus eligitur. Sed et ipso a Francis ob nefandorum insolentiam actuum interfecto, dudum quoque ejus similiter fratre Lothario in juventute mortuo, regalem quam nuper amiserat recepit dignitatem. In hujus itaque sceptri monarchia plurimis dissentientibus, diversis et partibus hac illacque vacillantibus, mali enim bonis invident et libenter insidias parant, sanctus pontifex Amatus apud eum accusatur, et quasi infidelis ab impiis et reniti justitiae cupientibus insimulatur. Unde neque spectaculi judicio admotus, neque a regis majestate super hoc negotio quidquam interrogatus, Theoderico malignantium parti in his credulo, a proprio sublatus episcopio, exul abire jussus est immerito. Qui oves sibi creditas sanctae Trinitati commendans sicque sibi in persecutione gaudens, relicto vero gregi condolens, ut quondam innocens Joseph honore privatus sed innocentiae simplicitate vestitus, ad locum sui libentissime properabat exilii. Tum vero ex jussu tyranni ad Peronam, quae est urbs regia in pago Viromandorum, usque perductus, ibidem sub honorifico abbate Ultano custodiae perstitit mancipatus. 14. Etenim vernante regaliter quondam Sigeberti regno, qui frater fuerat praefati Lucdovei ex jam dicto Dagoberto, cum Grimoaldus esset major domus et Herchennaldus quasi patricius ejus, sanctus Furseus in Hibernia ex regali progenie oriundus, qui et angelica visitatione de multis fuerat admonitus, relictis parentibus et patria, Franciam petiit, pro nomine Domini peregrinus. Inde vero ab Erchennaldo susceptus et in praescripto loco positus, usque ad horam sui obitus, honorifico habitu atque honestissime est tumulatus. Post cujus decessum duo germani ejus sanctus scilicet Foillanus episcopus et ante monstratus abbas Ultanus, fraterno ducti amore, immo divina ordinatione subsequentes, Foillanus Fossensis coenobii privilegio potitus, Ultanus quoque cura paternitatis de Peronensi monasterio implicatus, et moribus viguerunt et actibus valuerunt. 15. Enimvero sacer praesul Amatus sede praesulari depositus et in eodem loco sub custodia positus, ne ullo modo a sui statu propositi posset avelli, sed in constantis fidei patientia inveniretur ut semper versari, prudenti vigore sensus ac dono continebatur almi Spiritus. Nutricem denique suam, veram philosophiam, sibi blandis fomentis pectus demulcentem tristesque quas invenerat phalanges longe fugantem, recognoscens, ejusque vultui perspicuo visum cordis perfecte imprimens, blandienti admodum delectabatur, et in hac consolatione sublevabatur, reputans etiam quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in sanctis, necnon pro aliquibus merito sibi accidisse peccatis. Et quia dicit apostolus : Omne gaudium existimate cum in tentationes varias incideritis, tentationis turbinem patienter sufferebat et passionem ignominiae supportabal, scilicet sciens scriptum per multas tentationes intrandum regnum coelorum. 16. Ad sui igitur juvamen sacrum beati Ultani experiebatur solamen ; cujus providentia decentissime in verbis gratiae et subsidio alimoniae proficiebat assidue. Permansit itaque sacer praesul Amatus in hoc loco non parvo temporis spatio, et exulavit sub abbate saepedicto, vere sancto et per omnia Dei servo, donec pro meritis meritam in astris percepturus coronam, Ultanus pater ab angelis veheretur ad sideream palmam. 17. Diebus illis, uti clara editus prosapia, Maurontus regis praeclarus fulgebat in aula. Qui. quoniam perlucidae mentis ingenio potiebatur, rebus semper et undique bene gestis gloriosus exhibebatur. Unde totius palatii fulgidos inter optimates fulgidus ipse videbatur, et quidam symmistes. Hic ergo, nobilis viri et Francigenae Adalbaldi primogenitus, Rictrudem habebat genitricem, sacris ornatam moribus. Parentes namque ipsius ex Domini benedictione nati sunt. His filii superno munere fuere, jam dictus videlicet Maurontus, abbas et levita sanctus, cum tribus magni meriti sororibus : Clothende, Eusebia, necnon Alsende novissima. Istis una fides, una jugiter devotio fervebat : quae sic illos Christi circa monita sollicitabat, quatinus cum gloria nativae originis conspicua exornarentur sanctitate beatudinis. 