ADDITAMENTA AD VITAM B. ALPAIDIS [1] Capitulum primum. Accidit quadam vice ut elevata in spiritu videret admirabilem personam cuiusdam feminae, et ultra quam credi potest mirabiliter gloriosam, quae ita clara et perspicua intus sicut foris, et velut sol tam intus quam foris, splendida. Vidit etiam quod in utero virginis illius gloriosae, scilicet Mariae, infans similis gloriae et splendoris habitaret, habens in capite suo coronam duobus coloribus diversam, scilicet candidam et rubeam, et tenebat in manibus suis duos flores, unum rubeum et alterum candidum, ipsas manus habens protensas in sublime. Beata vero Maria coronam habebat in capite totam candidam et ultra modum formosam. Veniens autem Aupes procidit ante pedes Virginis, et Filium rogatura pro ecclesia. Ipsa vero orante, vidit et ecce arbor quaedam nascens de infante, exibat per caput eius et progrediens inde procedebat per caput Virginis matris, et paulatim crescens usque ad infinitum replebat universam superficiem terrae, pertingens nihilominus usque ad caelum. Coepit valde mirari virgo Aupes, quod tantae molis arbor tam recta existeret ut Filium nec Matrem ex quibus oriebatur in neutram partem inclinaret. Mirabatur virgo tam magnitudinem quam pulchritudinem arboris, cum subito vidit immensam multitudinem tam hominum quam feminarum sub ramis arboris, quorum alii tangebant arborem illam, alii vero non tangebant. In ramis vero arboris vidit candidas aves, quarum non erat numerus. Evigilans autem Aupes de somno suo, vidit postmodum in mundo, de hominibus illis qui tangebant arborem, ad se venientes, ad eam visitandam, et eos sine dubio cognoscebat. [2] Capitulum II. Alia vice accidit quod ita infirmaretur ex omni parte membrorum ut paene ei prae nimio dolore solverentur omnes compages membrorum, ita ut animam suam dolor excuteret et evelleret a visceribus eius. Et cum se exutam anima a corpore videret, coepit diligenter inspicere corpus suum deforme et quasi tetrum, et ut ita dicam infirmatum abhorrere. Et diffusa in contemplatione, visum est ei quod esset apud abbatiam Fontis Ioannis, ubi non longe ante sepultus fuerat abbas Guduinus, vir bonae memoriae et sanctae conversationis. Quae respiciens ad tumulum ipsius, vidit quod lapis superpositus corpori eius vel scissus esset in duas partes, vel inde remotus. Surgens autem inde abbas et sedens, manum mittens ad mamillam suam dexteram et premens, eliciebat inde lac abundans, ita ut omnes fratres qui videbantur circumstare abbatem, tam per capitulum quam in monasterio, sufficienter rigaret. Et cum hoc beatus resupinum se collocabat in tumulo, sicut erat prius, cum hoc virgo itaque vidisset, conversa ad alia audivit clamorem magnum ita terribilem et magnum ut per totum orbem terribiliter posset audiri. Post clamorem tam terrificum, in momento vidit mundum totum plenum antris, ex quibus singulis sive vir sive femina celerius procedebant. Cum itaque omnes surrexissent, apparuit quaedam mirabilis maiestas quam sequebatur pars illorum qui surrexerunt cum gaudio et laudibus, praecedentem in caelum ; alia vero pars quae remanere videbatur in terra, terra dehiscente, videbatur cadere in infernum. Aupes vero cum non in caelum cum aliis ascenderet, et cum descendentibus in infernum descendere refugeret, in corpus proprium remeavit. [3] Capitulum III. Quadam vice cum adhuc viveret dominus Petrus, prior de Cudot, amicus per omnia virginis Aupet, in mense septembrio contigit ut obdormiret, et se cum eodem Petro in quodam viridario ultra modum delectabili transactam et constitutam conspiceret. In eodem viridario omnes herbae florigeres et arbores florentes tantum odorem emittebant ut eius fragrantia satiarentur, cum ecce multitudo maxima et innumerabilis exercitus candidatorum et beatorum spirituum coepit convenire et hinc inde advolare. Et cum ibi consisteret, apparuit ibi gloriosa virgo Maria, caeli porta, omni laude dignissima, cui congaudebant universi qui ibi aderant, et audivit vocem Aupes, quae cum aliis astabat, dicentem : Cantemus ; responsumque est : Quid vel de quo cantabimus ? Dictumque est : De domina nostra beata Maria. Post hanc vocem eruperunt omnes in vocem laudis tantae suavitatis, tantae iocunditatis, ut omnem audientem ultra modum delectaret. Huius tam mirabilis melodiae supradictus Petrus prior, particeps