VITA  Auctore Stephano Africano Presbytero.  [1] Amator, vir summae castitatis splendore perspicuus, et sui qualitate vocabuli Deo placitus atque dilectus, parentibus nobilissimis natus, et in cunis segmentatis educatus est atque nutritus. Ejus autem pater Proclidius civis Autissiodorensis, mater vero Usiciola est nuncupata; quae non dissimili genere de numero Procerum est Aeduensium procreata. Horum profecto supellex ac patrimoniorum possessio inaestimabilis fuit. Tanta igitur locupletatio agrorum ejus bonis parentum accesserat, ut prae latitudine eorum et regionum diversitate in quibus siti fuerant, quantitatem ignorarent. His ergo nulla alia proles fuit, quae tantae facultatis possessione frueretur, nisi praedictus Amator, vir Dei prudentia ab ipsis cunabulis praeventus atque repletus. Hunc igitur tenere diligentes, et cum summa solicitudinis diligentia educantes, litteris non solum communibus verum etiam liberalibus tradiderunt. Cujus ingenium quoniam Deo fuerat dedicatum, ita intra breve tempus omnium artium doctrinam et disciplinarum subtilitatem est consecutum, ut poeticarum adinventionum schemata, oratorum enthymemata, jurisperitorum nodos atque aenigmata, Philosophorum quoque syllogisticas quaestiones facili disputatione penitus enarraret. [2] Erat autem eodem tempore Valerianus, vir moribus probatissimus, praefatae civitatis Antistes. Igitur saepissime antefatum juvenem percunctatus, admirabatur in eo non solum bonum naturae, verum etiam tantae capacitatis prudentiaeque solertiam. Cumque per dies singulos ejus disciplinae processus adspiceret; cœpit intra sui recessus pectoris ruminare ac dicere: Quid putas erit hic juvenis, cui tanta inest prudentiae claritas atque simplicitas? Credo equidem, nec vana est fides credentis, quod vas est praedestinatum electionis, et templum purissimum majestatis. Hujus itaque frequentissime saepe dicti juvenis larga mansuetudine vir venerabilis institutor, Dei sibi omnipotentis prece auxilium impetrans, aggreditur juvene et salutaribus monitis adhortatur, ut Dei praeceptis religionique Catholicae magis suae mentis intentionem, quam vanis superstitionibus, applicaret. Qui ita primordia sanctarum suasionum ejus fertili corde suscepit, tamquam si in his fuisset a principio eruditus. Ex hoc jam praefatus Episcopus non destitit divinarum Scripturarum eum confirmare testimoniis, et Domini consolidare praeceptis. Haec autem omnia clam parentibus agebantur. [3] Cumque adolesceret, et ad eam aetatis possibilitatem perveniret, ut matrimonio copularetur; ajunt ad eum parentes ejus. Cognitum est tibi, fili, quod praeter te aliam sobolem non habemus, per quam generis nostri germina propagentur. Idcirco, dilectissime, libentius parentum suasioni attende, et consensum devotioni nostrae atque ardori citius praebe; ut similis tui a nobis in conjugium puella despondeatur, quo possis et mundi oblectationibus frui, et tuae propaginis per solennia nuptiarum progeniem renovare. Amator vero vir solertissimus, cujus animus caelum jam tendebatur; declivior praeceptis Dominicis, sibi a beatissimo Valeriano frequentius inculcatis, habebatur; quam in mundanis suasionibus, quae ei a parentibus molestissime ingerebantur. Videntes autem parentes ejus, acclivem esse eum et pronum in sacratissimi Valeriani praedicationibus; cogitaverunt ei desponsare puellam, honestissimo semine procreatam, et natalibus parem; ut per ejus conjunctionem mentem Deo deditam ad secularia declinarent. Desponsata est autem ei virguncula, Martha nomine; ex oppido Lingonicae civitatis, celeberrimis atque famosissimis parentibus edita. Cum autem definitus nuptiarum dies secundum pactorum qualitatem inter se habitorum adventaret, invitantur de more cunctorum nobilium familiae, exornantur aedes, thalamus intra aediū splendidissima spatia rite construitur. Cujus pars auro plumata nitet: alia vero cocco, ac serico non semel tincto, eboreque lucido coruscat. Stat in foribus non segnis achates: jaspis lumen obumbrat: onyx prostratus calcatur, cunctarumque divitiarum illic copia reponitur, quibus natura speciatim nomen imposuit. Deinde virgo ornatricum certatim manibus comitur, quae turrita corona frontem comprimunt, et laxos amictus balthei gemmis astringunt, nudatos etiam lacertos suppara prȩcingunt angusta, et luteola flammea splendidissimos vultus obnubunt, sicut ritus ac mos elegantissimorum fuerat Romanorum. Tunc reverentissimus juvenis thalamo adesse parentum auctoritate jubetur. [4]  Invitatur de more religiosorum, ad introitum thalami, illico Valerianus Episcopus, ut conjunctionis eorum auspicium Dominicis invocationibus confirmaret. Qui dum appropians libellum sacrarum precum dextera arriperet, divino jam instinctu atque providentia perennis naturae humanae pro societatis coadunatione atque bono conjugali effundere preces cum vellet, sacro eos Levitarum dedicavit officio. Sed nullus astantium, quae ab Episcopo gesta fuerant, nisi tantum hi qui benedictionibus fruebantur, cognoscere potuerunt. Sed cum jam advesperasceret, et copulationis tempus urgeret; dum strata fulcris mira pictura variatis ornantur, dum pro nuptiis unici filii sui parentes oppido laetantur, talibus aggreditur vir Deo plenus sibi divinitus associatam Virginem verbis: Dic quaeso, immortali sponso dedita atque inclyta virgo; dic quaeso, Dei omnipotentis filia, putasne intellexisti, quae per ora sunt in nos effusae preces Episcopi? Cui respondens virgo ait: Intellexi, dilectissime, et nimio sum prostrata terrore formidinis. Cui rursus adolescens: Ne quaeso paveas, nec te tui corporis rigor exagitet. Et hoc enim non est imperitiae deputandum,  sed Dei potius potentiae adscribendum, quae per os antedicti Pontificis suam in nobis pietatem exercuit. Propterea obsecro, ut si voluntati tuae insidet, hoc munus conservare illaesum, nobis misericordia Dei praerogatum et datum, meae notitiae pandas. Cui sacratissima virgo respondit: Jam enim, dilectissime frater, ex uno dependemus arbitrio, et ideo quae tibi Deo favente sunt placita libenter amplector. Ex eadem scilicet hora non jam conjugali se oblectatione fovebant, sed divinis potuis alteruter eorum testimoniis fruebatur, ut sacrarum Scripturarum, non