Incipiunt capitula libri I in Vitam venerabilis Aupaies de Cudot. Capitulum primum. — Quo loco et quibus parentibus nutrita fuit et educata. II. — Qualiter attrita laboribus in languorem inciderit et appetitum edendi amiserit. III. — Oratio, quam oravit ad Dominum, humano destituta consilio pariter et auxilio. IV. — Item eiusdem oratio, quam oravit ad sanctam Dei genetricem semperque virginem Mariam, in magna cordis contritione et gravi corporis infirmitate posita. V. — Quomodo beata Maria venit ad virginem aegrotantem post orationem suam, et de specie eius rithmice descripta. VI. — Quomodo beata Maria benigne puellam allocuta sit, et qualiter eam ab omnibus languoribus suis attactu manuum suarum sanaverit. VII. — De eo quod ei divinitus concessum est ut non esuriat neque sitiat amplius cibum aut potum corporeum. VIII. — De donis caelestibus sibi divinitus collatis, et quomodo praestitum sit ei a Domino, ut per dies aliquot dormiat et dormiens in Domino electorum alios in gaudio et reproborum spiritus in supplicio videat. IX. — De gratiarum actione, quam egit in recessu beatae Mariae pro beneficiis sibi ab ea misericorditer collatis. X. — Deo eo quod aliquando modicum edulii consuevit ore percipere, cum nihil omnino gustare possit praeter corpus dominicum, ut tollat peccatum eorum qui dicebant eam daemonium habere, eo quod nec manducaret nec biberet. XI. — De puella novenni a nativitate muta, quae meritis ipsius usum loquendi, quem numquam acceperat, suscepit. XII. — De muliere in carcere vincta, quae ad invocationem nominis eius soluta est et de carcere liberata. Expliciunt capitula. In huius fronte operis capitulorum titulos praemisimus, ut ea, quae in libri sequentis corpore videri desiderantur, facilius a studiosis lectoribus reperiantur. [Prologus] Incipit Prologus in Vitam venerabilis Aupaies de Cudot. Ad laudem et gloriam summae et individuae Trinitatis, quae cum in seipsa sit mirabilis, mirabilia tamen operari cotidie non in minimis, cuiusdam sanctissimae virginis vitam et conversationem, nulli mortalium imitabilem, utpote retroactis temporibus inauditam, divina cooperante gratia, scribere exordiar. Rem quidem arduam mihi suscipio ; quae, quanto est rarior, tanto est difficilior, quoniam a saeculo non est auditum ut virgo iuvencula, fragili manens in corpore, corporalibus non egeret alimentis, terrenis non sustentaretur ciboriis ; quae semper resupina iacens in lectulo, sicut testantur omnes qui eam videre meruerunt, numquam, ut ceteri hominum, esurit, numquam sitit. Quin potius, epulis frequenter saginata caelestibus, terrena fastidit convivia, moleste ferens quod tamdiu mole detineretur corporea, multo melius dissolvi cupiens et esse cum Christo. Quanto enim saepius gustat et videt quoniam suavis est Dominus, tanto avidius in eius suspirat amplexibus. Cuius anima ad dulce eloquium sui dilecti tanto ardentius est liquefacta, quanto frequentius in cellam vinariam ab eo est introducta. Vulnerata quippe sponsi sui caritate, diu noctuque languet amore ; et in hac peregrinatione corpore solo constituta, cogitatione et aviditate et contemplatione assidua in illa aeterna conversatur patria, in tantum quod multoties, corpore, ut videtur, derelicto, per quattuor aut quinque, vel octo aut quindecim dies, vel per tres aut eo amplius continuas hebdomadas, moratur eius sancta anima in dormitione sive contemplatione tranquilla et quieta, videtque visiones caelestes, factasque et ostensas sibi divinitus agnoscit revelationes : ex quibus ipsa quasdam mihi indigno sacerdoti ore proprio revelavit, alias a quibusdam viris religiosis et a presbytero de Cudot didici, prout ab ipsa multis precibus vix extorserunt : quas litteris mandare curabo, postquam vitam eius, Domino adiuvante, descripsero. Ultra vires est huius negotii materia, cui etiam Tulliana succumberet eloquentia, et Homeri, quamvis eloquentissimi, invideret facundia. Non omnes potero scribere, nec, si me rupero, quibo sufficere, praesertim cum virgo prudentissima, popularis aurae favorem fugiens, quantum in ipsa erat, omnes revelationes sibi divinitus factas latere voluisset, et caelestes thesauros in secreto cordis sui abscondere, nisi ad eruditionem hominum aliquas ex eis revelare divinitus ei fuisset imperatum ; quamquam altiora quaedam et secretiora, in quibus ipsa tantum conscia fuit, ob humilitatis quae in ea prae cunctis aliis virtutibus praeeminebat custodiam, nobis hucusque celaverit. Ex iis etiam, quae ipsa quibusdam familiaribus suis religiosis viris caritate devicta revelavit, multa quae ad aures meas nondum pervenerunt intacta relinquam : ea tantum, quae ab ipsa vel a religiosis viris mihi sunt tradita, litteris mandans ; dans operam ut lucerna, quae hucusque sub modio posita latebat, super candelabrum ponatur, ut luceat omnibus qui in domo Dei sunt, reprobis ministrans odorem mortis in mortem, electis vero odorem vitae in vitam. Et quidem ad hoc opus insufficientem me video, sed loquendi mihi dat ausum divina iussio, dicens : Aperi os tuum, et ego adimplebo illud ; qua promissione animatus, propositum aggrediar non de meo ingenio, sed de divino confidens adiutorio, superfluas omittens verborum phaleras, quia simplex veritas, nativa contenta pulchritudine, meretricios humanae facundiae fugit ornatus. Obsecro autem eos, qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant, neque me falsum aliquid scripsisse ausu temerario diudicent ; alioquin tacuisse quam falsa scripsisse maluissem. Meritis sacratissimae virginis orationibusque legentium mercedem huius operis recompensabo, rogans ut mihi dent veniam, si tam dignam materiam minus sermone digno descripsero. Explicit prologus. LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De morbo B. Alpaidis et eius orationibus ad Christum et B. V. Mariam. Incipit Vita venerabilis Aupaies de Cudot. [1] Capitulum I. Virgo igitur serenissima, in villula quadam, quae Cudot appellatur, iuxta Scaldeas, abbatiam ordinis nostri sita, pauperibus orta parentibus, proprio nomine Aupaies est appellata. Cuius nominis etymologia vitae puellae bene convenit et consonat. Dicitur enim Aupaies, quasi alta pax, sive alta spes, sive augens spem, vel etiam altus pes. Pacem enim ex altis annuntiat paenitentibus ; spei firmae altitudine inhaeret in sublimibus ; doctrina sua spem auget credentibus ; pede contemplationis evolat in caelestibus. Pater eius, Bernardus nomine, labore manuum suarum proprium victum acquirens, in sudore vultus sui vescebatur pane suo. Duorum boum fretus adiutorio, agellum proprium excolebat. Ad quam agriculturam solam filiam duodecennem, quia primo genita erat, coadiutricem habebat, quae ante patrem suum boves arantes aculeo tangens agellum sulcare cogebat. Fimum quoque et pecudum stercora, humeris suis imposita, ad agrum sive hortulum fecundandum cum patre deferebat ; et, quia grave oneris pondus teneri eius lacerti sustentare non poterant funem ad duo anteriora brachia cenovectori ligaverat : quem desuper humeros gestans, tam brachiis quam humeris onera deportando, labores patris sui pro posse suo aequabat, fugiensque otiositatem, quae inimica est animae, die noctuque tenerum corpusculum laboribus assiduis fatigabat. Fratres vero eius, quia minores erant, vaccas et pecora patris sui in pascuis conservabant. Dominicis et festis diebus, quibus aliae virgines choreis deducendis et aliis inanibus iocis in se inaniter occupabant, ipsa boves et pecora ad pascua deducebat ; ita ea a vicinorum frugibus coercens, ut nullus umquam ab ea turbatus, nemo umquam per eam maligno levi facto vel dicto fuerit perturbatus vel contristatus ; aut certe domi sedens in silentio soli Deo vacabat, cui soli placere studebat, matremque Virginem inundatione lacrimarum suffusa assiduis orationibus virgo tenera invocabat. Corpore quidem iuvencula, sed animo cana, aetatem teneram moribus transiens, ab ipso pueritiae suae tempore cor habens senile, nulli animum dare volebat illicitae voluptati ; quin potius, intra cubiculum cordis sui lacrimis suis stratum suum saepissime rigans, seipsam sponso suo cotidie offerebat hostiam vivam, sanctam et immaculatam, Deoque placentem, pro cuius amore virginitatis integritate tanto est amplexa desiderio ut numquam lascivum osculum alicui dederit, numquam inhonesto vel verbo vel facto oculos castos offenderit. [2] Capitulum II. Non potuit diutius virgo tenera tantos labores sustinere ; sed, totis visceribus prae magnitudine laboris continui interius diruptis et scissis, ab intimis cordis alta trahens suspiria, speciosi vultus colore mutato, doloris interioris manifesta iam dabat exterius indicia. Quid plura ? Continuo detenta languore, lectulo duro et aspero, utpote de vili stramine, sine plumis et linteolis facto, fere per annum integrum recubuit. Omnem cibi et potus affectum amisit ; et longa inedia macerata, tam diu in lectulo iacuit resupina, quod pectus eius et humeri, renes et viscera omnia vel usque ad intestina exesa et putrefacta, tantum horrorem cernentibus ingerebant, tantumque fetorem ex se emittebant, quod etiam mater eius abhorrebat ; nam pater iam obierat, et fratres, licet amore fraterno eius doloribus condolerent, propter intolerabilem vulnerum eius fetorem, ad eam propius accedere refugiebant. Mater tantum eius, quae prae filiae languoribus gravius suspirabat, quod eam acrius affectu materno diligebat, ut dolores eius saltem moriendo finirentur, cotidie filiae mortem exoptabat. Et quia pauper erat, et aliud quid quod ei offerre posset non habebat, panem hordeaceum a longe veluti cani, propter intolerabilem fetorem, quandoque ei proiciebat ; quem illa nec manu capere nec ad os suum ferre poterat, quia manus suae iam arefactae et prae nimia carnis putredine a brachiis resolutae et disiunctae, una cum pedibus iam emortuis, officium ei debitum denegabant. Fratribus etiam suis in tantum taediosa erat et onerosa ut matrem suam precarentur ut ei cibos offerre desineret, ut sic fame mori cogeretur. Sicque factum est ut tam ex ciborum penuria quam ex diuturna et continua ieiunii consuetudine ipsae gutturis arteriae ad tantam siccitatem et ariditatem redactae sint ut, doloribus detenta et intenta continuis, omnem cibi appetitum ita oblivioni tradiderit, ut, si quando ei cibus ingereretur, quemadmodum praeparatum sibi tormentum abhorreret. Potum etiam aquae tanto hauriebat labore, ut sonus aquae, per raucum guttur stillantis in modum aquae de rupe in rupem defluentis, a circumstantibus audiretur. Et sic ex longa inedia et victualium inopia et continui languoris attenuatione cibum sumere desuevit ; et primo quidem duobus aut tribus, deinde et hebdomadis continuis ieiunium continuare consuevit. Unde ad tantam debilitatem redacta est, ut numquam manum putredine iam resolutam ad os ferre, non pedem iam arefactum ad se trahere, nec etiam sine alieno auxilio in latus alterum commutatione reficeretur. Et, quia fetor intolerabilis, qui de membris eius ulcerosis exibat, nullum ad eam accedere propius sinebat, omni humana consolatione destituta, Deum sanctamque Dei genetricem ut sui misererentur gemitibus assiduis in hunc modum exorabat. [3] Caput III. Ad te, Domine Iesu, redemptio mea, misericordia mea, salus mea, spes cordis mei, virtus animae meae, vita mea, illuminatio mea, finis intentionis meae,quem solum desidero, quem esurio, quem sitio, ad quem suspiro, quem totis visceribus concupisco ; qui caritatem, qua maiorem vel cuius parem nemo umquam habuit aut habiturus est, nobis indignis exhibuisti, qui