18. Rictrudis itaque post beatum viri sui obitum, sociis filiabus ac numeroso grege sanctimonialium, quod sibi a sancto Amando fuerat datum, Martianas inhabitavit coenobium, ibique spiritualibus exercitiis dans operam, totam deinceps collati temporis in pia amoris generatione duxit vitam, quousque beatam coelo redderet animam, et gloriam spiritus ejus caperet aeternam. Praescriptus igitur filius ipsius, Maurontus, laicali habitu aliquantulum detentus, sed postmodum a praenominato pontifice, miraculorum factore Amando confessore, clericus et abbas ordinatus, atque diaconi ad gradum perductus, in suo, qui Broilus dicitur, fundo, sagaci monasterium ad sancti Petri honorem extruxit voto, delegatisque redditibus una cum illic Deo servientibus ; quod erat suum a parentibus, libentissime Domini contulit obtutibus. His et factis similibus decenter nobilitabatur in omnibus. 19. Ultano ergo abbate viam ingresso carnis universae, huic ad praesens accersito jussum est a rege sanctum Christi Amatum episcopum in Perona exulem, secum sine mora ducere, et in suo noviter extructo monasterio custodiendum servare. At, quia res exigens causam dabat, opportunitas quoque temporis adjudicabat onus, Maurontus districtus imperio viae se misit illico, et veniens Peronam ex mandato sumpto pontifice a loco cum omni suo apparatu et phalanga repedabat ad propria. Sic aliquantulum iter emensum episcopalem eos coegit divertere ad urbem dictam Cameracum. Ubi sarcinas famulis deponentibus et quae erant hospitii, tam Domino ipso quam ceteris disponentibus, in medio civitatis suburbio sitam atque beatae Dei Genitricis Mariae sub honore dedicatam ille captivus et exul subintrat solus ecclesiam, pro se sibique devotis orationem divino fusurus conspectui sacram. Quam ingressus, a collo suo suam sustulit cappam, ac simul utramque manicam. Quae sacris deponens manibus, solis in infusum radium appendit, velut nescius. Etenim sol ipse verus, illius et omnium illuminator Dominus, in luce suae fidei et simplicitate clara, diu lucidum mirificare volens sanctum suum, tale pro eo patefecit donum suum, quo fidelis servi magnum propalaretur meritum, multis ex tunc manifestum. 20. Cunctis denique diversorii congruenter dispensatis, etiam Maurontus ad ipsius tetendit oratorium aedis. Visoque illo mirabili et potius vehementer admirabili signo coelestis doni, stupidus admodum cecidit ad sancti Amati episcopi vestigia pedum, pavensque : Ne memineris, ait, vir beate, Dei quoque per omnia care, quod te ad custodiendum suscipiens huc usque volui adducere ; sed, indulta misericorditer, si quid peccavi, venia, humilia quaeso ne respuas vota. Ecce ex hoc jam mihi, voluntas si fuerit, sociare : omnimodis sanctae tuae paternitati succumbens, praesto sum obedire. Sicut probamus te apud Deum valere, sentiamus etiam pro nobis orare. Auditis praesul istis sui ductoris sermonibus, sublevans a terra quantocius, voce illum melliflua est adorsus : Ne tibi, inquiens, frater, videatur aliquomodo triste, quod tecum me contigit huc devenire, qui paratus sum quocumque Dominus jusserit, et in carcerem et in mortem ire. Quod si ita praeordinatum est ab illo, ubi fueris libentissime permanebo. His dictis, ad signum concordiae veracis ambo ruunt simul in oscula pacis. 21. Patrato mirabiliter ad sancti laudem Amati signo praescripto, atque ad notitiam multorum declarato, quanta in communi viatoribus illis laetitia fuerit, quanta gaudii exultatio, quam votiva cordis exhilaratio, quis dicere sufficiet ? Gloriabuntur, inquit psalmista, in te omnes qui diligunt nomen tuum, quoniam tu benedices justo. Omnes igitur mente una, devotione pari accedentes, se piae ipsius commendabant paternitati ; credentesque interventu ejus multipliciter adjuvari, ab ipso petebant benedici. Quos benigna complectens mansuetudine firmat adeo verborum oratione. His ita dictis, indicti residuum sumit itineris. In sui vero primordio gressus sacer praesul Amatus taliter est affatus : Domine, gressus nostros dirige et angelum tuum sanctum nobis comitem adhibe, ut semper in tua gradiamur veritate. Cumque socii respondissent, Amen, retro unde venerant, laeti domum reversi sunt. Finito autem viae spatio, haud procul a Martianis loco super Scarb fluvium sito aliquantulum Hamatico manserunt in coenobio. 