conjugii amatores aspiceres. O ineffabilis et invisibilis Dei largitas, quae non solum nomina horum Sanctorum, sed cum niminibus etiam coaequat merita. Incorrupta soror Lazari Martha, Domino discumbenti aequanimiter ministravit: haec Martha, in caelo summo Regi regnanti mentis corporisque puritatem exhibuit. Illa sibi tantum simplicem pudoris coronam promeruit: haec dum sibi associatum juvenem castitatis proventu exornat, congeminatam sibi victoriae pro munere palmam nobilitat. [5] Illis ergo alternatim se praeceptis Dominicis foventibus, atque exemplis suae radices dilatantibus perseverantiae;  inusitatus odor, in medio eorum fragravit, non vulgaris, sed secreti luminis a Mediatore delatus. Cujus virgo repentinam admirata suavitatem, consociatum sibi juvenem talibus percunctatur sermonibus: Narra obsecro, juvenis, cujus tanta suavitas sit odoris. Nonne omnium florum suavitatem hiems procellosi rigoris adussit? Et unde nunc tanta inspirationis bonitas, in alieni temporis metas prosilivit? Ad haec juvenis, Jam, inquit, saepe tuis, virgo, mentibus inculcavi, quae sit divinae potentiae possibilitas. Hic profecto odor, qui est in naribus nostris, non temporalium pratorum metis concluditur, sed aeternae Ecclesiae campis vernantibus propagatur. Propterea oportet nos corporum nostrotum mentiumque inviolatam integritatem modis omnibus custodire, quibus se divina Majestas in odoribus praebet, et castitatis amator per suae creaturae suavitatem apparet. Thorus igitur conjugalis, strati tantum communis consortium existat, non in mundanis illecebris. Ego etenim puellarum consortium ab infantia mea vitavi, et execratus sum mundi blandimenta, quibus assolet castitatis exorbitare pudicitia. Et ut nunc tuo affectui, virgo castissimis ornamentis praedita, praebuissem assensum, non voluntas mea, sed parentum persuasit frequens impulsio: quorum nefas putavi jussa contemnere, sperans me perpetui patris,dum mortalibus obedio, imperium possidere. Isti soli indesinenter grates exsolvo, qui talem te mihi conjugem praebuit, de qua non terrenis actibus, sed caelestibus complacerem. Et his dictis post longae confabulationis eloquia utrosque sopor oppressit. [6] Intempesta autem nocte expergefactus vir Deo dilectus Amator, aspicit haud procul a se Angelum consistentem, duplex sertum gestantem in manibus, qui ultro his compellat juvenem: Suscipite, juvenes, munus vobis Domini pietate concessum, et vestrum in omnibus incontaminatae mentis custodite propositum. Has voces ex ore Angeli prolatas pervigil juvenis audiebat, et suis speculabatur ora eloquentis obtutibus: sed illa quasi per somnium geri, quae vere dicta fuerant, existimabat. Erant namque ibidem pedissequae duae, excubantes in obsequium Dominorum: quae cernentes ea quae gerebantur, prostratae sunt terribili visione. Altero autem die diluculo consurgentes, propter ostensum sibi miraculum poscebant se ancillas Dei fieri. [7] Peractis vero diebus celeberrimis nuptiarum, alacres atque concordes ad Sanctum Eladium Episcopum, qui beatissimo Valeriano successerat, gressus Amator et Martha tendunt: et procidentes coram eo votorumque suorum desideria depalantes, ille Clericum se fieri deposcebat, illa religiosarum numero sociari magis ac magis postulabat. Tunc Antistes, considerans atque contemplans Dei eos amore fervere, et propter ejus dilectionem velle secularem habitum commutare; utrisque impiger paruit, illum crinibus exonerans, illam castimonialium religionis cœtui devotissime jungens ac socians. Perfecto itaque in eis sanctificationis officio, sic eos limpidissimis Pontifex exhortatur eloquiis. Gratias ago omnipotenti Deo, qui vos sibi immaculatos atque incontaminatos elegit. Nam vere, filii, satis fuit in vestra conjuctione prostratus Episcopus mœroribus, quando pro conjunctionis vestrae congruis precibus, ordinationis ac sanctificationis Levitarum preces effudit. Sed quoniam illa praefigurate, propter hanc confirmationem, voluntate fortuita gesta sunt; debetis, sacratissimi juvenes, cognoscere cui vos servitio mancipastis, et quem professionis cultum hodie recepistis. Omnis enim qui Deo militat, debet se ab omnibus abstinere; et ei tantummodo operibus complacere, cui se devovit, ac tradidit. Omnia quae supervenerint aequanimiter sustinete. Nulla vos tribulatio a caritate Christi separet, nulla lucra secularia longanimitatis vestrae hilaritatem obfuscent: sic denique bonae retributionis mercedem consequi poteritis, et haereditatis justorum esse participes. Hoc dicens, Dei excitatus ardore, Amatorem sanctissimum levitico gradui admovit, et sacri ministerii sublimavit officiis. Revertuntur igitur ambo in diversorio gratulantes, et omnipotentis Dei sibi concessa miracula hymniferis vocibus collaudantes. [8] Non post multum tempus consecrationis ejus, erat quidam, Eraclius nomine, ex civitate AEduensi, excellentissimo germine progenitus. Cui uxor erat, nomine Palladia, moribus ac genere viro aequiparans, nec non et opibus copiosis opulentior. Haec a culturis daemoniorum abscedens, verae se religionis fidei tradiderat atque dogmatibus; et regenerationis lavacrum, viro suo in pristinis erroribus commorante, adepta fuerat. Libuit autem eam, post  consummationem sacri baptismatis, in Autissiodorensium civitatem pergere, in cujus vicinitate patrimonium possidebat. Posita autem ea in suburbio, Paschalis dies advenit. Ipso autem die Dominicae resurrectionis, utpote neophyta, ad sanctam Ecclesiam lampificis ornamentis obsita processit: ita enim diverso splendore gemmarum praefata Palladia perlucebat, ut nitorem solis obnubilaret, et lucem diei pretiosis ornamentis absconderet. Perfecto itaque sacrificio, dum Eucharistiae libamina Sanguinis quoque Dominici haustu confirmare voluisset, accessit ad beatissimum Amatorem, tunc Diaconum, qui sacratissimum Calicem in vitam aeternam populis porrigebat. Quam ille pomposis cernens cultibus exornatam, ita aggressus est: De hoc calice sanguinis Domini nostri Jesu Christi non gustabis,  nisi a te onus ornamenti projeceris: scelus enim hac nocte pollutionis exercuisti, et oportet lugubri cultu indui, et profluvio lacrymarum nocturnum facinus abluere, et sic te sacratissimis epulis