nihil debebas morti, et tamen pretioso sanguine tuo in cruce suspensus nos redimere voluisti, et pro nobis gloriosam animam tuam manibus impiorum tradidisti ; quique pro tuis interfectoribus exorasti ; memor ego indigna ancilla tua, non quantum debeo, sed quantum queo , passionis et crucis tuae, memor alaparum et irrisionum tuarum, memor etiam flagellorum et vulnerum tuorum, quae pro salute nostra tam dignanter, tam humiliter, tam patienter sustinuisti ; ad te, Domine, qui es omnium languorum medicina, omnium sanitatum custodia, lacrimabilis ingemisco ; ad te de magna tribulatione et necessitate, quae, culpis meis exigentibus, iuste circumdederunt me, clamo ad te ; cor et oculos tota intentione levo, ut secundum multitudinem miserationum tuarum mitiges dolorem vulnerum meorum, et secundum pondus miseriarum mearum sentiam effectum miserationum tuarum. Tibi soli peccavi, quia tu solus sine peccato. Da veniam miserae famulae ; et origo pietatis et misericordiae, aspice me infelicem ; pietas immensa, respice me miseram misericordia publica. Ne avertas, piissime Deus, faciem tuam a me, ne derelinquas me in manibus quaerentium animam meam ; sed respice propitius et exaudi me miseram peccatricem ad te clamantem, ad te suspirantem. Aperi mihi sinum pietatis et ianuam misericordiae tuae, et resuscita me iam quasi semivivam derelictam, et ne abicias me iam quam fecisti, neque despicias me quam pretioso sanguine tuo redemisti. Etenim si peccatrix sum, tamen creatura tua sum, tamen pretioso sanguine tuo redempta sum. Inclina mihi, Deus meus, aurem misericordiae tuae, et vide afflictionem contritionis meae. Illos tuos misericordes oculos, quibus super Lazarum, in monumento fetentem, lacrimatus es, ad me converte, Domine, ut sanari possint omnes illae infirmitates meae; nam quamvis maior sit miseria quam mihi expediat, non ideo minor est misericordia tua quam te deceat : etsi enim magna miseria mea, tamen maior est misericordia tua. Respice me misericordiae oculis piissimis, quibus Martham et Mariam respexisti, quando, solutis vinculis mortis, fratrem earum de monumento resuscitasti. Miserere igitur mei, miserere, misericors Deus, per illam benignissimam clementiam tuam, qua, matrem virginem ante crucem tuam pro te moriente flentem respiciens, discipulo virgini virginem custodiendam commendasti. Sana me, sanitas sanitatum, et sanabor ; salvam me fac et salva ero; nec sim vilis ad salvandum, quae non fui ad redimendum ; sed miserere potius et indulge, sicut latroni poenaliter in cruce ad dexteram tuam in cruce pendenti, sed salubriter confitenti, et sicut publicano et meretrici digne paenitentibus et pie confitentibus misericorditer indulsisti ; ut tibi gratias agam creatori meo et salvatori, conditori meo et curatori, nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Cumque sic ante Deum, Dei filium, de Patre ante saecula aeternaliter genitum, in fine saeculorum pro nobis de virgine temporaliter natum, suam fudisset orationem, ad matrem eius virginem conversa, ut sui misereret cum multis suspiriis in hunc modum ei supplicabat. [4] Caput IV. Singularis meriti sancta Dei genetrix, virgo semper, Maria, aula universalis pietatis, causa generalis reconciliationis, vas et templum vitae et salutis, admirabilis singulari virginitate, venerabilis inaestimabili sanctitate, supereminens tanta dignitate, nec minori praedita potentia et pietate, tibi, o genetrix vitae, mater salutis, templum pietatis, fons misericordiae, sese praesentare conatur haec misera famula tua, morbis languida, vulneribus scissa, ulceribus putrida. Tibi nititur, quantum moribunda valet, supplicare ut potentibus meritis tuis et piis precibus digneris eam sanare a languoribus suis, sic enim, pia Domina, alienata sum a meipsa immanitate doloris, ut vix sensum habeam enormis languoris ; tantum ex sordibus ulcerum meorum sentio fetorem ut vix aperire valeam os meum ad orationem. Cicatrices enim meae, quae, sicut onus grave, gravatae sunt super me, urunt me dolore, mole me obruunt, pondere me premunt, pudore me confundunt, fetore me suffundunt. Tu ergo, domina singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, pulchra ad intuendum, amabilis ad contemplandum, delectabilis ad amandum, beata fiducia et tutum refugium miserorum, respice me miseram peccatricem, ad te clamantem, ad te suspirantem, illis piissimis misericordiae tuae oculis, quibus miserum Theophilum respexisti, quem de servitute peccati et de laqueis diaboli misericorditer eripuisti ; ne memineris iniquitatum mearum, neque respicias ad peccata mea, quibus iram merui, sed ad pietatem et misericordiam tuam, qua semper miseris misereri consuevisti. Scio enim, domina et advocata mea, scio quod, si me respicere volueris, continuo sanabor ab omnibus angustiis et doloribus meis ; scio quod, si pro me filium tuum rogaveris, cito, te deprecante et ipso miserante, aderit mihi medicamen salutis ; scio enim, piissima domina et advocatrix mea, scio quod pro quacumque re dilectum filium tuum rogaveris, nullam ab eo repulsam patieris. Sentiat, piissima domina, ista infelix et misera te matrem esse misericordiae ; sentiat te postulantem dulcissimum filium tuum venam esse veniae et fontem totius indulgentiae. Semper enim pro peccatoribus vult exorari, qui semper vult eis misereri. Tu igitur, pie potens et potenter pia Maria, de qua fons est ortus misericordiae, ne contineas, quaeso, tam vivam misericordiam ubi tam veram agnoscis miseriam : nam, si maior est miseria mea quam mihi expediat, non ideo minor est misericordia tua quam te deceat. Quanto magis enim, o gloriosa domina, cicatrices vulnerum meorum in conspectu omnium sordent, tanto magis tua subventione et filii tui, qui summus medicus est, curatione indigent. Sana ergo, clementissima domina, infirmitatem et dele quae intuentes offendunt foeditatem meam. Aufer, benignissima, languorem meum, ut non sentiant amplius appropinquantes mihi meum quem horrent fetorem. Age iam, domina, appare mihi, ut videam speciosum vultum tuum. Exhibe mihi praesentiam tuam, et consecuta ero desiderium meum. Amatrix pupillorum et consolatrix orphanorum piissima, tibi soli sum derelicta pauper et orphana ; advocata mea tutissima, miserere orphanae tibi derelictae : puella enim sum et orphana sum patre. Ne avertas, serenissima virgo, faciem tuam a me, sed respice orbitatis meae et calamitatis meae lacrimas, quas tibi de intimis cordis offero donec venias. Exaudi me, domina, miseram peccatricem per benignissimam qua cunctis miseris subvenire solita es pietatem. Attende, domina, placare, et fac mecum secundum misericordiam tuam, per virtutem benedicti fructus ventris tui, Domini nostri Iesu Christi, qui sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, ubi cum eo et Spiritu sancto vivit et gloriatur per omnia saecula saeculorum. Amen. CAPUT SECUNDUM. B. Alpais sanatur per B. V. Mariam quae ei apparet. [5] Caput V. Dum sic orat Virginem virgo lacrimosa, Pro suis doloribus cunctis taediosa, Venit ante virginem Virgo gloriosa ; Cuius pulchra facies tota liliosa, Aurea caesaries, cunctis gratiosa ; Genae semper roscidae, semper inflammatae, Super solem splendidae, plenae venustate, Universis avide sanctis contemplatae, Speciali vividae singularitate ; Nares aromatibus intimis conditae, In interioribus dulces et mellitae, Infundentes mentibus spiramenta vitae, Quae malorum nexibus iam sunt expeditae, Mite supercilium, fons humilitatis, Gloria convallium, splendor honestatis, Adiutrix humilium, lux simplicitatis, Castitatis lilium, flos virginitatis, Perspicaces oculi sole clariores, Venatores saeculi, cordis scrutatores, Profectores parvuli, lucis amatores, Ad levandum seduli pauperum maerores ; Aures plenae laudibus, plenae pietate, Columbinis cordibus vigiles et gratae, Pauperum gemitibus semper inclinatae, Motae plus affectibus quam verbositate. Videns in hunc modum reginam caelorum Aupaies beatissima luce candidiorem, sole clariorem, stupefacta tanto lumine, tremefacta tanta maiestate, faciem suam avertebat, nec audebat ei aliquid dicere : non enim poterant eam oculi eius respicere tanti luminis reverberati claritate. [6] Caput VI. Cum regina mundi, quasi notam ex nomine, sic eam blandis affatur colloquiis : Ne timeas, Aupaies beatissima, ego sum advocata tua, regina misericordiae, quam ex toto corde dilexisti, quam in infirmitate posita toties invocasti, manum tuam mihi porrige, ut per me recipias sanitatem, quia durissimi languoris angustias in omni humilitate et patientia sustinuisti. Virginitatem ab infantia mihi consecrasti, quam nec immunda cogitatione, nec foedo opere, nec lascivo sermone violasti. Ideoque de te gaudent in caelis animae virginum, quae mecum sunt, ad quarum consortium ventura es post huius vitae exilium. Ad hanc vocem exsultat puella, respiciens eam, et dicens quibus poterat suspiriis : Spes salutis et veniae, mater misericordiae, virgo serenissima, non sum digna ego infelix et misera, ut vos ad me venire debeatis, quae peccatis meis exigentibus iuste sum tantis afflicta doloribus. Manus meas, quas a me porrigi postulatis, quia iam a brachiis prae nimia putredine resolutae sunt, vobis porrigere non possum, sed cum vobis placuerit, vos accipere poteritis. Tamen amodo nullum omnino sentiam dolorem, quia faciem vestram videre merui sole clariorem. Iam non me paenitet tantum habuisse maerorem, quae vel post lacrimas ad vestram potui pervenire visionem. Tum illa, pietate mota, manus languentis apprehendens, et inter iucundos amplexus eam blande leniterque suscipiens, totum corpus omnesque corporis plagas manu sua sensim palpabat. Quae ad eius salutiferum tactum omnes curatae sunt et ita sanitati restitutae, ut ex eo tempore nec cicatrices quidem vulnerum in ea ullae apparuerunt. Et dixit ei : Quomodo tibi modo est, amica ? Quae respondit : Optime, dulcissima, vestri gratia ; nam omnes corporis mei plagae per vos sanatae sunt, omnes vulnerum meorum cicatrices abierunt, omnes ulcerum meorum sordes evacuatae sunt. Iam de cetero nullum ulli ingerent horrorem, quia amplius nullum habebunt fetorem. Dolor enim omnis evacuatus, quia langu or meus medicinali vestro tactu sanatus est. Nulli amodo vilis, nulli despicabilis ero, quia sine fetore, sine sorde cunctis me cernentibus apparebo. [7] Caput VII. Nunc, dixit ei beata Maria, adhuc maiora iis tibi praestabo, soror carissima, quia pro longa inedia, quam in omni humilitate et patientia, in fame et siti, sine omni murmuratione tamdiu sustinuisti, angelico et spirituali cibo ita saginaberis, quod, quamdiu in hoc corpusculo supervixeris, numquam sustentamento corporis tui cibus aut potus corporeus necessarius erit, nec modo panem aut alium cibum humano corpori necessarium esuries, nec aliquem potum corporeum sities : quia, postquam de caelesti pane et vivo fonte semel gustaveris, usque in aeternum semper satiata manebis. [8] Caput VIII. Id etiam tibi a Filio meo praestabitur, quod per aliquot dies interdum etiam per hebdomadas continuas, et praecipue in praecipuis sanctorum sollemnitatibus, dulci sopore sopita in omni pace et quiete quiesces , ipsumque regem regum et dominum dominantium, quem ex utero meo pro hominibus hominem factum genui, in sede maiestatis suae meque iuxta illum sedentem videbis ; cuius decus et pulchritudo, cuius virtus et gloria, cuius maiestas et magnificentia omnem sermonem, omnem sensum excedit, non solum humanum, sed et angelicum intellectum ; cuius splendore maiestatis irradiari, cuius