22. Haec duo monasteria vicina sibi, et commoda sub una lege, et societate degebant amica, ita ut, quamvis loco sejuncta, omnium tamen parerent vota commixta cum simplici sacrae vitae concordia. In uno sancta sancti Adalbaldi Gertrudis avia cum sua pronepte et virgine Eusebia ; in altero simili florebant studio Jonatus, incliti pontifis Amandi discipulus, Rictrudis cum natabus duabus ; in utrisque etiam grex plurimus, celsis illustris virtutibus. Tantis confessor Amatus copulatus catervis, addecebat nimium illis, velut aureis gemma fabricis. O quantis ardoribus incitor qualibusque conatibus instigor, in piis videlicet spiritualium germinum profectibus quibus florebant sancti Dei, honestius cunctis ornati floribus ! Erat illis pax, amor, pietas in alterutrum zelus et instantia divinarum circa dogmata legum. Unde singuli se ad bene agendum invicem cohortantes, exemplis probae actionis alii alios provocantes, sicque de virtute in virtutem gradientes, voce et opere devotas Deo suae salutis celebrabant in omnibus laudes. Videres hunc in virtutibus ceteros praeire contendere ; videres alium ne illo inveniretur inferior elaborare. Una siquidem omnes manens intentio ad celsae justitiae culmen subvehebat. In quibus Dominus ipse, sicut discipulis promiserat, habitans et in suo nomine congregatos benedicens, ipsi populus ejus et ipse Deus erat eorum ! 23. Quid igitur nos, miseri et miserabiles, iniqui et peccatores ? Quae nos bonitas, quae justitia, quae sanctitas informat ? Nulla plane nunditia tenet ; pietas nulla commovet ; sed, semper ad male agendum intenti, quae prava sunt facere, quae pessima sunt desideramus implere. Non timor Domini facit timentes, non formido quae nos expectant poenarum efficit metuentes. Cum flagitia quae perpetramus a nobis Deum longe faciant, timendum valde est ne diaboli, Deo semper contrarii, laquei ligatos nos teneant, quibus restricti bona operari non valemus. Ad fugienda vero peccata atque sectanda justitiae monita Dominus ipse alloquens admonet, et negligimus. Poenarum acerbitatem minatur et postponimus. Spondet vitam, et torpemus. Promittit patriam coelestem, et non assurgimus. Quia vero clemens auctor ac pius est salvator, dat nobis exemplar veritatis, sanctos utique studio florentes beatitudinis, et idcirco summis rutilos insigniis, quorum sit modus sacer magnaliis, quorum mundus omnis subsistit meritis, quorum diversi sublevantur infirmantes et invalidi patrociniis, quorum succumbit omnis creatura praeceptis. Jam ergo, fratres, si forte debita gehennae tormenta pavemus, si coelorum praemia inaestimabilia, nobis promissa, accipere volumus, curandum nobis est et omni hora meditandum, ut quae mala sunt declinemus, quae bona sunt, in mente et opere teneamus, atque, dum vitam et actus sanctorum audimus, imitemur. Horum exemplis instructi, in cunctis maneamus attenti : sicque, mundo mortui, Deo vivi satagamus inveniri : eorum intercessionibus roborati, qui sicut de se in gloria laeti, ita de nobis jugiter sunt solliciti. Quapropter, carissimi, illorum monitis obaudientes, quae salutis nostrae videntur, haec et opere implere satagamus, ut cum eis in coelorum regno sine fine gaudeamus. 24. In sancto denique Amato praesule admodum praestante, totius perfectionis apice, atque ipsum studio ad claritatem beatitudinis non mediocriter illustrante, visum est bono dispensatori Mauronto levitae et praefatae Rictrudi, illius genitrici sacrae, quatinus ad regendum populum Dei in Broilo eum praeficerent monasterio, se suumqua praedium per illum offerentes Domino. Quod ita factum est. Nam coactus vir Dei utriusque jussu cum omnis catervae suasu, necnon accepta et eis data benedictione illuc profectus est gratissime. Mutata commorationis sede, non fidei mente, omnis studuit inibi fideliter voli militare conamine, dans subditis exemplum benignitatis, tam verborum dogmate quam puritate simplicis vitae. Accepta nempe talenta sub foenore exigi noverat, ac se vita comite multiplicari, praeceptum habens intellectu et opere fratrem suum lucrifacere. Quod omni instantia hic et ubique non oblitus agere, securus Dominicae praestolabatur reversionem praesentiae, auditurus in rationis examine : Euge, serve bone et fidelis : intra in gaudium Domini tui ; et, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam hereditatis bona perpetualis. 25. Sane loco ipso juxta basilicam habebat cellulam, orationis sibi causa compositam. Ubi, supernis licentius inhians internisque pleniter incubans, velut quodam quietis aeternae sub speculo, remota secum degebat in domo, apertisque fenestris, quemadmodum Daniel orabat contra Jerusalem,dum cordis obtutibus non aliorsum defixis, Jerusalem coelesti respectum suae supplicabat salutis. Et quia diutius activae laboribus, bene proximis pro posse ministrans, insudaverat, jam nunc velut Maria contemplativae vitae insidens, vivens Deo, quasi mortuus erat mundo : quoniam, in hac peregrinatione solo corpore constitutus, cogitatione et aviditate in illa eaterna patria conversatus. 