applicare. Non ita te pollicita es victuram, quando cum Deo pactum fecisti, renuntians diabolo et angelis ejus, atque illecebris et incentivis quibus ille crassatur. [9] Haec illa audiens, quoniam palam omnibus fuerat increpata; et quae putabat absconsa, vulgata fuerant in populo et revelata, exarsit: et a crimine audaciam sumens. tamquāleaena gemitibus frendens, de ecclesia est egressa. Cum autem appropinquaret ad locum in quo illustris vir ejus consistorium habebat, cœpit singultibus ei suggerere, et suam lacrymis pulchritudinem defœdare, ut viri sui ipso quodammodo luctu ad iracundiam animum provocaret. Suggestionis ergo suae tale principium fecit: Conjunx tua, siquidem tua sum, nescio a quo pseudodiacino, coram tota Ecclesiae multitudine, lacerata sum. Ego enim, ut tuis conspectibus complacerem, et solito cultior cunctis festivitatem frequentantibus apparerem, quidquid vestimenti superbissimi habui induta sum libens, ac etiam aureis ornamentis, lapillorumve monilibus memet decenter exornavi atque curavi: ob quam rem graviter vulnerata sum, ac labefacta contumeliis. Suscepta namque Eucharistia, cum vellem sanctificati Calicis latices delibare, me bajulus Calicis exacerbans repulit, minatus quod nisi vestimenta simul cum ornamentis deposuissem, et pœnitentiam admissi nocturni suppliciter peregissem, nullatenus communicarem. Tu ergo, vere dilectissime, ne moreris ulcisci, quam te superstite tamquam viduam lacerari prospicis atque contemni. Cui maritus: Desinant paulisper, conjunx dulcissima, in pace lacrymae tuae, me nunc in sacrilegi cruore ultorem videbis. [10] Ex hoc jam cœpit, utpote Paganus, rimare causas, et apta insidiis loca requirere, quo possit facilius laesam conjugem vindicare. Hoc autem agebat per dies singulos, abjectis omnibus causis ac negotiis utilitatis eorum. Sed ne suae cogitationis malȩ potiretur effectu, illico ille doli machinator nequissimo arripitur spiritu; illa vero lethifero morbo, qui membrorum compagem dissolvisset. Erant autem ambo jacentes sine ullius remedii aut consolationis adjutorio, quoniam Deus omnipotens per eos voluit in saepedicto Amatore suam demonstrare virtutem, et ostendere quantum fuerit ei carissimus et fidelissimus famulis. Cumque in his languoribus versarentur atque suspiriis, paululum palpebris eorum somnus obrepsit:  et ecce vox Domini Salvatoris in aures eorum insonuit his verbis, dicens: Adhuc in malitiis vestris versamini, et nefariis consiliis obcaecati atque hebetes facti, vestri estis immemores? Recordamini, quibus vos flagitiis afflixistis, vel quae causa malitiae super vos repente obvenit. Si vultis tandem aliquando hujus languoris vinculo, quo astringimini, ambo absolvi; revertimini ad cor vestrum, et scrutamini illud, quod in necem complaciti famuli mei Amatoris indecenter armaveritis; et cognoscetis, quoniam haec malitia vos circumsepsit. Si enim non fueritis contrito corde ad eum conversi, ut pro vobis, orationem effundat; scitote vos in vestris iniquitatibus atque in deteriori languore pariter consummari. [11] His illi auditis, maturius consurgentes rogabant, ut ad Dei hominem pervenirent. Et quoniam ita fuerant diutinae aegritudinis laqueis impediti, ut pedibus suis niti non possent, vectantur vehiculis; pergunt suppliciter tristes, et pugnis pectora contundentes. Verum ubi se recognoscunt jam propius esse Amatori viro sanctissimo; desilientes de tergo vehentium jumentorum, solo tenus prosternuntur, concordi voce clamantes atque dicentes: Miserere nostri, amice Dei: absolve nefandis vinculis colligatos tuis aequissimus meritis. Jam luce clarius tuae virtutis fulgent insignia, et fidei firmitas latius propagatur. Fatemur nos, vir beatissime, velle propter redargutionem iniquitatis nostrae innocentem morti contradere, peccatum peccato adjicientes: Ne, quaesumus, malum malis retribuas: satis sit ultio quae nos merito tui invasit. En, quaecumque habemus tuae sanctitatis palmis offerimus, in quibuscumque volueris usus praerogare; tantum pristinae nos tuis Deo placitis precibus sanitati restitue, et robur corporis animaeque concede. Ad quos reverendissimus Amator sic exorsus est: Si credideritis in toto corde vestro, quaecumque petieritis concedentur vobis. Ubi enim sincerae fidei splendor irradiat, ibi curationum integritas quoque conregnat. [12] Tunc illi iterum cum ejulatu nimio, paululum faciem lacrymis irrigatam ad famulum Dei erigentes, dixerunt: Scis jam, Domine, qualis vel quanta sit fides ac credulitas in cordibus nostris: neque enim tibi occulta sunt, quae a nobis miseris peraguntur. O investigabiles viae Domini! o admiranda potentia! quae ita humanae praesumptionis temeritatem redarguit, ut acquirat non perdat, ut salvet potius quam occidat. Vere in his evidentissime exorbitantibus claruit, quae clamat et dicit: Occidam, et vivere faciam; percutiam, et ego sanabo. Promerentur illico sanitatem, ab eo cui injuste manus injicere conabantur: et provolvuntur ante pedes illius cum luctu prostrati, de cujus exitio pertinacissime cogitabant. Convocato itaque Presbytero, Sanctus Amator maritum quoque saepe dictae mulieris baptizavit. Quos aliquotiens ita admonebat dicens: Cavete ne ultra voluntates vestras in die festivissimo faciatis, ne deterius vobis contingat. Tunc demum accepto oleo benedixit, et invocato nomine Domini corpora eorum perunxit: Et continuo ab illo spiritus nequitiae est fugatus, et eam morbus contagii derelinquens, utrique sunt sanati. Hoc primum miraculum palam est Deus operatus per servum suum: qui occulte semper agit per singulos, et collaudatur jugiter, et benedicitur per universos. [13] Post haec, non post multi temporis curricula, Auxentius, orthodoxȩ fidei inimicus, cœpit S. Martinum insequi, et multas ei ingerere molestias, ita ut eum ad capitale inquireret periculum. Tunc ille, quoniam divina praecepta non ignorabat, quibus concessum est propter exardescentem persecutionis rabiem de civitate in civitatem transire; de loco in quo fuerat, ad insulam quae Gallinaria nuncupatur commigravit: in qua Beelzebub princeps daemoniorum, exclusis habitatoribus, cum militibus suis conregnabat. Sed statim ut vir Dei pedem illuc attulit, praesentiam ejus sufferre non