inestimabilem adipisci conspectum ultra omnem sanctorum est gloriam. Videbis etiam novem angelorum ordines, filio meo, domino suo, distinctis officiis ministrantes ; quorum alii signa, alii miracula per virtutem eius saepius faciunt ; alii ad homines ab eo in mundum missi, praedicendo praeveniunt, alii subiectis angelorum spiritibus praesunt, et eis ad exempla divina mysteria disponendo principantur ; alii tanta divinitatis gratia repleti sunt, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua iudicia decernat ; alii tanto perfectiori scientia pleni sunt, quanto claritatem divinitatis eius vicinius contemplantur ; alii vero ita Deo coniuncti sunt ut inter hos et Deum nulli alii spiritus intersint, qui tanto maiori ardent amore, quanto subtilius claritatem divinitatis aspiciunt. Istis beatorum spirituum agminibus patriarcharum et prophetarum videbis laudabilem numerum sociatum, quorum alii in utero, alii in pueritia, alii in iuventute, atque alii in senectute, Deo cogniti et sanctificati sunt, fide pleni, devotione summi, industria sollertes, excellenti ingenio praediti, in exercitatione disciplinae instructi, in sancta meditatione assidui, metuque mortis intrepidi, ideoque coronis immarcescibilibus sunt coronati. In quiete etiam dormitionis tuae duodenum videbis numerum apostolorum, quos a primis miraculorum virtutibus ad componendum novae fidei fundamentum erigendumque adhuc tenerae statum ecclesiae providentia divina, ex omnibus quos capiebat mundus, elegit ut in omnem terram sonus praedicationis eorum exiret, et in fines orbis terrae verba eorum procederent, quorum fructus in sempiternum permanent, non marcescet, quia verae viti, id est Christo, tamquam vivi palmites firmiter adhaeserunt ; unde, et in terris adhuc positi, tantum a Domino suo filio meo potestatem accipere meruerunt, ut quodcumque ligare voluissent super terram esset ligatum et in caelis, et quodcumque solverent super terram esset solutum et in caelis ; quos et in fine saeculi, cum ad iudicium venerit, super sedes duodecim sessuros et orbem terrarum secum iudicaturos promisit. Triumphalem martyrum exercitum apostolorum coetui videbis associatum ; qui, quia pro Christi nomine per diversorum genera tormentorum christianae fidei testimonium reddiderunt, modo coronis coronantur purpureis, et amicti stolis albis accipiunt palmas laborum ; quorum alii ferro perempti, alii flammis exusti, alii flagris verberati, alii vectibus perforati, alii cruciati patibulo, alii pelago submersi, alii vivi decoriati, alii vinculis mancipati, alii linguis privati, alii lapidibus obruti, alii frigore afflicti, alii fame cruciati, alii vero manibus sive ceteris membris truncatis, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione mortui sunt pro Christo Domino ; circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. Et quia, pro Dei amore, sceleratorum contempserunt iussa principum, in paucis vexati, in multis eos bene dispositos in spiritu videbis, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos secundum se. Non esurient, neque sitient amplius, et non cadet super illos sol neque ullus aestus ; et iam non erit eis amplius neque clamor, neque luctus, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt. Quorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae, quoniam ipsi sunt qui venerunt de magna tribulatione, et laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni. Purpureis martyrum turbis videbis choros confessorum sociatos, viros gloriosos et religiosos in vita sua, qui ideo Deo digni inventi sunt, quia fuerunt insignes iustitia, longanimes in spe, oboedientes in praeceptis, creduli in promissionibus, susceptores angelorum effecti, in consiliis prudentes, in praeliis tentationum victoriosi, carnem domantes, spiritum roborantes, daemonibus imperantes, virtutibus coruscantes, facie ad faciem Deum videntes. Hi in huius saeculi aerumnosa peregrinatione solo corpore constituti, servare studuerunt in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adiuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram. Ideo pervenire meruerunt ad gloriam sempiternam. Illic et teneram puerorum infantiam et clarissimam virginum turbam, quae mente integra, fide firma, virtute robusta, caritate perfecta, in saeculo sexum vicerunt, et teneros annos virtutibus transcenderunt, et geminata gloriae militia pretiosi sanguinis sui acceptabile sacrificium cum virginitatis honore Deo obtulerunt, mihi et beato Ioanni evangelistae videbis inseparabiliter sociatam, coronis purpureis et candidissimorum liliorum immarcessibilibus sertis coronatam ; quae non mediocriter de te gaudent in caelis, quia ad earum ventura es consortium, cum, relicto mortali corpore, de hac vita exieris. Cumque in hunc modum angelorum et archangelorum, omniumque caelestium civium agmina splendidius sideribus micantia, patriarcharum fide fulgentia, prophetarum spe laetantia, apostolorum inenarrabili caritate gaudentia, martyrum purpureis victoriae coronis lucentia, confessorum laudabili fortitudine coruscantia, virginum quoque gloriose triumphis exsultantia, oculis in visione Dei dulci sopore sopitis inspexeris, hic invenies, quod reproborum spiritus videat in supplicio, ad loca tartarea respiciet indemnis spiritus tuus ; videbisque tormenta gehennalia, in quibus animae impiorum pro reatibus suis cruciantur : ignem videlicet tenebrosum et inexstinguibilem, aquam frigidissimam et urentem, vermem perpetuum, insatiabilem, fetorem pessimum indeficientem, flammas inexstinguibiles, voraces, poenas aeternales, tenebras indeficientes, tetras daemonum formas et imagines, visu terribiles et aspectu horribiles ; audiesque in locis illis poenalibus gemitus suspirantium, lacrimas dolentium, dolores et suspiria plangentium ; videbisque ibi fletus sine solatione, dolores sine remedio, mortem sine morte, poenas sine fine : cotidie enim prae dolorum magnitudine moriuntur ibi miserorum animae, et quia semper moriuntur, nec umquam morte tormenta finire possunt, semper cruciantur sine fine. Ad cumulum enim damnationis eorum hoc eis adicitur ut, qui semper torquentur, numquam deficiant, et qui semper vivunt, numquam torqueri desinant ; quatenus qui semper vivunt et moriuntur sine morte, semper tormenta sentiant sine fine ; et qui in vita sua peccare voluerunt, semper in poena peccati aeternum habeant supplicium. Cum autem haec omnia videris, soror carissima, electorum gaudia et impiorum supplicia, his qui adhuc in carne vivunt annuntia, praedicens eis ut, quamdiu spatium habent paenitentiae, ante conditoris oculos per dignam satisfactionem tergant maculas culpae, quatenus, de peccatis suis dignam agentes paenitentiam, poenas gehennales evadere atque ad beatorum gaudia sempiterna securi valeant pervenire. Amen. Hic sermoni finem dabo, teque in mea filiique mei custodia derelinquam, ad caelum reversura atque adhuc modicum tempus ad salutem multorum in terris te dimittam, post huius vitae exilium ad consortium meum in brevi revertendam. [9] Caput IX. His dictis, recedere visa est a puella angelorum domina, in cuius egressu virgo circumquaque tantam sensit odoris fragrantiam ut omnium aromatorum vinceret suavitatem ; flensque multum et eiulans, lacrimis suis faciem suam rigat, dicens : Qualescumque tibi gratias ago, mater misericordiae, quae me indignam famulam tuam in hac aerumnosa calamitate mea dignata es tam benigne visitare. Accipe itaque quascumque exiles, beneficiisque tuis impares, gratiarum actiones : tot enim et tanta mihi, domina, beneficiorum munera contulisti, quod a me non possunt gratiae vobis condignae referri : primo enim me, licet indignam, in sterquilinio iacentem, languidam, de caelis visitastis ; secundo, attactu manuum vestrarum blandissimo vulnerum meorum cicatrices curastis ; tertio, vestro munere caelestibus epulis ita saginata sum, ut numquam esuriam nec sitiam in aeternum, et etiam ut sine cibo et potu corporali in fragili corpore incolumis et indemnis perseverare mihi contulistis ; quarto, ut Deum deorum in Sion beatorumque spirituum ordines et electorum animas in gloria, reproborum vero animas in supplicio videam contulistis ; ad extremum, in vestro egressu tam naribus meis suavitatis odorem intulistis, ut numquam in hac vita mortali et miserabili talem et tantam dulcedinem persensisse quemquam hominum audierim. Ita enim interius huius odoris fragrantia suavissima saginatum est cor meum et corpus meum, sicut eius melliflua dulcedine interius exteriusque satiata sum, ut omne cibi desiderium omnemque potus per hanc refectionem amiserim appetitum, ita ut sicut promisistis, non esuriam neque sitiam amplius in aeternum. CAPUT TERTIUM. B. Alpais, sanitate recuperata, prima sua edit miracula. [10] Caput X. Ita est, fratres carissimi, sicut audistis ; numquam esurit, numquam sitit haec puella cibum aut potum corporalem. Sed ut tumultus garrientium exstinguatur, qui imprimis dicebant daemonium eam habere, eo quod nec manducaret nec biberet, bis vel ter in hebdomada consuevit alicuius edulii modicum quid accipere ; quod per os suum huc illucque diutino aliquantulum volutatum, sicut accepit, integrum ab ore suo reicit, nihil omnino praeter modicum saporis aut succi rei susceptae degustans. Quo reiecto, tantillum potus haurit, ut nullo modo perpendi possit si in os eius aliquid liquoris oblati defluxerit. Huic ergo rei testimonium ego perhibeo, qui modicum pisciculi cocti manibus propriis ori eius intuli ; cuius modico degustato succo, postquam illum per os suum aliquantulum volutaverat, totum sicut acceperat, integrum in manibus meis reiecit cibum. Vinum etiam quod ei obtuli tam cito mihi reddidit, ut vix eius labia putarem illud attigisse. Sic tenuiter epulata, prae nimia satietate ita frequenter eructabat, ac si crapula et ebrietate ultra modum esset aggravata. Tanta ac talis est, fratres carissimi, huius sanctissimae virginis conservatio, tanta ac talia sunt praeclara eius conversationis initia, quae quantae virtutis quantique meriti sit apud Deum miracula subscripta, quae per eam divina virtus operari dignata est, manifesta legentibus dabunt indicia. [11] Caput XI. Consilio patris sui, adducta est a parentibus suis ad virginem sacram puella quaedam, a nativitate muta, quae absque usu loquelae iam novem annos transegerat. Cuius parentes, cum ante lectulum virginis flerent, suppliciter deprecantes ut puellae mutae misereretur eique orationibus suis apud Dominum subveniret, quidam eorum, mirabili fide animatus, manum virginis diu multumque resistentis accipiens, eamque super labia puellae circumquaque ducens, super eam signum crucis impressit, ipsosque digitos virginis in os eius intromisit. Apertum est ilico post salutiferae manus tactum os eius, et solutum est vinculum linguae eius, quod ante numquam fuerat solutum ; et loquebatur recte, benedicens Deum, ita ut lingua eius in auribus circumstantium rectum et intelligibile in quantum aetas eius patiebatur formaret eloquium ; et mirabantur universi qui eam loquentem audiebant, laudantes et benedicentes Deum. [12] Caput XII. Quendam hominem suum tenebat in carcere vinctum quidam vicinus miles, pro pecunia quam ab eo violenter exigebat. Coactus est rusticus, fame et siti afflictus, verberibusque diu cruciatus, domino suo pro redemptione sua promittere requisitam pecuniam, quam nullo modo habere poterat : pro qua coniugem suam, vinculis mancipatam, in carcere dereliquit, donec die statuto censum promissum domino suo persolvisset. Recessit ille ut pretium