26. Tandem igitur a suo respectus misericorditer rege et domino, ut emeritus miles jamjamque a militiae suae labore solveretur diutino, consociari jussus est polorum regni gaudio. Ministratoriis insuper obviam spiritibus directis, feliciter exceptus, feliciter est Deo praesentatus, ibique suse salutis auctorem inveniens et praevium benignum, videlicet Christum Jesum, vera confestim imroortalitate ac verae laetitiae designatur perpetuitate donari, juxta promissum Salvatoris dicentis : Venite, benedicti Patris mei percipite regnum paratum vobis ab origine mundi : in quo sancti exultant omnes pariter tripudiant, plenoque gaudio laetantes, de praesentia sui regis jubilant gaudenter. Quorum beatus praesul Amatus, confessor egregius, copulatus choris, illa recenset praemia in superis quae nec oculus vidit, nec auris audivit nec cor hominis praecogitavit Gloria haec est omnibus sanctis ejus. Vere quoque et indeficientis Deus est lucis illustratione perfusus ; ipse etiam velut sol refulgens semper et sine fuco astat illi candidus, sustinens expectando diem qua binas sit stolas habiturus et cum Christo perenniter regnaturus. 27. Omnibus itaque condigne paratis necessariis, debitum sepeliendi officium fidelium more complentes, in beati illum honorifice apostoli Petri ecclesia, Idibus Septembris tumulo mandaverunt ; titulum quoque sanctitatis ipsius et nominis desuper honestissime composuerunt. Tanta siquidem vis Dominicae inspirationis universos attigerat, ut, ob ejus meritum tam apud Deum quam apud homines maximum, singuli quique non modica sumptus illi xenia contulerint, multis atque honorum copiis ad ejus honorem templum dedicaverint. Ipse vero Maurontus, vir egregius, universis quoque minister strenuus, cuncta sui patrimonii praedia per chartarum ipsi tradidit instrumenta, disponens locum prout rogabat modus et res condigna, praebens ex propriis omnia necessaria. Ad cumulum autem virtutis inceptae dans plenitudinem operae, omnibus quae possederat renuntians, sese macerabat piis exercitiis. Talique terminans vitam fine beatitudinis pervenire meruit ad gloriam summae quietis. 28. Fecerat interea beatus confessor Amatus massa ferrea secreto cate nam sibi immanem fabricari, cujus appetens pondere nimio gravari, ea se artius voluit implicari, reputans condignum si, velut spiritus internis alligabatur vinculis, artaretur pariter caro ferreae gravedine molis. Haec autem derepente soluta ab exanimi corpore, et praesentem modis diversis illico praestitit virtutem et deinceps tempore longo non unam indulsit sanitatem. Multa quidem per eum Dominus. dignatus est magnalia operari, exhibens in illo virtutum suarum beneficia, quae licet hominibus sint incognita, apud Omnipotentis tamen scientiam tenentur ascripta. E quibus nos plura vidimus et audivimus ; in votis quoque pleniter experti sumus. Haec nos etsi frequenter immeriti consequimur, carissimi fratres et amantissimi, dignum est ut semper nomen Domini benedicamus. 29. Expleta ergo fideliter gestorum tuorum relatione, fusa quoque magna super eam a nobis devotione, pontifex sancte et confessor gloriose, pater pie et pastor Amate, servorum tuorum preces et officia dignanter attende, ac pro nobis et nostra salute fidus causidicus astando semper apud Dominum intercede, ut hic te impetrante valere et in futuro possimus tecum et cum sanctis omnibus ante regem et dominum nostrum sine fine gloriantes exultare : cui est in Trinitate perfecta, uni Deo, Patri et Filio et Spiritui sancto, honor, virtus et gloria, regnum, majestas et omnipotentia per infinita secula seculorum. Amen. 30. Multi per ignorantiam et superbo spiritu deceptam mentis aestimationem librorum quorumdam conati sunt corrumpere veritatem. Unde beati Amati transitum Idibus Septembris ab antecessoribus pro divina determinatione determinatum, mirum vel magis vituperandum, est a Stephano quodam III Kal. Maias affixum. Sciendum tamen, Northmannica direptione et negligentium incuriaquoniam iste error sic praevaluit, nos ad auctoritatem vetustorum librorum converti debere, qui apud Sanctum Medardum et. in archivo nostro atque multorum scriniis ccenobiorum inveniuntur.