valens, locum a se possessum deseruit. Egressus est igitur, a praefati viri praesentia seclusus, cum ululatibus nimiis atque fragoribus; et ad locum se cum universis comitibus suis, qui appellatus est Altricus, recepit: ibique non longe viarum in praecipiti caute considentes, cœperunt per momenta gradientes invasione quadam ac feroci terrore graviter detorquere, maxime autem meridianis horis, ut impleretur quod scriptum est; a ruina et daemonio meridiano. Sic faciebant non per breve tempus, ita ut omnium pene hominum pectora opinionis pravae terror invaderet, et illius viae rectioris iter fortiter evitarent. Hoc S. Amator comperiens, quadam die illius viae iter arripuit. Quo viso frequens populus civitatis glomeratim se portis proripiebat, signum Domini nostri Jesu Christi fronti infigens, per quod beatissimus triumphabat Amator. Nec non etiam hi qui ante dictorum spirituum tentationibus agebantur, certatim accurrebant; potentiae Dei, quae per famulum suum Amatorem operabatur, non diffidentes. [14] Tunc daemones, voce magna clamantes, dicebant: Cur nos et hic, famule Dei Amator, persequeris? cur nos non licet in quolibet loco quiescere? Huc nos Martinus de domiciliis nostris pepulit, et a nostris liminibus effugavit: nunc etiam Amator a peregrinis nuper locis possessis excludit. Ad quos Beatus. Amator: Cedite huic loco, et loca a vobis temeranter arrepta relinquite. Non enim sinemini Christi possessionem, unde jam per lavacrum regenerationis expulsi estis, iterum possidere. Vere fidelis Dominus in verbis suis, qui ita se exemplum omnibus praebuit, ut quod ipse habebat per naturam, accommodaret subjectis per gratiam: meruit enim Amator per fidem, quae in eo regnabat, audere quae Christus operatus est potestate. Nam ipsi, prius vociferantes ac confitentes Dominum esse totius creaturae, daemones conclamabant; Quid nobis et tibi est, Jesu Nazarene? venisti ante tempus perdere nos. Increpans autem eos Beatus Amator dixit: Maturate fugam, et obsessa a vobis corpora illaesa abscedentes relinquite. Non ego vobis impero, sed Jesus Christus, qui saevienti pelago imperavit, et elatio fluctuum in semetipsam resedit; qui pigris nubibus imperat, et praecipiti lapsu in terram defluunt. Quo nomine illi audito conterriti et soluti formidine,  humilitate prostrati, non sine lacrymosis clamoribus, locum in quo esse cœperant reliquerunt: et exeuntes de loco, in quo corporeis imaginibus populos deterrebant, tamquam fumus in aëre defluxerunt. Tunc populus, lacrymoso gaudio exhilaratus, Domino, quantum possibilitatis habebat, grates exsolvit, dicens: Gratias agimus tibi, Domine Jesu Christe, quia omnibus te in curationum munere praestitisti: et personarum acceptio penes te nullo modo potest reperiri. [15] His ergo peractis miraculis, brevisque temporis curriculis transeuntibus, Elladius vir Apostolicus corpus terrae, animam caelo transmisit. Tunc exorta est felix seditio populorum, concordi voce clamantium, Pastorem basilicae Amatorem succedere, et Elladii spiritalem haereditatem suscipere. Quorum voces dignis sunt Dei ordinationibus confirmatae, et eorum desideria B. Amatori dedita, inania non fuerunt, sed statim in Episcopatus est honorem promotus. [16] Post tres autem annos Pontificatus ejus, adversarius spiritus, qui bonis semper invidet, et evitantibus calliditates ejus letales laqueos tendit, in Litini Archidiaconi ejusdem reverentissimi Amatoris pectus illapsus, cœpit eum aculeis suis stimulare, ut adversus eum aliqua detestabilia machinaretur. Tunc ille, aggregans secum nonnullos e Clericis, et ex laicorum numero quosdam temerarios, cœpit semina odii in populis jactitare, et adversus Dei Pontificem novae adinventionis lubricamenta malitiae, ita ut haec eorum insania suasisset, conjugii maculam atque adulterii notam casto infigere. Dicebant enim: Sacerdotibus sancitum est ut in Clericatu virginibus socientur; postquam vero adepti fuerunt honoris praemium, non eis licet ulterius uxoribus jungi: hic autem noster Episcopus, non solum particeps mensae, verum etiam lecti, quod nefas est, invenitur. His ergo in universa plebe rumoribus mortiferae cogitationis virus evomentes, dicebant: Exite et separamini ab eo, et ne ultra participes sitis communicationi ejus: quam enim nobis purgationis nostrae veniam promereri potest, qui quotidie in luxuria volvitur, et voluptatibus suis satisfacere palam omnibus pervidetur ? Sed quoniam legale decretum sancitur, ut nullus audeat suum accusare Episcopum; venite, et sagaci vigilantia eum circumseptis copiis circumdemus: et qui se putat ignorari, ipso quodammodo experimento, dum a nobis in praeterito vomitu deprehenditur, cognoscatur. [17] Haec secum tali assertione solerter rimantes, nocte quadam defensi tenebris, clam lectulum ejus obsederunt. Quidam autem eorum fores observantes, copiosissimo numero convenerant. Sed Christus, qui saepe in suis fidelibus operatur, et diligentibus se regni sui hereditatem promisit, ut servorum suorum sibi quidem cognitam, populis vero latentem castitatem omnibus demonstraret, illis clam insidiantibus et lectuli lateribus adhaerentibus; ecce tunc, in specie agni, donum Divinitatis, ad evacuandam machinationem superborum, in medio famulorum suorum irrepsit; in tantum sui fulgoris coruscans miraculo, ut etiam hi qui insidiabantur, licet indigni, luminis insoliti splendorem haurirent. Illico igitur Archidiaconus, auctor pessimae machinationis atque inventor nubilosae cogitationis, oculos ob fulgorem amisit: ceteri vero consentanei ejus a tentatore spiritu arripiuntur: ac vehiculo nefario coarctari, torqueri, atque elidi pro suis pravis cogitationibus cœperunt. Quod cognoscens vir sanctissimus Amator, duplici modo lacrymabiles gemitus Deo profudit, qui eum et mala suspicantibus mundū ostendit, et eos per ejus intercessionem ab his quibus occupati fuerant tentationibus, liberavit. [18] Ipso etiam tempore, quo haec contigerant, adhuc simul erat ecclesia ad portam quae Balnearis a priscis auctoribus nuncupatur. Erat autem prospectus ejusdem Ecclesiae contra alveum fluminis Ycaunensis. Propterea enim amplae aedificationis ecclesia non fuerat, quia adhuc novitas erat Christianorum, ab idolis ad Deum