redemptionis suae, quia de suo non poterat, de alieno mendicus conquireret. Coniux vero illius, compedibus ferreis vincta et duro carceri mancipata, die noctuque a duobus ministris custodiebatur. Cuius maritus cum die statuta non venisset, quia quam promiserat pecuniam invenire non poterat, coeperunt eam custodes sui, victualibus denegatis, fame sitique afficere, verberibusque dirissimis miserabile corpus eius absque misericordia laniare. Ipsa vero, inter angustias prae nimia dolorum magnitudine graviter suspirans, veniam a Domino precabatur in hunc modum : Domine Iesu Christe, qui solvis compeditos et erigis elisos, miserorum consolatio, laborantium fortitudo, non sum digna ego, infelix et misera, oculos meos ad caelum attollere, nec audeo nomen sanctum vestrum labiis meis pollutis nominare, o regina misericordiae, de qua pro nobis ortus est fons pietatis et clementiae, non praesumo, ego infelix, peccatorum meorum pondere pressa, veniam, quam sceleribus meis a me exclusi, postulare a vobis, nec audeo invocare auxilium Virginis matris, quae peccatorum meorum sordibus offendisse me sentio filium Virginis. Tot enim et tanta sunt, o domina, meorum vitiorum sordes et maculae, ut faciem vestram mundissimam a me iuste debeatis avertere. Unde non miror, si me miseram ad vos et filium vestrum clamantem non exauditis, quia non est pretiosa laus in ore peccatoris. Peccata enim mea, quae separant inter me et Deum, iusto Dei iudicio me non sinunt, nec vos nec ipsum habere propitium; et, quia ad impetrandam misericordiam vestram nulla mihi suppetunt opera meritorum, per orationes et merita sanctissimae virginis de Cudot, Aupaies, amicae vestrae, quae, ut credo, apud Deum et vos est magnae virtutis et meriti, vestrum imploro supplex auxilium, ut quae ex me, nisi unde torqueri debeam, habeo, per eius quae vobis placet dilectionem mutuam et caritatem insolubilem, non ad peccata mea, sed ad eius, quaeso, merita respiciatis, ut, cum de istis, quae bene promerui, tormentis, de isto carcere meritis eius educta fuero, debitas ei gratias referam. Compedes istas ferreas, quae pedes meos nimis acriter constringunt, ex parte vestra ei praesentabo. Nam si, meritis ipsius solutis vinculis meis de isto caliginoso carcere me eduxeritis, vos in ipsa et eam per vos laudabo et glorificabo, annulosque istos ferreos, quibus constricta teneor, ex parte vestra ei praesentabo. Mirabilem mulieris fidem miraculum divinitus factum statim fecit mirabiliorem. Nam finita oratione, solutae compedes ferreae de pedibus eius : per medios custodes gravi sopore depressos silenter transiens, intempestae noctis silentio de carcere exiit ; rectoque cursu veniens ad Cudot, sese ante lectulum virginis in orationem prostravit, annulosque ferreos praesentavit, gratias ei agens pro liberatione sua ; qualiterque meritis ipsius de carcere educta fuisset, cum devotis suspiriis narravit. Quo audito, virgo Christi graviter suspirans, hoc non suis meritis, sed fidei eius et devotioni adscribebat, dicens se in illius operatione miraculi nullum habere meritum, quod, se nesciente, divina virtute in ea fuisset exhibitum ; unde, sicut miraculi nescia, ita volebat a virtute eius esse et gratiarum actione aliena. Econtra mulier hoc eius meritis, cuius ope et gratia se liberatam esse asserebat, omnino adscribens, annulos, quibus vincta fuerat, ad lectum eius suspendit ; et sic, voto devote reddito, cum multa gratiarum actione recessit. Quod ipsa, advocata matre, ne ab aliquo videretur, diligenter abscondi praecepit, fuissetque hoc miraculum cunctis incognitum, nisi per mulierem liberatam publice fuisset praedicatum. Haec non, ut debuimus, sed ut potuimus, conscripsimus, veritatem puram litteris mandantes, sicut eam ab iis, qui et infantem mutum loquentem audierant, et compedes ferreas quibus mulier in carcere constricta fuerat viderant, quas et ipsi postea vidimus. Accepimus haec nos, largiente Domino, de vita ipsius sacratissimae virginis et nova et inaudita conversatione in hoc primo libello breviter perstrinxisse sufficiat. Quia enim sacri libri sequentia visionum eius spiritualium et divinarum revelationum mysteriis extensa breviter exponendo non possumus, ea necesse est ut aliis voluminibus reservemus, quatenus et lector tanto ferventior ad legendi studium redeat, quanto ex lectionis intercisione suavius respirat. Conversi itaque ad Dominum Deum nostrum puro corde et devota mente, ei, quantum potest fragilitas humana, maximas aeque gratias agamus, qui hanc pretiosam margaritam suam in agro huius mundi nostris exhibere dignatus est temporibus ; deprecantes toto animo singulariter eius mansuetudinem, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur, inimicum quoque nostrum a nostris cogitationibus et actibus virtutis suae potentia depellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, ut spiritualium huius puellae visionum mysteria caelestiaque, quae ei Dominus ostendere dignatus est, revelationum sacramenta ad utilitatem legentium seu audientium digne scribere valeamus, auxiliante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur in saecula saeculorum. Amen. Explicit liber primus. LIBER SECUNDUS. Incipiunt capitula libri secundi. Capitulum primum. — De eo quod Dominus in specie columbae virgini apparuit ; et, transfigurans se coram ipsa in speciem et habitum presbyteri, de vivifico sui corporis sacramento die sancto paschae eam communicaverit. II. — De gratiarum actione quam egit postquam eucharistiam accepit, et de reditu Domini ad caelos. III. — De modo dormitionis et requie sancta sua quam aliquando praevidet et praecognoscit ; et quod rapta videtur esse, quando sic dormit; et quod multa, quae fiunt et dicuntur ante eam, dum dormit, per revelationem ei sunt manifesta. IV. — De eo quod per omnes mundi ecclesias vidit in spiritu christianos omnes de sacramento dominici corporis communicari die sancto paschae. V. — De adventu Domini et de Helya et Enoch et de Antechristi adventu. VI. — De resurrectione mortuorum in die iudicii et de adventu Domini ad iudicium. VII. — De eucharistia Domini, quam vidit in formam et similitudinem pueri parvuli a duobus angelis in caelum ante divinam maiestatem praesentari. VIII. — De monacho, qui deprehensus est per revelationem ab ea, quod in missa sua memoriam ipsius, sicut semper consueverat, non egisset. IX. — De eodem monacho, cuius ipsa conscientiam per revelationem agnovit. X. — De eo quod beatus Benedictus ei apparuit, et quorundam monachorum culpas ei revelavit. XI. — De duobus conversis venientibus de grangia ad abbatiam ; quorum ipsa actus per revelationem agnovit. XII. — De abbate Gildonio, cuius animam primum in poenis constitutam et postea vidit a poenis liberatam. XIII. — De duobus monachis Pontigni, quorum cum alter loqueretur cum ipsa, revelatum est ei de alio, quod staret foris ad pluviam psalmos decantans. XIV. — De comite Ioviniaci, cuius animam vidit in poenis cum multis aliis, et post visionem aegrotare coepit. Incipit liber secundus. In quo continentur visiones et revelationes ei divinitus ostensae. [Prologus] Incipit prologus. Scripturus sanctarum visionum venerabilis virginis Aupaies mirifica sacramenta, habitatorem cordis eius invoco Spiritum sanctum, ut, qui ili eas revelare dignatus est, mihi ad illas enarrandas sermonem conferre dignetur ad dicendum facilem, quatenus illarum secreta mysteria ad eruditionem fidelium eodem spiritu, quo illi revelata sunt, tradere valeam memoriae litterarum. Equidem tanti huius operis profunditati ingenioli mei fragilem cymbam succumbere video ; sed vestrum est, fratres carissimi, conatus meos piis orationibus vestris adiuvare, ne aut tam sancta materia imperito quidem, sed fideli sermone, promenda, minus digne revelata periclitetur in nobis ; aut rursus ne eiusdem materiae abyssis obruatur nostri rusticitas eloquii. Hoc solum vos rogo, ut fidem dictis adhibeatis ; et de omnibus quae de ea referuntur et sermo iactavit, minima de maximis audisse vos aestimate, cum ego, qui omnia, quae ab ipsius ore et a quibusdam familiaribus suis, religiosis viris, addiscere merui, sum scripturus, non aequalia suis meritis ipsius narraturus. Ut igitur a primis et praecipuis ordiar ipsius visionum sacramentis, iucundum quoddam et inauditum miraculum ad totius huius libelli decorem et ornatum in prima ipsius fronte vobis edisseram. Explicit prologus. CAPUT PRIMUM. B. Alpais sacra communione ab ipso Christo reficitur ; eius revelationes de Eucharistia. Incipit narratio [1] Caput I. Feria quarta in Cena Domini descendit ante virginem columba quaedam, nive candidior, cunctis avibus aliis pulchrior, mirae simplicitatis, admirandae venustatis ; cuius aspectu delectabili non poterat virgo satiari. Stabatque ante eam simpliciter, ac si ab eo educata fuisset ; et respectu columbino virginem tamquam sibi familiarem et cognitam saepissime respiciebat ; oculos in caelum defixos assidue tenebat, et hilari vultu, facie laeta, iucundo volatu, tota die illa et nocte usque ad vigilias nocturnas, per domum huc illucque, iucunda et hilaris et laeta volabat. Circa vero finem noctis mediae, quando post matutinas laudes in universis ecclesiis tenebrae recoluntur dominicae passionis, et tota feria sexta, et sequenti sabbato, et praecipue circa horam nonam feriae sextae, cum memoriam dominicae passionis sollemniter recolit ecclesia universa, oculis in terram deiectis, humiliato capite, demissis alis, pennis hirsutis, per totam domum huc illucque coram virgine volitabat, nec poterat locum ubi requiesceret pes suus invenire, nec poterat alas suas sustentare prae lassitudine nimia ; sed doloris interioris concepti rauco gemitu tristique volatu manifesto dabat exterius indicia. Tota die illa et nocte per totum sequens sabbatum usque ad horam nonam, in tanta amaritudine et tristitia, in tali gemitu et planctu permansit avicula illa, non satis admirante virgine quid causae esset quod columba, quae pridie laeta et hilaris fuerat et iucunda, ita subito tam tristis effecta fuisset tamque gemebunda. Die vero paschalis sabbati, hora nona, qua recoluntur in ecclesia gaudia dominicae resurrectionis, coepit, omni maerore deposito, gaudere et hilaris esse, et omni deposita tristitia, iucundo vultu et laeto volatu congaudere videbatur et congratulari tantae sollemnitati diei. Nocte dominicae resurrectionis paululum obdormivit virgo sanctissima ; evigilansque mane, cum sola esset in domo sua, mater enim eius et fratres ad ecclesiam abierant, ut cum ceteris christianis audito servitio, dominici corporis sacramenta susciperent, vidit columbam ante se stantem, laetam et iucundam, simplici respectu benignam, et quasi toto corpore renovatam. Quam respiciens virgo gavisa est gaudio magno valde, eiusque laetitiae et exsultationi congaudebat, sicut et antea doloris et tristitiae compassionem habuerat. Denique per domum huc illucque gratulabunda volitans, quasi recedenti similis visa est. Sed ad ultimum ante virginem, pro cuius amore venerat, ad terram, resedit, figuramque columbinam demittens, formam et imaginem assumpsit hominis in modum presbyteri sacerdotalibus vestimentis induti. In capite suo coronam habebat de lapide pretioso, solem vincebat claritate vultus eius decor et pulchritudo. Vestimenta eius nive erant candidiora, unguentis optimis flagrantia, stola et manipulo supra cetera vestimenta ornatus erat, tenebatque in sinistra manu vasculum unum ineffabilis pulchritudinis et admirandae claritatis, de quo exibat dulcedo quaedam et