videbatur existere, et cum cantantibus, Aupes tacente, concinere. Et cum confunderetur Aupes quia cum cantantibus non cantaret, in ipsa cogitatione, adveniens quidam iuvenis ad eos qui cantabant, et appropians ad virginem dixit : Quare non cantas ? — Domine, ait, nescio. Post hanc responsionem edocta a Deo et Spiritu sancto, coepit similiter cantare. Vidit etiam quod cantantibus illis gloriosa virgo Maria vasculum quoddam ultra modum formosum in modum calicis factum, inter duas manus teneret, et nescio quid intus, unde tantus odor et fragrantia suavis exibat ut omnes satiaret. Cum diu cantassent, coeperunt omnes, unus post alium ad beatam Mariam accedere, quos omnes de eo quod erat in calice communicavit, Petrum quoque, quem supra diximus, post illos, ita ut Aupes ultimam communicaret. Quod ipsa non mediocriter aegre tulit quod Petrus ante ipsam communicasset. Post sex menses, scilicet in martio, idem Petrus defunctus est. Et tunc Aupes intellexit quare ante eam in illa congregatione prior communicavit. [4] Capitulum IV. Quadam die accidit ut beatae memoriae vir in ordine suo idem Petrus, prior de Cudot, carnem porcinam beatae virgini, ut eam velle noverat, ad refectionem praepararet, et coctam ipsemet ei apponeret. Cum autem semel aut bis in os virginis ex eadem carne misisset, tam libentissime et cum maxima aviditate susceptam comedit, ut ad id quod supererat devorandum cor eius valde accenderet. Erat autem in parochia de Cudot quaedam vetula gravi infirmitate lecto decumbens, quae tanta paupertate laborabat, ut etiam necessariis indigeret, cui beata virgo tanta compassione condescendebat, ut de suis cibis etiam ei frequentissime transmitteret. Cumque de ipsa carne quod superesset ab ipso initio mittere decrevisset, cum eam tam sapidam invenit, totam comedere disposuit, et die crastina de alia carne eius necessitati subvenire. In se autem divinitus reversa, et malum gulositatis in suo pectore serpere deprehendens, a proposito resiliit et subito modicum de ipsa carne cum baculo tollens, et ante oculos suos revolvens inimicum sibi occulte insidias tendentem viriliter, quasi cum indignatione magna, ipsam carnem a conspectu suo praecepit amoveri, et aegrotanti supradictae vetulae, sine dilatione transmitti praecepit. Supradictus vero Petrus prior, qui eandem pascebat tentationem, eius interiorem non intellegens, obsecrare coepit eam quatenus de ipsa carne aliquantulum adhuc gustaret. Quippe qui multum de eius refectione et hilaritate gaudere consueverat, ministris quoque praecipiens quatenus sublatam inde carnem reservarent, ut scilicet post aliqua horarum spatia, iterum de ipsa comederet. Quae renuit, asserens se nullo modo de ipsa carne amplius gustare, sed potius quod dixerat, scilicet ut aegrotanti deferretur obtinuit. His igitur ita transactis, nocte sequenti, in sancta meditatione vigilanti Aupex sanctissimae, subito venit ante eam hostis antiquus, in similitudinem coqui cuiusdam, optime ornati, secum deferens omnem apparatum ciborum in vase non modico, admonens illam quatenus de cibis cum tanta diligentia praeparatis vesci non dubitaret. Beata autem virgo admirans tali hora intrasse thalamum suum quempiam cum cibo, paululum intra se cogitans deprehendit inimici astutias, et avertens faciem suam, amplius in eum respicere noluit, nec ad ea quae sibi detulerat. Quod animadvertens inimicus se scilicet praeventum confusus inde recessit per ostium murmurans et dicens nullatenus se ad eam amplius venturum, nec aliquid ei delaturum. Quod audiens virgo beata, gavisa est interius se non de fraude diaboli per gratiam Domini devictam, sed de eo quod dixit se nullo modo ad eam reversurum. [5] Capitulum V. Multifarie multisque modis egit inimicus humani generis quomodo hanc virginem deciperet et eam saltem in voluntatem peccati induceret ; sed Domino protegente non praevaluit. Siquidem quadam nocte, intempestae noctis silentio adveniens, transfiguravit se in speciem cuiusdam canonici, nolo nomen edicere, qui aliquandiu cum ea in domo Cudoti mansionem habuerat, qui ad peccatum carnis pronus, non solum diabolica, sed et propria concupiscentia illectus, nefanda adversus sanctam virginem in amore eius exardescens excogitaverat, et in multis cor eius tentaverat, ambiens omnimodis verbum rapere ex ore eius per quod ad peccati