convertentium; quae per praedicationem saepedicti beatissimi Amatoris ita cœpit pullulare, et germen fructificare caritatis, Christianosque palmites propagare, ut prae multitudine eos intra angustias brevitatis non caperet ecclesia. Tunc igitur temporis fuit nobilissimus quidam, nomine Ruptilius, civis Autissiodorensis civitatis, qui habebat amplum atque excelsum domicilium, paterno sibi testamento dimissum; intra cujus claustra erat latior locus, amœnitate quadam divali circumseptus. Cui Ruptilio, dum quadam die beatissimus Amator ad eum venisset, ita locutus est: Novimus te, Deo auctore, sancti lavacri laticibus regeneratum fuisse; et debes ei, qui de erroribus te eripuit, et suae veritati ascivit, in omnibus obedire. Nosti, clarissime vir, quod domus Dei parva sit, et non sufficiat populo Christiano; propterea, quoniam non est justum, ut arbitror, famulum melius Deo habitaculum possidere, conversorium facito decenter, ut hae aedes Christo Domino in Ecclesiam consecretur, quo possis retributionem benevolentiae Dei et largissimae mercedis consequi bonitatem. Ille vero aspere sanctam admonitionem suscipiens, denegavit se posse hoc opus adimplere, propterea quod illustrium parentum suorum auctoritate ei fuerat legitime in hereditatem dimissa. [at repulsam passus] Et his dictis, Sacerdotis suavissima verba decassans, respondit: Absit ut haec domus, quae parentes et me ab infantia enutrivit, et maximae generositatis splendore cunctis praepollens apparuit, alterius in se dominium suscipiat, et pristinae dignitatis honorem amittat. [19] Tunc dignus Deo Amator ab eo regressus, spiritales indixit excubias; et solo prostratus, deprecabatur Dominum dicens: Ostende, Domine Deus, quoniam omnium es Creator ac Dominus; et hic, qui mihi famulo tuo pro tuo nomine postulanti parere neglexit, signis et prodigiis tuis compulsus, ultro se polliceatur tuae satisfactioni spatiosa aedium loca daturum, quas dudum me rogante dare noluit atque despexit. Dominus autem, qui fidelium suorum preces semper exaudit, famuli sui non est passus diu petitionem differri: sed statim denegantem redarguit, et inobedientem per doloris correptionem ad obedientiae plenitudinem revocavit. Cœpit ergo ille corporis sui languore torqueri, et indesinenter doloribus affligi. Sed cum, inter tormenta corporea, somni oppressio quaedam surrepsisset; audit salutaria Domini minantis eloquia, dicentia sibi, Nisi protinus famuli mei Amatoris monitis acquiescas, deterioribus te faciam affligi tormentis. Surge citius, et approperans Amatoris dilecti mei affatibus pare, et ne ulterius differas praefati domicilii tui loca in aulam mihi sanctificationis offerre. Quo audito, cucurrit, licet morbo impediente, ad habitaculum beatissimi Sacerdotis: et eminus se solo prosternens, cum lacrymis has voces emisit: Accipe, Deo placite, quae dudum poposceras: et ora, ut languoribus, quibus mea est caro gravata, celerius caream; insuper et hanc, qua Christi regia construatur, paratus sum conferre pecuniam; tantum convaleam. Tunc saepissime denominatus Christi discipulus, Crucis signaculo frontem ejus attitulans, salutis integritatem roganti restituit. [20] Sed quoniam pars illius aedis semiruta pendebat, voluit carissimus Deo Amator prius fabricam solidari, et sic devotionis suae votum, imo Dei voluntatem, in eadem implere. Cum ergo operarios aggregasset, ut dirutae partis facerent fundamina; in ipsa exhaustione fundamenti antiqui, reperit non parvam summam solidorum: quam diligenter ac cautius ligans, eidem viro Ruptilio per portitores, suam esse asserens, direxit, eo quod in loco habitationis ejus reperta fuerat. Cui portitores: Haec dicit noster Antistes: Hi thesauri in illa sunt parte aedium inventi, quam Christo libentissime deputasti: propterea, quoniam juste congruit, ut quae in tuis propriis reperta sunt habeas, sume. Quibus ille: Reportate, quaeso, pondus auri quod mihi apportastis, et Pontificis manibus tradite. Hoc enim non meriti mei gratia, sed ipsius est largitatis consecutum abundantia; ideoque quidquid ei libuerit peragere, peragat de propriis lucris: hoc tantum vestram deprecor bonitatem, ut meam ei suggestionem propriam deferatis, ut inter splendidissimarum precum ejus libamina, sui sit Ruptilii memor. Suscepit ergo regredientes comites cum pecuniis Sanctus Amator, et quaedam earum in curas pauperum, quaedam vero in inchoati aedificii perfectionem praerogavit; quod effectum, secundum voti sui initiamenta, Christo Domino consecravit. [21] Haec est hactenus Ecclesia a Christianis populis confrequentata. O indeficiens sancti Spiritus donum, quod largitate Dominica Apostolis rite collatum, numquam disparilitate credentium aut posteritate corda dissociat! Apostoli, gentibus praedicando, infidelitate repulsa, ad verum Dei cultum accedere facilius suaserunt: Amator autem superstitionis aras subvertens, convertentibus se ad ceremonias Christianas, tabernaculum testimonii, in loco quondam idololatriis polluto, purissimum parat. Concurrunt undique Proceres, et quicumque honorabiliores fuerant ad dedicationem Ecclesiae et Deo gratias peragunt, qui per fidelissimum sibi famulum Amatorem, novi quodammodo habitaculi receptaculum acquisivit. Admirantur omnes in Dei famulo virtutes operationum verae fidei, gratulantur ob ejus sanctissima merita, uberiore Dei gratia sibi concessa. Perfecta ergo Ecclesia non plures post dies peractos, sacrata Deo puella Martha, febribus admovetur, in agro cui nomen erat Arriacho, parentum suorum quondam subjacens dominio: ibique non diu aegrotans, purissimum spiritum casta virgo Domino tradidit coronandum. Cujus corpus reverentissimus Amator, multis secum comitantibus populis, diligentissime institis redimitum collegit, et juxta Altricum in conspectu civitatis tumulavit. [22] Postera autem die ibat beatissimus Amator, frequenti cultu ac more solito, loca Sanctorum circuiens: et ecce infans, acerba morte ablatus, fit ei obvius, annorum fere octo; cum quo erat multitudo hominum plangentium, et amaris sua pectora contusionibus tundentium. Quorum non ferens ejulatus, jussit stare corpus; et se in orationem inclinans, has preces in aures Domini dirigebat: Domine, qui es vita vivorum et