suavitas inaestimabilis odoris. Tremefacta est virgo et territa tantae claritate pulchritudinis, sed qui praesens aderat summus sacerdos dextera sua ei signum crucis imprimens, ne timere debeat admonet, et tamquam notam ex nomine sic eam blandis affatur alloquiis : Ne timeas, Aupes, amica mea dulcissima, neque lumine meo terrearis, quia ego sum Dominus Deus tuus, filius Virginis, per cuius opem et gratiam accepisti medicamen salutis. Ipsa est mihi mater et filia, et ego sum ei pater et filius ; quicumque eam fideliter dilexerit erit amicus meus, quicumque ei devote servierit honorificabit eum Pater meus. Ideo precibus eius sanavi te miserans et attraxi, quia toto corde eam dilexisti ; ideo meritis eius et orationibus tibi concessi, et dedi quicquid ipsa tibi promisit et dedit, quia sincero corde et humili, totaque mentis devotione ei servire studuisti. Scis, filia mea carissima, dic mihi, scis quae vel qualis aut quanta est dies hodierna ? Ad quam illa : Ita, Domine mi, scio quod hodie illuxit nobis dies resurrectionis dominicae, redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae, in quo fideles christiani sacramentum accipiunt corporis et sanguinis dominici, qui pro nobis in cruce fuit effusus de latere crucifixi, qui hodie de morte ad vitam resurrexit. Cui Dominus : Bene dixisti, filia mea. Nam ego ipse qui et loquor tecum, sum ille qui pro salute mundi sputis illitus, colaphis caesus, spinis coronatus, calamo percussus, in cruce suspensus, clavis affixus, aceto potatus, lancea vulneratus, et ad ultimum mortuus fui et sepultus, quique hodierna die destructis vinculis mortis, gloriose rex resurrexi a mortuis, unde et hodie in universis ecclesiis ad memoriam passionis meae simul et resurrectionis, in remissionem peccatorum suorum accipiunt fideles christiani corporis et sanguinis mei sacramentum. Quia ergo ad ecclesiam ire non potes, vis hic communicare ? Qua respondente : Volo, Domine, si vobis placuerit, pretiosum vasculum quod in sinistra sua tenebat, aperuit, et dextera sua panem de eo extraxit, quo puellam benigne communicavit ; bisque super eam elevata dextera manu, signum crucis impressit. Quo accepto, virgo circa se tantam flagrantiam sensit odoris, ut omnium aromatum vinceret suavitatem odor ille salutiferi panis. Sic huius sacrae communionis hostiam totam integram sine omni gravamine et labore praeter consuetudinem suam suscepit de manu summi pontificis. Nam quando a presbytero de Cudot sive ab aliquo alio sacerdote sanctam communionem accipit, vix cum multo labore et angustia minimam partem dominici corporis tam exiguam ut modico grano sinapis vel lenticulae vix quantitate sit aequalis, sine gravi periculo potest suscipere, quae quamvis tam parva sit, ut vix teneri possit aut videri, nequaquam per arterias sicci gutturis strictas et arefactas ad interiora descenderet, nisi eam virgo modico vini, vel dominici sanguinis haustu humefactam, post multas etiam huc illucque diutius in ore suo factas de illa revolutiones, cum multo nisu et conatu, non sine gravi labore et angustia transigeret. Unde et ipsa tam propter difficultatem laboris et angustiae quam habet in sacramenti susceptione quam propter metum periculi rarius communicare consuevit. Postquam igitur de manu summi sacerdotis sine omni periculo et angustia eucharistiam totam integram et rotundam devote suscepit, tantis a Domino sibi collatis applaudens cum gratiarum actione, beneficiis, inaestimabili gaudio in Domino exsultans in hanc vocem erupit. [2] Caput II. Non quantas debeo, sed quantas queo vobis ago gratias, benignissime mi Domine Iesu, Dei unigenite, qui me in hac aerumnosa peregrinatione nullis meis meritis, sed sola benignissimae pietatis vestrae dignatione visitare voluistis, quascumque exiles muneribusque vestris impares vobis refero gratiarum actiones, pro universis, quae mihi indignae contulistis, beneficiis. Nam per vestrae matris orationes et merita, plagas meas ita curastis, ut nec cicatrix in eis ulla appareat. Cuius medicinali tactu dolorem meum omnem mitigastis, ulcerumque meorum sordes olim fetentes evacuastis : ut visionum caelestium arcana cognoscam mysteria , electorumque gloriam et reproborum supplicia, etiam in hac mortali vita posita, videam ; sed sive in corpore, sive extra corpus nescio, vos scitis, mihi per gratiam vestram concessistis, pretiosi corporis vestri caelesti sacramento manu vestra me indignam communicastis, cuius interna dulcedine sic interius satiata sum, cuius beata refectione sic spiritualiter saginata sum, ut sicut mater vestra mihi promisit, cuius vos promissionem adimplere voluistis, non esuriam, neque sitiam amplius in aeternum Haec dicente puella, respondit ei Dominus haec ultima verba : Sicut coepisti, filia mea carissima, in dilectione mei et obsequio meo meaeque genetricis esto sedula et intenta. Nam tempus est ut ad caelum, in quo ad dexteram Patris sedeo, redeam : nec tamen te deseram, quia ubicumque praesens sum, te, si mihi perseveraveris, semper custodiam et in tutela et protectione matris meae te derelinquam. His dictis, sacerdotis figuram et habitum, quem assumpserat, deposuit, et in columbae specie, quam antea habuerat, iucundo volatu ad caelum gratulabundus ascendit, et ad dexteram Patris in sede maiestatis suae in forma Dei et hominis gloriosus resedit. [3] [Caput] III. In hac a cena Domini usque in diem resurrectionis dominicae morata est virgo sanctissima, viditque visionem istam, non ut alias videre solet visiones, dormiendo, sed divinam columbam, immo Deum in columba, per tres, sicut iam dictum est, dies continuos ante pascha, vigilando, etiam corporeis contemplata est oculis, quem et in die resurrectionis suae, in habitu sacerdotis sacris vestibus induti transfiguratum, non solum spiritualibus, sed et corporalibus oculis videre, et ab ipso communicari promeruit. Ceteras quippe visiones, quas in quiete dormitionis suae sive in dormitione quietis suae videre solita est, solo spiritu contemplari videtur, in tantum ut eius spiritus raptus esse videatur ab illa, quando dormienti similis est, et requiescit in quiete sanctae contemplationis suae. Dormiente etenim illa sive potius requiescente in festivitate sancti Lucae evangelistae, superveniens ego crastina die post festivitatem, accessi ad lectulum eius, accensoque lumine, manum meam ori eius anteposui, nullusque omnino vel tenuis flatus aut anhelitus de ore eius, vel de naribus egrediebatur, in tantum ut quidam qui mecum aderat monachus eam raptam esse diceret, et spiritum eius non esse in visceribus eius, quamvis ipsa se raptam esse, vel fuisse numquam dixerit, vel dicenti consenserit. Clausis siquidem oculis, resupina iacens in lectulo, nullum vitae signum, nullum viventis flatum aut anhelitum, nullum dormientis sonum dabat vel strepitum, in tantum ut defunctae similis videretur, nisi rubor in facie eius candori superfusus aliquod in ea vitae vestigium visentibus ostenderet. Nonnumquam etiam quando in requiem contemplationis suae ab angelo, quem proprium habet ductorem itineris, ducenda est, tempus dormitionis sive requietionis suae in spiritu praevidet et agnoscit. Nam cum ego in vigilia beati Lucae venissem ad eam, promisissemque me die crastina venturum ad eam et monachum unum de Scaldeis valde sibi familiarem mecum adducturum, subridens illa prae gaudio respondit : se in illa die non fore nobis locuturam, ideoque mallet, ut alio tempore illum amicum suum adducerem. Quid plura ? in die sancti Lucae venientes ad eam, dormientem, sicut praedixerat, illam invenimus. Et egressi de villa cum presbytero de Cudot, in agello quodam iuxta fontem villulae satis amoeno consedimus, ibique multa de mysticis puellae visionibus et sanctis revelationibus inter nos conferentes, totum fere diei spatium usque ad nonam in collationibus sanctis et colloquiis spiritualibus consumpsimus. Quas visionum eius collationes, prout series narrationis postulaverit, loco suo interserere curabimus. Post discessionem autem nostram, cum die quarta evigilasset, venit ad eam presbyter de Cudot, et ab ea tale responsum accepit : Quare, domine mi, cum monachis illis domino P. et domino G., qui nudius tertius hic ante me fuerunt, tot et tanta de me et de meis quae vobis revelavi secretis invicem contulistis ? Stupefactus presbyter, et quomodo id sciret vel quis ei verbum hoc ostendisset interrogans, tale ab ea responsum audivit : Scio, inquit, scio, domine mi, quod in die sancti Lucae hic ante me fuerunt, et quia cum eis loqui non poteram, egressi sunt de villa, et vos cum eis, multaque de me et de visionibus meis, quas secreto solis vobis dixeram, eis ex ordine rettulistis. Admirans presbyter et congaudens se ab ea per revelationem sic fuisse deprehensum, rem mihi rettulit quando ad eum redii, nec satis admirari potui, quod sic huiuscemodi verbum divinitus fuisset virgini revelatum. [4] [Caput] IV. Post aliquot annos, redeunte sollemnitate paschali, sibi visum est, in die resurrectionis dominicae, supra totam mundi fabricam se elevatam fuisse, totamque terram et omnes qui in ea sunt sub se fidelium videbat ecclesias, in quibus fideles quique dominici corporis et sanguinis accipiebant sacramenta, beatorum quoque spirituum ordines super fidelium turbas in singulis ecclesiis dominatori videbat assistentes alis pennatis corpora sua levia et subtilia in excelso pro voluntate leviter elevantes, dumque communicarent quidam eorum, qui ad sacros ordines promoti sunt, tam clericorum quam monachorum, vidit divinam eucharistiam, quasi vino sanguineo et rubro totam intinctam, per superficiem coronae capitis eorum egredientem ab eis, quam honorifice suscipientes angeli sancti usque in caelum ante sedem maiestatis divinae cum multis laudibus deferebant. Aliis vero eucharistiam accipientibus videbatur quasi carbunculus nigerrimus in os eorum intromitti, et de illis erat multitudo copiosa. Dumque alii eucharistiam sanctam acciperent, quasi in os eorum descendebat, et sic in eis videbatur quasi hostia sancta remanere, nihilque aliud de eis ei amplius videbatur. CAPUT SECUNDUM. Aliae B. Alpaidis revelationes. [5] Caput V. In vigilia natalis Domini aperti sunt caeli, descenditque de caelis veneranda quaedam maiestas mirae claritatis et admirandae pulchritudinis, quam subsecuta est femina quaedam pulchra valde et decora, quae infantulum unum inter ulnas suas deferebat tam parvulum ac si eum eadem hora vel die peperisset. Cumque sic ante lectulum virginis hi tres descendissent, elevata dextera, signum crucis super eam impressit maiestas illa veneranda ; deinde mulier illa venerabilis signo crucis eam munivit. Ad ultimum puer parvulus, de quo magis admirata est, quia tam parvus erat, ut nihil secundum naturae suae infirmitatem, nisi vagire, deberet, dexteram parvulam elevavit, signumque salutiferae crucis super eam impressit ; et sic eodem ordine quo descenderant maiestate praecedente ad caelos ascenderunt. Statimque de caelo descenderunt ad terram duo antiqui senes veneranda candidati canitie, prophetis similes, erantque quasi ad bellum praeparati, exspectantes adversarium cum quo essent pugnaturi. Nec mora, de terra exivit quasi imago quaedam terribilis, formam hominis habens, statura grandis, aspectu horribilis, et cum duobus praedictis senibus immanissimum bellum audacter iniit, eosque nimis atrociter interfecit. Quos ad caelum de caelo columbae descendentes nive candidiores detulerunt. Hostis vero eorum terrificus post eos ibat crescendo, et usque in caelum persequi eos nitebatur. Nam