ruinam incitaret. [6] Capitulum VI. Huius igitur specie, rasus barba et corona, se praesentavit, et de contra fenestram quae in muro capellae facta est, substitit, et nihil dicens iacentem conspiciens. Quae eum intuens, et primo cogitans quod tunc temporis idem canonicus ibi non maneret, animadvertit astutias diaboli, et adversus eum fremens cogitavit qualiter eum inde eliminaret. Crucis igitur signo armata, baculum quem prope se habebat arripuit, cogitans intra se eum de baculo ferire, si propius accederet, quod et fecit : nam cum aliquandiu substitisset, paulatim de loco ubi prius apparuerat se movens, et pedetentim ad eam accedens, illa se anticipans et a lecto se versus spondam lecti anteriorem extrahens ubi propius accedere visus est ; baculo quem tenebat cum magno adnisu ferire tentavit. Sed ipse se retro ab ictu ferientis subtraxit. Hoc autem faciebat ille fraudis commotor cogitans et desiderans si quomodo eam a lecto separans in terram cum collisione capitis vel laesione membrorum praecipitaret. Illo rursum accedente, beata virgo ictum vibrans cum tanto impetu et vigore se ferire aestimans, totum illud corpus, quod videbatur, per medium a capite usque ad genua scindere sibi visa est tam subtiliter et leviter ac si corpus plumeum medium secasset. Tanto itaque adnisu in ipsa percussione se invexit ut de lecto in scamnum, de scamno vero in terram rueret, ubi sine laesione permanens, quia relevare se inde post ictum non potuit. Inventa est, mirantibus cunctis, quomodo id ei praeter solitum accidisset, ut in terram deiecta, iacens inveniretur. [7] Capitulum VII. Quidam familiaris eius graviter usque ad mortem paene aliquando infirmatus est, et in eam post Deum totam spem et fiduciam habens, per quendam nuntiare curavit quatenus ei compateretur, et Dominum sive genetricem ipsius pro eius salute obnixe precaretur ; ut aut remedium sanitatis ipsa intercedente obtineret, aut cito corpus quod ita gravabatur deserens, vitam finiret, ne tam gravi dolore pressus, aut in desperationem caderet, aut fratribus suis a quibus graviter ferebatur diu onerosus existeret. Cui beata virgo non mediocriter compatiens, misericordiam Domini super hoc obnixe coepit deprecari. Perseveranti igitur in oratione visus est in visione sancta quod in domum quandam pulchram et pulchre caelatam duceretur, comitantie agmine virginum, praeeunte quadam excellenti et gloriosissima domina regina caeli, scilicet Maria ; in qua cella nonnulli infirmi infirmitate gravati detinebantur, ubi erat ille singularis amicus eius, de quo superius mentio facta est, gravius et periculosius cunctis laborabat. Cumque illa praecellens et praecedens domina cunctos qui ibi gravabantur ex ordine visitasset, cum ad illum amicum Aupes venire debuit, numquam ad eum divertit, nec etiam faciem suam ad eum convertit. Haec autem cum praedicto comitatu virginum, Aupes subsequente, recessit. Videns Aupes quod, non visitato amico suo, recederet, aegre tulit et ultra modum anxiata super eam spem eius. Quid ageret cum nesciebat, non praecedentem dominam pro eo inquietare audebat. Sic factum est semel, sic secundo. Unde non modico doloris affectu et compassionis crescentis affectu constricta Aupes, nullum remedium languori suo apponere praevalens, ad solum orationis perseverantis auxilium et divinae miserationis respectum et beatae Virginis subsidium convertebatur. Tertia iam vice visum est beatae virgini Aupes quod praedictam domum intrante et visitante beata Virgine cum praedicto agmine virginum, et ipsa Aupes sequente, infirmos solito more visitaret, et ad illum amicum Aupes quem semel et secundo non visitatum reliquerat iam ante, ad eum venit et manu propria mentum eius apprehendit, et quasi congaudens commovit. Ad cuius tactum statim coepit aeger melius habere et quasi avis alas expandens ad volandum de nido subsilire. Satis ergo post hanc visionem constitit illum brevi tempore ad sanitatis gaudia pervenisse. [8] Interrogata a quodam speciali amico suo Aupes beata, astantibus quibusdam honestis et religiosis viris, utrum quando in dormitione sancta requiescit, familiarium vel amicorum suorum qui in terra versantur recordetur, vel oret pro eis, respondit : Etiam, domine, non solum memor et sollicita, sed et si laeti vel tristes fuerint clare et perspicaciter intueor. Explicit.