resurrectio mortuorum, qui ducis ad portas inferni et reducis, qui Lazarum quatriduana corruptione jam fœtidum ad superos regredi praecepisti, fac etiam nunc solita mirabilia in hoc infantis cadavere, et lugentibus eum tamquam mortuum, vivum parentibus et incolumem restitue. Vix orationis suae devotionem suppleverat, et mortuus illico suscitatur, vigorem membra recipiunt sensuum, et officium tamquam numquam amissum corpori reddunt: loquitur qui fuerat mortuus, et ab omnibus resuscitatori Christo gratiae peraguntur: dilatatur fides Christiana, ac tanti miraculi velocitas atque viri Dei impetratio late latius divulgatur. Accurrit catervatim turba languentium, et ante vestibulum Antistitis prosternuntur. Redditur omnibus sanitatis integritas, infirmitas procul fugatur, reficiuntur vires, color verus speciebus, ut ante fuerat, restituitur. [23] His rite transactis, quadam nocte, casu nescio quo, universa civitas flammis repente saevientibus circumdatur, ita ut nulla esset deinceps habitatoribus spes evadendi periculum. Inter subitos tamen cladium casus, Amatoris Dei famuli recordantur, accurrunt praecipites, solotenus coram eo cuncti pariter prosternuntur, vociferantes ac dicentes: Succurre, famule Dei, periclitantibus: fer opem desperantibus. In te omnis hujus civitatis inclinata salus recumbit: te sibi illapsae ruinae firmissimum obicem ascire contendunt. Haec audiens famulus Dei, injecit semetipsum, satis cum periculo, in medio flammae ardentis, ubi poterat aestuanti fomite animae vivacis flatum amittere, nisi cito Dei fuisset consolatus invisibili majestate. Statim igitur ut ille Dei cultor insperate se rapaci incendio tradidit, nubes parva in imbrem defluxit, quae et voracitatem ignis extingueret, et servi Dei auctoramentum ad plebis salutem coram omnibus confirmaret. [24] Eo autem tempore quo haec gesta sunt, Germanus quidam nomine, nobili germine procreatus, territorium Autissiodorense visitatione propria gubernabat: cui mos erat tirunculorum potius industriis indulgere, quam Christianae religioni operam dare. Is ergo assiduo venatui invigilans, ferarum copiam insidiis atque artis strenuitate frequentissime capiebat. Erat autem arbor pyrus in urbe media, amœnitate gratissima, ad cujus ramusculos ferarum ab eo deprehensarum capita pro admiratione venationis nimiae dependebant. Quem celebris vir ejusdem civitatis Amator Episcopus, his frequens compellabat eloquiis: Define, quaeso, vir bonorum splendidissime, haec jocularia, quae Christianis offensa, Paganis vero imitanda sunt, exercere. Hoc opus idololatricae culturȩ est, non Christianae elegantissimae disciplinae. Et licet hoc vir Deo dignus indesinenter perageret, ille tamen nullo modo admonenti se acquiescere voluit aut obedire. Vir autem Domini iterum atque iterum eum hortabatur, ut non solum a consuetudine male arrepta discederet, verum et ipsam arborem, ne Christianis offendiculum esset, radicitus extirparet. Sed ille nullatenus aurem placidam applicare voluit admonenti. In hujus ergo persuasionis tempore, quadam die prȩfatus Germanus ex urbe in praedia sui juris secessit. Tunc Beatus. Amator, opportunitatem operiens, sacrilegam arborem cum radicibus abscidit; et ne aliqua ejus incredulis esset memoria, igni concremandam illico deputavit: oscilla vero, quȩ tamquam trophei cujusdam certaminis umbrā dependentia ostentabant, longius a civitatis terminis projici praecepit. Protinus autem, gressus suos ad aures saepedicti Germani retorquens, dictis animum incendit; atque iram suis suasionibus exaggerans, ferocem effecit: ita ut oblitus sanctae religionis, cujus fuerat ritu atque munere consecratus, mortem viro beatissimo minitaret: et ne ei aliquo modo quorumdam Christianorum conventus furenti resisteret; turbam secum agrestem coadunans civitati improvisus advenit. [25] Haec omnia dum a quibusdam cognita Amatori sanctissimo panderentur, ait: Ego dignum me esse judico testem fieri fuso sanguine Salvatori: hoc est quod Graeci appellant Martyrem. Divina ergo revelatione suae decessionis tempus agnoscens, et Germanum sibi futurum successorem praevidens, Aeduam profectus est, ubi Julius reipublicae rector ac gubernator Galliae praesidebat. Pergens igitur illo, ad locum adventavit, cui nomen erat Gubilium. Ecce autem ruricolae, nutu divino, aspicientes eum venientem, cœperunt spinas et tribulos, alii manibus, alii ferramentis, quo iter perageret, amputare: et cum eis esset ignotus, pulchritudine vultus et capsellari honore quo Reliquias inclusas pendulas collo gestabat, cognoverunt Dei esse famulum ac cultorem. Accedentes autem cominus his vocibus clamare cœperunt: Proficiscere, benedicte Domini, et ad nos usque ne differas appropiare: cognoscimus enim, tam ex specie quam ex habitu, quoniam tu Dei Pontifex es atque Sacerdos: propterea, si non sumus immeriti, de poculis nostris sorbillum, et de ferculis sume licet rusticis delibamentum. Ille autem, gaudens quod etiam in consortibus ferarum fidei Catholicae summa regnaret, et sanctus Dei timor inesset, non abnuit petitionem eorum; sed summotenus libans calicis gustum atque pulmenti, benedixit ac sanctificavit, atque eis ad bibendum comedendumque porrexit, quorum susceptione Christi sunt protinus largitate repleti. Quibus insuper ait: Descendat in vos benedictio Patriarchae Jacob, et repleamini rore caeli et pinguedine terrae, et sit vobis abundantia frumenti, vini, et olei. [26] Post haec eventu quodam, ad revelanda tamen evidentius famuli Dei divinorum donorum insignia, cuidam ex eadem multitudine rusticorum contagia caecitatis acciderunt. Is vero qui percussus caecitate fuerat, ad reverentissimi Amatoris cum lacrymabili gemitu plantas prostratus, rogabat, ut amissam visionem facinoribus propriis, sancti viri intercessio revocaret. Tunc Beatus Amator, more solito, curvis genibus, unici medici, omnium medicorum magistri, deprecatus est Majestatem. Consurgens ab oratione, orbem lumine defraudatum signaculo Christi ambivit; cum cujus ambitione digitorum, et dolor recessit, et lux propriam sedem revisit. Quo viso phalanx universa agrestium, ad Beati Amatoris pedes cucurrit, praeconia voce consitens eum Dei amatorem esse, ac dicens: Vere tu Dei excelsi