cum pedibus tangeret terram eosque a terra non elevaret, corpus eius ita in altum crescebat, et crescendo tantum in altitudinem procerum et tam magnum fiebat, quod cum pedibus terram tangeret, eos usque in caelum procero corpore et elevata cervice persequi videbatur. Sed Deus, qui superbis resistit, eum, cum parvo regnasset tempore, virtutis suae potentia deiecit, et occidit, quem in profundum inferni teterrimae volucres, corvis nigerrimis similes, in momento demerserunt. [6] Caput VI. In festivitate sanctorum omnium vidit inter angelicos cives gloriosam celebrari sollemnitatem, totumque caelum ab inferiori parte variis palliis diverso colore coloratis, sic undique ad ornatum et ex omni parte coopertum, quod in nulla parte nudum apparebat, nec in aliquo loco discoopertum videri poterat. Cumque huc illucque circumspiceret et pulchritudinem miraretur et varietatem palliorum, vidit in medio eorum foramen unum exiguum, per quod incandescere sibi videbatur caelum, et columnam igneam a terra usque ad foramen illud elevatam, per quam ita leviter ascendit, ac si mole nequaquam detineretur corporea. Elevata est itaque usque ad foramen illud, ascenditque et intravit supra palliorum illorum multitudinem, viditque ibi maximam fidelium turbam, totam candidatam, quam dinumerare nemo poterat, qui omnes in oratione prostrati, manus sinistras dextris suis superpositas tendebant. Quos cum pertransisset virgo prudentissima, venit ante regiam filii Dei maiestatem in throno gloriae suae, inaestimabili lucis claritate refulgentem. Cuius speciei tantus erat decor et gloria, tantus splendor tantaque gratia, quod in gloriam vultus eius non poterant oculi virginis intendere, tanti reverberati luminis claritate. Circa quem erat multitudo copiosa infantium decollatorum, quorum corpora collotenus integra erant, sed capita humeris superposita non habebant, et sic circa regem regum et dominum dominantium hinc et inde decollati sedebant. Aliorum martyrum virginumque contemplata est ex alia parte gloriosum et invictum exercitum, qui quia per sui sanguinis effusionem regi suo Domino Christo testimonium reddiderunt in terris, eius beata visione sempiterne perfruuntur in caelis. His confessorum laudabilem numerum vidit in gloria sociatum, qui pro Dei amore labentis saeculi fluxus despexerunt, immarcescibiles coronas ab ipso accipere meruerunt. Beatorum spirituum ordines ex alia parte dominatori suo vidit assistentes, et ad explenda iudicia sua pro officiorum suorum varietate sollicite ministrantes ; quos in hoc a ceteris caelestis curiae civibus virgo discernebat, quod eos pennatas alas humeris suis superpositas gestantes circumspiciebat. Cumque in hac visione beata mira et inaestimabili quadam suavitate delectaretur, prospexit a longe in profundissima quadam et obscura valle globum terrae intumescentem, viditque terram quasi totam renovatam et ad similitudinem cretae candidissimae totam candescentem. Virgo quippe super altitudinem nubium in spiritu elevata, totam firmamenti machinam undique circumspiciebat ; videbatque terram simul totam in medio firmamenti, quae quasi mons quidam parvissimus eius oculis se totam circumspiciendam offerebat, eratque tam in longitudine, quam in latitudine innumerabilibus plena speluncis, talparum fossis similibus ; de quibus in momento exsurgebant innumerabiles utriusque sexus homines formati, qui omnes unius quantitatis erant et aetatis. Nec erat in tota terra aliqua fossa, de qua hora illa non exsurgeret homo vel femina. Cumque a mortuis omnes in ictu oculi resurrexissent, descendit de caelo super terram in eminentiori loco crux quaedam mirae magnitudinis et altitudinis, tota plana et bene polita, quae tota erat rubra, quasi sanguineo tincta colore, videbantque eam omnes tam iusti, quam iniusti. In cuius aspectu iusti spe gaudentes gloriabantur, impii vero desperantes in eius aspectu confundebantur. Nam ante crucem erat lampas quaedam accensa, quae tantae claritatis tantique luminis radios ex se huc illucque diffundebat, quod non solum terram, verum etiam singulorum corda hominum sic interius illustrabat et illuminabat, quod cogitationes cordium illorum, et occulta uniuscuiusque gesta manifeste declarabat et revelabat. Descenditque iuxta crucem super terram in potestate magna filius hominis, beatorum spirituum, apostolorumque suorum, martyrumque, confessorum atque virginum circumdatus undique choris, circa quem stabant pueri decollati, inter quos et Deum nulli alii poterant interseri. Erat autem facies eius electis suis suavis et pia ad amandum, dulcis et benigna ad contemplandum, ad quem cum magna fiducia respiciebant omnes iusti perfectam habentes iustitiam, quia fiduciam habebant in die iudicii. Gaudebant enim in Domino in quem solum speraverant, cuius cum faciem semper aspicerent, semper eam contemplari desiderabant. Reprobis autem erat vultus eius tam dirus, tam terribilis, tam ferus, tamque crudelis, quod propria accusante conscientia severitatem ipsius nullo modo poterant sustinere, nec in gloriam vultus eius, iustis quidem desiderabilem, sibi vero terribilem, audebant intendere, iuxta illud : Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Sic igitur ante summum iudicem vidit virgo venientia ad iudicium tria genera hominum. Nam alii iam erant angelorum choris sociati, qui cum summo iudice erant orbem terrarum iudicaturi ; alii ante ipsum veniebant, ab eo et ab his quos constituit iudices diudicandi, et ad dexteram suam in regno patris sui post iudicium vocandi, et cum eo feliciter in aeternum regnaturi. Alii poenis gehennalibus destinati, et post iudicium ad inferna descensuri, ibi propter sua peccata tormentis infernalibus cum diabolo et angelis eius sine fine concremandi. [7] Caput VII. Alio anno vidit in eadem festivitate in quadam abbatia ordinis nostri, quae Scaldeiae nuncupatur, exercitus angelorum in ecclesia congregatos, dum abbas in honorem sanctorum omnium sacrarum sollemnia missarum celebraret. Qui dum sacri canonis devotus intenderet mysteriis, tanta beatorum spirituum in ecclesia multitudo descendit, quod ab imo usque ad summum totam ecclesiam repleverunt. Nam et super abbatem et super ministros eius, et super alios fratres sacris mysteriis devote assistentes descenderant angelici cives, dominatori suo, cuius pretiosi sanguinis et corporis in praesentiarum sacrosancta celebrabantur mysteria, devote famulantes. Cumque abbas sacram hostiam inter manus suas elevatam Deo Patri praesentaret et offerret, vidit virgo inter manus suas elegantissimum forma puerum tantae pulchritudinis et claritatis, ut ei similis vel aequalis nullus umquam fuerit in filiis hominum. Apertique sunt caeli super eum, et descenderunt de caelis super sanctum altare duo de beatis spiritibus inter alios maiestate et auctoritate longe eminentiores ; qui cum summa reverentia honorifice tulerunt caelestem illum puerum de manibus abbatis, eumque ante divinam maiestatem Deo Patri praesentaverunt in caelis ; et facta oblatione salutifera cito redeuntes, coram abbate super sacrosanctum altare illum cum summa veneratione reposuerunt : missaque celebrata, cum abbas et ministri communicassent, in caelum redierunt angelici cives, pro tanta sollemnitate Deum ac Dominum sanctorum omnium cum hymnis glorificantes. [8] Caput VIII. In eadem abbatia est quidam monachus sacerdos mihi satis cognitus, sanctae virgini familiarissimus. Hic cum quadam die voluisset ad eam visitandam ire, velletque prius missam celebrare nec haberet altare in quo celebraret, (nam, sicut est consuetudinis, die illa cantare debebat), rogavit quendam socium suum ut altare suum sibi praestaret ; missamque suam maturius solito cantavit, ut ad virginem citius perveniret. Consueverat autem idem sacerdos inter sacra missarum sollemnia, in illo sacri canonis loco in quo memoria agitur amicorum viventium, dilectae suae nominatim ibi memoriam silenter agere ; sed in illa die tam succincte tamque festinanter cantavit, ut ad virginem velocius accederet, quod memoriam eius, oblivione interveniente, intactam pertransiit. Cumque peracta missa festinus ad virginem pervenisset, eamque humiliter salutasset, interrogavit eum puella, si illa die missam celebrasset. Quo respondente : Etiam, domina, cum Dei voluntate hodie celebravi, ait illa : Scio, domine, scio quod hodie missam cantastis ad altare quoddam, quod quidam familiaris vester vobis commodavit, quia proprium non habebatis ubi ad libitum cantare possetis ; sed dum hodie missam celebraretis, in cantando nimis festinastis. Nam propter nimiam festinantiam vestram, cuiusdam dilectae vestrae memoriam hodie oblivioni tradidistis, quam dum sacris mysteriis assisteretis, olim assidue in memoria vestra habere consueveratis. Audiens hoc monachus obstupuit de tanta revelatione, tacitoque corde revolvens, deprehendit verum esse, quod sibi dictum fuerat a virgine. Cuius rei veritatem ego qui scripsi ab ipsius monachi ore pro certo audivi. [9] Caput IX. Idem monachus multis precibus ab ea vix extorquere potuit ut Deum deprecaretur, quatenus in requietione sive contemplatione sua ei ostendere dignaretur, in quibus offensis ipse magis Deum offenderat, aut pro quibus delictis ipse apud summum iudicem magis reus teneretur, aut pro quibus peccatis iustus iudex amplius erat adversus eum iratus. Noluit illa tantae monachi petitioni assensum praebere, indignam se iudicans cui talia revelari divinitus deberent, dicens hoc solum Deum nosse, qui solus renes et corda scrutatur. Quam repulsam monachus graviter ferens, instabat importune, opportune, et quia precibus non poterat, importuna infestatione eam vincere nitebatur ; et quia multoties ei molestus erat, importunitate sua tandem impetravit, quod diu precibus extorquere nequiverat. Aliquot igitur elapsis diebus, revelavit Dominus virgini in requie sua multa de conscientia monachi, in tantum quod cum ad virginem redisset, reseravit ei multa de peccatis suis oblivioni iam ab eo traditis, quae ipse in pueritia sua gesserat. Multas etiam de negligentiis et occultis peccatis suis in quibus ipse tantum sibi conscius erat, quasque oblivioni iam tradiderat, ad memoriam reduxit, monens eum attentius, ut per humilem confessionem ab huiusmodi se mundaret offensis, et condignam paenitentiam de his agere festinaret. Rediens monachus ad conscientiam suam et cor suum diligenter evertens, sine omni dubitatione deprehendit vera esse, quae, sibi dicta fuerant a virgine, admirans quomodo abscondita cordis sui, in quibus ipse sibi tantum conscius fuerat, et delicta iuventutis suae, quae iam oblivioni tradiderat, tam manisfeste fuissent virgini per inspirationem sancti Spiritus revelata ; de his enim quae sibi puella dixerat, perhibebat ei testimonium conscientia sua. Audita ego tanti et inauditi miraculi novitate, a monacho requisivi, et ipse testimonium perhibuit veritati, dicens sine dubio haec, prout scripta sunt, a veritatis tramite nullatenus exorbitare. [10] Caput X. Apparuit virgini vir quidam grandaevus, veneranda canitie venerabilis, sacerdotalibus indutus vestimentis nive candidioribus, virgam pastoralem tenens in manu sua, qui de quibusdam fratrum de Scaldeis conquerebatur, quod regulam quam eis tradiderat, sicut eam observaturos voverant, non observabant, praecipiens ei et iniungens ut abbati de Scaldeis ex parte sua diceret, quatenus praedictos fratres pro culpis suis et negligentiis, ne ipse durius irasceretur, artius corrigeret. A quo cum puella nomen suum et culpas et nomina fratrum de