es vir strenuissime atque sanitatum operator, et ipso jubente hodie tugurii nostri et mentis ac corporis salvator ingressus es. Amator vero, Dei cultor, gratias invisibili Creatori laetus exsolvens, illis relictis, viam quam cœperat ita perrexit. [27] Illo autem proficiscente, Suffronius quidam, generoso sanguine creatus, ex oppido Alisensi, mœrore confectus curisque acrioribus sauciatus, iter carpebat: qui elevatis oculis prospexit Amatorem sanctissimum recto tramite gradientem; et equo dissiliens citius, licet tristis ac lacrymans, Pontificis est amplexatus vestigia. Cui Pontifex: Cur tristis est insolito facies tua, et genae tuae lacrymarum rivulis irrigantur? Cui Suffronius: Furtum, vir beatissime, violentiamque pertuli sic atrocem, ut argenti mei totius quantitatis vascula amiserim. Sed, o bene! Quia beatitudinem tuam mihi Deus in lugubri itinere concessit, jam credo me tuis orationibus, quae amisi, sine labe aliqua rursus recipere. Cui Amator sanctissimus: Deus secundum fidem tuam operetur, et non te sinat diu lamentationibus affici. Verum quia ita nobis Dei providentia concessum est, ut mutuis nos aspectibus speculemur: comitare nobiscum paululum, et postea regredieris. Pergentibus autem illis pariter transmeati sunt spatium pene trium millium passuum; et ecce accurrit visibus eorum noctivagus fur, adhuc furti sui sarcinulam vehens humeris, humillimo vultu. Quem aspiciens atque cognoscens Suffronius, hilari vultu, pectore securo, celsiori voce intonuit dicens: Speciale mihi hodie Dominus solatii gaudium praebuit, ut te, beatissime Amator, inter angustias meas invenissem: en prospicio mei metalli, quam dudum amisi, splendidissimam quantitatem, quam mihi exaudibilis oratio tua restituit, et sanctitas conservavit. Haec audiens beatissimus Amator ita exorsus est: Ecce jam quae amiseras recepisti, damnum rerum tuarum vel jacturam nullam es perpessus, filiole: ob quam rem obsecro te ut hi nullius deinceps culpae teneantur obnoxii, qui sunt reperti factis propriis criminosi; sed pergentes simul ad beatissimorum Martyrum Andochii et Thyrsi tabernaculum properate, ibique eos sacramentorum vinculis irretire non differas, ut se polliceantur ulterius facinus hoc non attentare: sed hoc adimplere clam curabis, propter avarorum judicum rapacitatem atque calumnias. Clare intuere, quia claret suis fructibus arbor, caelestis agricolae, culturis spiritalibus instituta, quae et tempore suo largitatis suae copia inopiam amissae facultatis implebit, solicitosque indebitis pomis exonerans securos satiari efficiet. His ergo et talibus beneficiis lugentem exhilarans, reos damnationis culpa absolvens, pernix ad urbem Augustudunensium venit. [28] Tunc Simplicius Episcopus, vir summae simplicitatis atque caritatis, rumore adventus ejus praeventus, ei cum omni ordine Clericali, nec non et cum Julio tunc Praefecto, officii sui turmis stipato, ire obvius non neglexit. Quem rite salutatum atque debitae venerationis assentatione purius honoratum, ad Aeduam civitatem perduxerunt. Peracto autem caliginosae noctis tempore, famuli Dei surgentes, ad Symphoriani Martyris diversorium properant. Eo namque tempore nondum latis aedificiis ambiebatur, sed parvissimae cellulae angustiis obseratum erat spatium. Illic duae olivȩ et duo candelabra, luminosis lychnis praeceptorum Domini perlucentia, pariter ingrediuntur: alternatim se orationibus praeveniunt: votorum obsequia Martyris dignitati persolvunt. Licet enim jam diu praefata cella fuisset in honore Martyris constructa, non tamen fuerat canonico more Pontificis invocationibus dedicata. Tunc ante dictus Dei Sacerdos Simplicius Beati Amatori postulatione incumbit, ut per ejus precum puritatem Symphoriani Martyris Deo consecraretur habitaculum. Perficiente ergo Domino per suum famulum, quae fidelissimo Athletae Symphoriano promiserat; protinus, praeeunte ac subsequente turba populorum Deum collaudantium, in urbem regressi sunt. Et ecce subito, in ipsa brevitate itineris, tres leprosi, mundationis sui corporis integritatem cupientes, sese conspectui eorum praesentaverunt; poscentes ut solitam precum salubritatem eis impenderent. Antistes vero ex fluento Jordanis latices sumit, qui Reticio quondam Episcopo jubente, ad AEduam civitatem allati fuerant. Ex his in ora leprosorum irrorans, insuper oleo benedictionis omne corpus eorum Crucis facto signaculo illinivit; et statim omnis morbus obsessos penitus dereliquit, ita ut sic pristino colori cutis superficies redderetur, tamquam si numquam fuisset lepraticae inquinationis deteriorata languore. Proclamant omnes Deo gratias, et Symphoriano Martyri atque Amatori consona voce gratiae peraguntur, et sanitatis redditȩ opitulatio utrisque populorum praeconiis deputatur. [29] Ex hinc postera die Sanctus Amator ad praetorium Julii se velle ingredi asserit. Cujus adventum Julius cognoscens, citius in occursum ejus profectus est, et quemadmodum decebat fidelissimum Dei cultorem obsequiis intra rectum inducit; more Christianissimi filii, ingressus ipsius benedictionem se postulat suppliciter promereri. Suppleta ergo oratione, sic Sacerdos reverentissimus Prȩfectum alloquitur : Finem meum, Domino mihi innotescente, cognovi: et quia non est alter qui regimen sanctae Ecclesiae suscipiat, nisi illustrissimus Germanus, sicut mihi Dominus meus revelare dignatus est, posco Celsitudinem tuam, ut licentiam tribuas mihi roganti, eumdem Germanum tonsurare. Cui Praefectus: Licet necessarius sit atque utilis reipublicae nostrae, tamen quia Deus sibi illum elegit, sicut tua Beatitudo attestatur, contra Dei praeceptum venire non possum. Tunc voti compos, cum lȩtitia suȩ est iterum redditus civitati. In quam cum venisset, praecepit universum populum in atrium domus ejus adesse. Qui cum venisset, his eum concionatus est affatibus: Animo attentiores estote, filii dulcissimi; est enim operae pretium vestris sensibus allegare, quae meae mentis recessus parturiunt. Deo revelatore diem transitus mei de seculo evidentissime scio atque cognovi. Propterea hortor unanimitatem vestram, ut diligentius perscrutantes ex cœtu vestro virum firmissimum eligatis, qui speculator sit domui Dei. Illi autem hoc audientes conticuerunt, et nullus eorum ei verbum respondit. [30] Tunc ille videns quod omnes silerent, iter direxit ad sanctam Ecclesiam: in cujus comitatu omnis congeries profecta est populorum. Subeunte autem illo Ecclesiam, cum et populus ingredi voluisset, ita eum allocutus est dicens: Exonerate filii carissimi jaculis manus, et arma ex humeris vestris rejicite, et sic domum Dei ingredimini, quoniam haec domus est orationis, non martis statio praeliantis. Illi vero haec audientes, dicto citius, quidquid chalybis gestabant, forinsecus posuerunt. Tunc B. Amator, videns Germanum nihil oneris truculenti portantem, praecepit ostiariis ut fores Ecclesiae claustris arctarent: ipse vero glomerata secum turba Clericorum atque nobilium, injiciens manus, Germanum apprehendit; et invocato nomine Domini cȩsariem ejus capiti detrahens, habitu religionis rejectis secularibus ornamentis eum promotionis honore induit, talibus exhortans verbis atque confirmans: Satagere te oportet, venerabilis frater, qualiter incontaminatum atque immaculatum custodias honorem tibi commissum: quia me decedente tibi omnipotens Deus pastorale commisit officium. Deinde vero incipit jam beatissimus Amator obitus sui incitamentis urgeri: et licet esset aegritudine saucius, numquam tamen omittebat praedicatione populum confirmare ac dicere: Filioli, nunc Dominus Deus meus, a quo huc usque fueram peregrinus, animam meam suscipiet: obsecro ut unanimes atque concordes, fratrem meum Germanum loci mei faciatis adipisci officium. Cui omnis turba consentiens, ad confirmationem persuasionis ejus, respondit, Amen, non tamen sine lacrymis neque sine dolore. Omnis namque aetas atque ordo vel sexus lamentationibus afficiebatur, quia talem amittebat Pastorem: erat tamen eis inter haec solatii genus, quod non dissimilem forent recepturi Pontificem. [31] Igitur Kalendarum Majarum quarta feria, acrius cœpit urgeri, et corporis solutione fatigari. Sed nec sic quievit etiam inter dolores a salutari prȩdicatione; sed omnibus salubrem admonitionem inculcans, ita loquebatur: Prohibete lamenta sonare, vetate populos flere. Ibi profecto luctivagae voces emittendae sunt, ubi meliori deterior fuerit successurus: hic vero incassum lacrymas funditis, ubi optimis meliora succedunt: istius namque vobis praedestinati Pontificis, non solum vita proderit, verum etiam mors. Hoc dicens praecepit se ad sanctam Ecclesiam provehi, ut ibi spiritum Datori redderet; ubi die ac nocte ei consueverat profiteri. Progreditur cum eo dextera laevaque frequens multitudo, praecedit Clericorum chorus, matronarum caterva subsequitur. At ille ubi Ecclesiam est ingressus, Pontificalem thronum ascendens, fere diei hora tertia emisit spiritum. Cui continuo chorus Sanctorum, quod est ad dicendum mirabile, successit, et spiritum ejus cum hymnis et laudibus in specie columbae vehebat ad caelum. Hoc a multis cernentibus et narrantibus est confirmatum, et maxime ab Helena sacratissima puella, quae eodem tempore cunctis virtutibus ac miraculis praecellebat. [32] Bajulabant igitur corpus ipsius, ut eum juxta tumulum reverentissimae memoriae Marthae deponerent. Erat autem in itinere, per quod corpus fuerat transiturum, teterrimus carcer, ubi vincti non pauci pro suo admisso scelere tenebantur. Ante quod ergastulum cum feretrum, in quo corpus bajulabatur, veniret, illico arctamenta claustrorum franguntur, catenae a corporibus obnoxiorum dissiliunt, et vinculorum omnium genera relaxantur. Tunc hi qui carceris pedoribus ac vinculis coërcebantur, prodeuntes, feretro se quo corpus vehebatur subjiciunt. Ex ea scilicet hora nullus est jam ausus custodum vel Judicum reis manus injicere; sed libertatem, quam vivi corporis sui facinore amiserant, Amatoris viri sanctissimi defuncto corpore receperunt. Facta est autem exultatio magna in populis, viventisque dudum gesta miracula, corporis mortui transitu multimoda laude firmantur. Crescunt deducentium corpus gaudia, dilatatur vox psallentium. Exinde ad locum, qui appellatur Altricus, ad sepulturam deducitur. Unde dum redeunt, ecce prospiciunt quemdam hominem paralyticum, jam triginta fere annis ipso morbo detinebatur, cervicibus hominum bajulari: erat autem ex territorio Biturico, quem sanctissimi Amatoris opinio de locis propriis vehi, ac peregrinari compulerat. Accedunt hi propius qui portabant; viri Dei sospitatem inquirunt; cognoscunt ipsius fuisse, quam catervatim ex urbe proficisci viderant, pompam funeris deducendam. Tunc languidus exorat, ut vel illis aquis paululum frueretur, quibus lavatum fuerat Amatoris beatissimi corpus. Haec comperiens reverentissimus Germanus, tunc Presbyter, admirans fidem illorum, jussit ex eadem aqua paralytici membra perfundi. Mox autem ut de loti corporis lympha aegroti est membris allatum, protinus languor omnis discessit; et membrorum compages, morbida resolutione illico carens, suis est consolidata medullis, atque nervis vigentibus reparata. [33] O vere digna ac praeclara civitas quae suis est fœcunditatibus mundo praelata! Omnes pene civitates patronatus jura accipiunt, tu largiris: illae alieno reguntur ac stabiliuntur auxilio, tu non solum tuae firmitati geminum protulisti munimen, verum etiam mundo. Amator Australibus sanitatum semina subministrat, Germanus Occidentalibus sospitatis semper largitur auxilium. Hinc tibi urbs, tantorum Martyrum genitrix, incolumitatis copia, inde fructuum opulentia ministratur. Non imparem te Romuleae asseram civitati: siquidem ibi Petri et Pauli Apostolorum beneficio triumphat populus, hic Amatoris Germanique auxi liis gubernatur: ibi amicorum Christi notitia praemicat, hic fidelium servulorum. Insiste ergo frequens sacratissimis tumulis, et officium grata mente exsolve, quae meruisti tantis ac talibus titulis exornari. Illic die noctuque sinceri cordis excubias celebra, ubi multifariae sanitatum formae evidentius declarantur: quarum impossibile est vocabula speciatim retexere, quia facilius est immensi maris fluctus vel littoris arenas nominatim deprehendere, quam mirabilium profectus Amatoris Germanive mortali lingua percurrere. Haec autem per eos et in eis operatur individua Trinitas, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.