quibus, conquerebatur, requireret, respondit ei se Benedictum appellari, culpasque et offensas fratrum illorum de quibus querimoniam faciebat, et nomina eorum signanter expressit. Quae cum virgo praedicto familiari suo, qui tunc forte ad eam visitandam mecum venerat, rettulisset, super hoc quod ab ea audierat, totum verum esse cognovit. [11] Caput XI. In festivitate quadam veniebant ad sollemnitatem de grangia duo fratres ad abbatiam. Qui cum transirent iuxta villam de Cudoth, declinantes paululum a via, venerunt ad sanctam puellam. Quam cum in transitu vidissent, et breviter locuti fuissent, venerunt ad abbatiam, et intraverunt pariter in ecclesiam. Cumque se invicem aqua benedicta aspersissent, alter in ecclesiam ante altare secessit ad orationem, alter vero devenit in capitulum monachorum, ut divinum, qui pro sollemnitate tunc ibi gerebatur, audiret sermonem. Cumque finito sermone pariter ambo missam audissent, et de abbatia simul ad grangiam redirent, ad virginem iterum, ut eam viderent, diverterunt. Cumque cum ea loquerentur, alter eorum interrogavit si quid, postquam ab ea discessissent, vidisset. Cui ipsa se in abbatia fuisse, et cum fratribus missam audisse, et paululum ante eos se ab abbatia redisse respondit. A qua cum requisivisset si se et socium suum inter alios fratres vidisset, respondit : Aestimo, domine mi, quod ego vos inter alios fratres vidi. Quo interrogante iterum quid egissent, vel qualiter se habuissent, ait ei : Cum iste seipsum aqua benedicta aspersisset, in ecclesiam intravit, seseque ante altare prostravit in orationem. Vos vero in capitulum intrastis, ut cum aliis fratribus divinum audiretis sermonem, et post simul in ecclesiam missam audistis. Stupefacti pro tanta revelatione, ad grangiam coepto itinere devenerunt et fratribus aliis rem gestam ex ordine rettulerunt. CAPUT TERTIUM. Revelatur B. Alpaidi sors defunctarum animarum. [12] Caput XII. Defuncto venerabili Gildoino, abbate Fontis Ioannis, vidit puella animam eius in poenis, eo quod monachos sibi invicem alterutrum detrahentes et de proximis suis inter se prava verba disseminantes, ante se patienter audivit, nec eos de hac culpa correxit, quamvis ipse vir simplex fuerit et rectus, et in omni fere disciplina eruditus. Nam inter ceteras quibus ornatus fuerat decenter virtutibus etiam virginitatis honore usque in finem vitae suae floruit, sicut ait vir quidam religiosus, qui secretorum conscientiae ipsius conscius fuerat. Post mortem igitur eius, cum sacramenta vivifica monachus quidam Fontis Ioannis, qui inter alios ei familiarior exstiterat, pro eius anima devotus offerret, vidit sanctissima virgo Aupes beatam Dei genetricem semperque virginem Mariam, et beatum Ioannem evangelistam, et cum eis praenominatum abbatem ante altare, in quo monachus pro eo missam celebrabat, venire, pariterque totam missam usque ad finem audivit. Missa celebrata, ad altare magnum accesserunt in chorum, et postea in capitulum in quo venerabilis abbatis habebatur sepultura. Venientes cum quibusdam aliis reverendis personis habitu monachili indutis, psalmos quosdam decantabant, quos virgo quidem audiebat, sed eos intellegere non poterat. Quibus finitis, visitatisque pluribus ipsius monasterii officinis, per Scaldeias reditum facientes, in ecclesiam primitus introierunt ; inde venientes in infirmitorium, monachos infirmos, qui tunc forte prandebant, viderunt, quorum alii carnibus, alii caseis et ovis vescebantur, alii quasdam pultes albas comedebant, quas cum puella vidisset affectavit et esuriit, et videbatur ei quod de talibus, si haberet, bene comederet. Cumque ab huius sanctae quietis dormitione evigilasset, advocata matre, rogavit ut tales pultes, quales in abbatia viderat, ad edendum sibi praepararet. Quod cum illa celeriter festinaret adimplere, dixit ei : Quiescite, mater, quiescite, quia tales epulas facere nescitis. Quod ubi dominus Petrus de Scaldeis audivit, misit ei de pulmento ; sed illa gustare nequivit. Cumque visionem istam praedicto Petro et quibusdam aliis religiosis viris rettulisset, notato die rem istam diligenter inquisierunt, et sic factam fuisse prout ab ea didicerant sine dubio invenerunt. [13] Caput XIII. Duo monachi Pontiniacenses, quorum alter sacerdos, alter laicus erat, venerunt ad sanctam puellam. Cum qua cum satis locuti fuissent, monachus laicus egressus de domo coepit sub nudo aere de psalmis aliquos decantare, coepitque subito pluere, et pluvia super monachum foris stantem et orantem cadebat. Quod cum divinitus fuisset virgini revelatum, dixit sacerdoti, qui secum in thalamo loquebatur, ut monachum laicum propter pluviam in domum advocaret. Qui noluit : putabat enim quod in interiori domo cum familia loqueretur et sederet ad ignem. Secundo dixit ei puella ut monachum advocaret ; qui respondit ei : Domina, non, ut putatis, foris stat ad pluviam, sed in domo cum ceteris sedet ad ignem. Illa vero tertio affirmante quod extra domum sub nudo aere staret ad pluviam, iterum atque monente ut eum advocaret, egressus ille de domo monachum foris stantem, ad pluviam psalmos decantantem, sicut puella dixerat, non sine admiratione magna invenit ; et cum eum in domum introduxisset, interrogavit virginem qualiter monachum foris stare comperisset, vel quis hoc ei dixisset. Cui illa : In corde, inquit, meo mihi interius revelatum fuit. De qua revelatione non satis admirari potuerunt monachi, cum illa semper toto corpore resupina iacens in lectulo, non solum deforis stantes, sed nec intus eos qui in domo interiori extra thalamum suum consistunt, possit a foris corporeis oculis intueri. [14] Caput XIV. Defuncto comite Ioviniaci, venit mater eius comitissa Castelli Renardi ad puellam rogans eam ut Dominum pro anima comitis filii sui deprecaretur, quatenus, si misericordiam a Domino consecuturus esset, sibi Dominus revelare et animam comitis ostendere dignaretur. Cui cum illa, vix precibus abbatis de Scaldeis victa, quem comitissa secum ob hoc adduxerat, annuisset, circa pascha tribus continuis hebdomadis in sancta dormitione sua requievit. Feria quarta tertiae hebdomadae ducta est ab angelo itineris sui praevio, ad quaedam loca purgatoria, in quibus multae miserorumanimae miserabiliter pro peccatis suis torquebantur. In locis illis erat stagnum aquae profundissimum, frigidissimas habens aquas, horribiles, nigras, deformes, spissas, urentes, omnique gelu acriores. In alia parte erat ignis inexstinguibilis, tenebrosus, niger, horribilis, omnique lumine carens, cuius altior est flamma, quam sit altitudo caeli a terra. In illo igne vidit innumerabiles animarum turmas, quas uncis igneis et ferreis per medias flammas miserabiliter distrahebant teterrimi daemones, avidisque dentibus corrodebant eas vermes usque ad interiora insatiabiles. Nec poterant diutius in uno loco subsistere, quoniam intolerabiliter depascebant eas flammae voraces, sed de aestuantibus flammis ignium saliebant in frigidissimas undas aquarum, quarum frigus intolerabile, quia diu tolerare non poterant, cogebantur in vapores ignium citius resilire, et sic propter nimium fervorem flammarum et aquarum frigus intolerabile de igne in aquam, de aqua in ignem sine fine cogebantur incessanter resilire. Multa erant ibi genera tormentorum alia, in quibus infelices animae variis cruciatibus pro peccatis suis torquebantur. Inter quas animam praedicti comitis ostendit angelus virgini, suadens ei, ut matri suae diceret quatenus pro anima filii pauperibus daret eleemosynas, et sanctas orationes fieri missasque celebrari pro eo faceret a sanctis et religiosis viris, quia post peractam in locis illis paenitentiam misericordiam erat consecuturus, eo quod antequam vitam finiret de peccatis suis tota mente paenituit, et ea Christo Christique sacerdotibus vero et humili corde confiteri non erubuit, et sacramentum dominici corporis in sancta devotione cum firma fide et certa spe suscepit. Tunc puella sic angelo respondit : Cum haec ego comitissae dixero, forsitan mihi non credet, quia nullum certum habeo, quod ei praetendam signum. Tunc angelus manum puellae dextram apprehendit extensoque brachio sursum elevavit in altum, digitosque eius circumposuit virgae, quae in altum per desuper caput virginis curvata est, et per duo capita hinc et inde inferius ad lectulum ligata, sicut est consuetudo in cunabulis parvulorum ad defensionem muscarum virgae curvatae pannum superponere, ita quod baculum digitis circumstrictis firmiter tenuit ; et dixit ei : Hoc signum habebis, et in hoc signo credet tibi comitissa, quod manum tuam antequam veniat vespera beatae Mariae, quae est vespera sabbati, ab hoc baculo disiungere non poteris. Mane venit eam videre mater sua, vidensque manum eius sursum elevatam baculumque tenentem, nimis obstupuit, eo quod per multum tempus tam infirma, tamque debilis exstiterat, quod omni membrorum usu destituta, nec manum movere nec ad se trahere poterat. Voluitque etiam multo conamine manum a baculo disiungere, sed non potuit ; sed panno uno eam involvit, currensque presbyterum advocavit. Qui cum vidisset eam manu virgam tenentem, obstupuit, cogitans in corde suo quod huiuscemodi miraculum alicuius rei esset indicium, manumque omnino tangere non praesumpsit. A feria quarta usque ad vesperam sabbati sequentis brachio sursum extenso dextera sua baculum tenuit. In quo sabbato cum presbyter ante lectulum eius, sicut consueverat, vespertinas laudes decantaret, rediens ad seipsam puella planctum emisit, brachium extendit, baculum demisit. Ex ea die manum dexteram movere et digitos huc illucque, quod ante non poterat, coepit agitare. Visionem quam viderat presbytero rettulit, qui pro certis, quae de manu eius viderat, indiciis, fidem cito dictis adhibuit. Quam visionem abbati de Scaldaeis et comitissae, mihique ipsi presbyter ipse postea fideliter enarravit, asserens quod post hanc visionem languere coepit graviter et aegrotare viribusque corporis ita destitui, quod vix die tertia postquam ad seipsam rediit, potuit ei visionem verbis explicare. Sicut Daniel, cum vidisset arietem qui habebat cornua excelsa, et unum excelsius altero succrescens, atque ventilantem cornibus contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, cui non poterant omnes bestiae resistere, cuius cornua comminuit hircus caprarum, qui veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram, et habebat cornu insigne inter oculos suos, et cucurrit ad arietem in impetu fortitudinis suae et occidit eum aegrotare coepit et languere post revelationem istius visionis sicut ipse ait : Ego Daniel languens aegrotavi per dies. Et iterum post visionem quam vidit de viro, qui indutus erat lineis, cuius renes amicti erant auro obriso et corpus eius chrysolitis, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et quae deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis, debilitari coepit et viribus corporis destitui, sicut ipse ait : Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est, et emarcui, nec habui quicquam varium. Et audivi vocem sermonis eius, et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus haerebat terrae ; et post pauca : Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo ? Nihil in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. Sed et Ezechiel propheta post visionem quam vidit de quattuor rotis et quattuor animalibus, et de firmamento quod erat imminens capiti eorum, territus de visione, cecidit in faciem suam, sicut ipse ait : Haec visio similitudinis gloriae Domini, et vidi, et cecidi in faciem meam. Et infra, cum vidisset sex viros qui veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem, quibus praecepit Dominus, ipso Ezechiel audiente, ut transeuntes sequerentur virum, qui vestitus erat lineis, et atramentum scriptoris ad renes eius, et percutientes occiderunt omnes quos invenerunt de Israel, praeter illos in quorum frontibus tau scriptum fuerat a viro, qui indutus erat lineis, videns propheta tantam occisionem fieri, tremefactus ingemuit prae timore, ceciditque in faciem suam, sicut ipse ait : Et caede completa, remansi ego solus, ruique super faciem meam, et lacrimans aio : Heu, heu, heu, Domine Deus, ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Hierusalem ? Sic, sic nimirum puella, tam gravi tacta dolore, post visiones suas consuevit saepissime, tunc praecipue cum post aliquam visionem magnam ad seipsam revertitur, ex intimis cordis alta trahens suspiria, graves planctus emittere, tum quia ad corpus mortis huius redire compellitur, tum quia de sabbato suae contemplationis egreditur, tum quia miseris quos in poenis constitutos viderit compatitur. Sicut verisimile videtur, sic molestum ei, quoties de requie suae contemplationis in ergastulum sui corporis revertitur, tamquam si quis de mundi huius amplitudine in aliquem carcerem tenebrosum intrare compelleretur. Unde nonnumquam fit ut tam gravi post requiem suam et tam longa deprimatur infirmitate, et tunc maxime cum aliquam praecipuam visionem viderit, ut a somno suo excitata, et circumstantes videat et sibi colloquentes audiat et prae nimia debilitate corporis verbotenus eis respondere non valeat. Explicit liber secundus. LIBER TERTIUS. Incipiunt capitula libri III. Caput I. — De assumptione beatae Mariae, quam vidit ante Dominum in caelo per octo dies sollemniter a caelestibus civibus celebrari. II. — De crucifixo quem vidit pendentem in cruce facta ad similitudinem litterae thau, et de lampade in thalamo eius divinitus accensa. III. — De beato Nicolao, quem vidit in sollemnitate sua candidatorum turmis pontificum et clericorum circumdatum, hymnos caelestes sollemniter decantantium. IV. — De quodam peccatore qui peccata sua confessus est presbytero de Cudoth, cuius ipsa peccatum et confessionem Domino revelante didicit et de praedicto presbytero, quem dum missam celebraret vidit in spiritu magno lumine refulgentem. V. — De muliere quae crucem in dextra ferebat, super cuius brachium dextrum sedebat candidissima columba, et de puero septenni eam praecedente, qui veniebant ambo ad puellam ambulantes super aquas. VI. — De candidatis fidelium turmis quas vidit ascendentes in caelum, et de protoplausto, quem vidit iuxta magnam arborem super ripam cuiusdam fontis amoenissimi stantem. VII. — De regina caelorum et de beata Maria Magdalene et de sancta Maria Egyptiaca, quas vidit in capella quadam sursum in excelsis in aere suspensa, et de militia caelestis exercitus, quae veniebat ad beatam Mariam. VIII. — De Domina nostra, quam vidit in ecclesia quadam super altare sedentem, ante quam arbor de terra surgebat variis onerata floribus, quos colligebant columbae descendentes de caelo, et deferebant eos in caelum. IX. — De vidua grandaeva, cuius animam vidit ante beatam Mariam ab angelo suo secum in caelum duci et inter hymnidicos virginum choros ipsa iubente collocari. X. — De homine insano quem a duobus spiritibus immundis vidit in aquam submergi, et animam eius ab immundis daemonum turmis ad tormenta detrahi. XI. — De multitudine animarum per pontem ferreum transeuntium, sub quo erant aquae fetidae, in quibus innumerae torquebantur animae. XII. — De tribus foeneratoribus quorum animas vidit in poenis flammis ultricibus cruciari. XIII. — De Gisberto eremita quem vidit capellam suam thurificantem, et angelum Domini eum praecedentem. XIV. — De testimonio quod perhibuit diabolus de puella et de duobus eremitis. XV. — De diabolo, qui venit ad eam in specie canis nigri et assumpsit formam tauri terribilis, et minabatur eam cornibus impetere. XVI. — Item de diabolo, qui venit ad eam in specie et habitu medici multis oneratus phialis, veneniferis potionibus plenis, admonens eam ut de ipsis biberet. XVII. — Item de diabolo, qui transfiguravit se in angelum lucis, et monebat eam ut se tamquam Deum adoraret. CAPUT PRIMUM. De variis visionibus et revelationibus B. Alpaidis. Incipit liber tertius [1] Caput I. In vigilia assumptionis beatae Mariae Dei genetricis semperque virginis obdormivit in requie sua venerabilis puella ; cumque obdormisset, mulier quaedam super lectum eius candelam unam ob devotionem suam obtulit. Ducta est igitur in caelum ab angelo suo, ubi in honorem Virginis matris ante filium Virginis ineffabiliter gaudebat et congratulabatur omnis curia caelestis, eo quod a filio suo non solum super humanam, immo etiam super angelicam curiam, mirantibus caelestis curiae ordinibus die illa exaltata sit in caelis. Gaudebant omnes in Domino diem festum celebrantes sub honore beatae Mariae Virginis, pro cuius assumptione cantabant omnes canticum novum ante sedem Agni, laudantes et glorificantes Filium Dei, tenentes cereos ardentes in manibus suis, quos omnes illuminabat, ut vera lux illa quae lucere novit etiam his qui in tenebris sedent et in umbra mortis. Genetrici veri luminis hinc et inde assistebant duo candelabra lucentia, scilicet beatus Ioannes Baptista et sanctus Ioannes evangelista, qui et ipsi gestabant in manibus suis accensa luminaria. Erat inter eos virgo verecunda, quia sola inter eos cereo carebat ; sed sanctus Ioannes evangelista, eam benigne respiciens, cereum unum accensum ei misit per angelum itineris sui praevium. Sollemnitatis illius beatitudinem ineffabilem melodiae caelestis dulcedinem et suavitatem, beatorum spirituum omniumque caelestium civium iucunditatem et exultationem, tot et tantorum luminum claritatem, nullus oculus videre, auris nulla audire, nullum cor sufficit excogitare, excedit enim omnem sensum, omnem sermonem, omnem humanae mentis intellectum, electorum in illa civitate inclita gloria, sempiterna sanctorum omnium in tanta sollemnitatis exultatione felicitas et laetitia, beatorum spirituum Deum et Matrem Domini collaudantium ordinata militia. In civitate illa inclita erant omnes sancti fulgentes sicut stellae in perpetuas aeternitates, ubi unaquaeque fulgebat sicut sol, quorum omnium lucerna est agnus filius Virginis, cuius laudibus nec rosae nec lilia desunt, sed in eius praeconiis unanimi voce suavissimum melos concinunt flores rosarum et lilia convallium. Dum sic ante filium Virginis et virginem matrem in utriusque honorem concinerent angelici cives, venit ante filium suum virgo mater cereumque suum devotissime prima omnium obtulit. Postquam omnes alii secundum ordines suos cereos suos Filio Dei obtulerunt, omnium ultima cereum suum obtulit ei Aupes beatissima. Dumque rediret ab oblatione, coepit aestuare animo, eo quod de cereis illis caelestibus nullum habebat, quem secum cum ad corpus reverteretur deferret. In pendulo quippe fuerat animus eius : hinc etenim in tanta sollemnitate, cum omnes ad oblationem ire conspiceret, offerre sola tanto regi refugere nec volebat nec audebat, illinc cereum suum cum ad se rediret secum afferre votis omnibus desiderabat. Dux itaque suus, animum eius intuens, eique compatiens, de uno cereorum ei minimam particulam dedit, quam cum ad corpus rediisset in manu sua tenebat. Cum sic omnes vero lumini, omnem hominem venientem in hunc mundum illuminanti, luminum suorum flammantes radios obtulissent, venit ante filium suum sancta Dei genetrix cum omni militia caelestium agminum, adorans et petens aliquid ab eo, fiducialiter ei supplicans in hunc modum : Fili, dulcor unice, singulare gaudium, pia vota respice tibi supplicantium. Iesu pie, Iesu bone, fili unice qui pro salute humani generis carnis humanae substantiam in utero meo tibi coadunare voluisti, quique genus humanum pretioso sanguine tuo suspensus in cruce redemisti, respice super hanc familiam tuam in tui nominis hodie laudibus pro assumptionis meae gaudio congregatam, te laudantem, te glorificantem in caelis, eo quod hodie per te sim mirabiliter exaltata super choros angelorum ad caelestia regna. Isti vero iam certi, iam de sua incolumitate sunt securi, sed adhuc de proximorum suorum, qui adhuc peregrinantur in terris, redduntur salute solliciti. Numquam enim istorum perfecta nec plena poterit omnino esse laetitia, donec carorum suorum parentum, filiorum, fratrum et sororum, quae adhuc in illa valle lacrimarum detinentur copiosa turba, quam desiderat, quam exspectat, ad eorum consortium pariter et conspectum te duce pervenerit. Pro cunctis itaque fidelibus adhuc in carne manentibus, qui sollemnitatem assumptionis meae devota mente pro posse suo digne celebraverunt in terris, tibi supplico, fili dulcissime, postulans, ut quicumque de mea assumptione fideliter gavisi sunt in terris, remissione peccatorum concessa, per me sociari mereantur angelicis choris in ista beatitudine, te praestante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et gloriaris Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. In hac voce cum omni militia caelestis exercitus flexo genu filium adoravit regina misericordiae, cui assurgens Dominus precibus eius misericorditer annuit, eamque in regali cathedra iuxta thronum suum cum omni reverentia, sicut matrem suam decebat, collocavit. Sic usque ad octavas assumptionis gloriosae virginis cum ceteris Agni sponsis morabatur beata Aupes in caelis, et nono die regressa est in corpore, inventaque est habens in manu sua particulam candelae, quam in caelis ab angelo post oblationem acceperat. Erat autem tam parva, ut eius longitudo latitudinem palmae non excederet. De candela ista minimam particulam dedit cuidam monacho, de qua postea contigit tale miraculum fieri. Nam monachus comitissae Castelli Renardi gravi infirmitate laboranti de eadem candela minimam particulam misit : quae vino in quo submersa fuerat potato, pristinae restituta est sanitati. Ex illo tempore quo caelestem cereum tenuit in manu sua, cuius ope longo caruerat tempore, virtute divina recepit ad usum fortitudinis et sanitatis, quod ad usus necessarios melius et expeditius quam antea eius officio frui potuit. Illud etiam dictu mirabile est, quod candelam, quam in vigilia assumptionis beatae Mariae, sicut antea diximus, mulier quaedam super lectulum eius, cum iam obdormisset, obtulerat, nona die reversa ad se, advocata matre sua requisivit, admirante simul et obstupescente matre, quomodo sciret eam oblatam fuisse sibi, eo quod ipsa, quando candela sibi fuit oblata, iam obdormisset. [2] Caput II. In vigilia beati Michaelis archangeli replevit thalamum puellae lux et splendor admirabilis, et claritas Dei circumfulsit illam ; descenditque iuxta lectulum eius secus parietem lumine magno praeeunte, quod totum illuminabat eius thalamum, imago quaedam hominis in modum crucifixi cruci affixa clavis, cuius crux tria tantum brachia habebat, nam brachio superiori carebat, quia in modum figurae thau facta erat, et ideo similis erat cruci salvatoris tria tantum brachia habenti, quae in parte superiori brachium non habuit, sed Pilatus quartum apposuit, quando titulum salvatoris hebraice, graece et latine in tabula cruci superposuit. Dumque sic imaginem in cruce pendentem aspiceret, admirans et stupens, eo quod talem crucem videre non consueverat, imago illa esgrunnivit et caput huc illucque agitavit. Cumque vocem esgrunnientis audisset et capitis agitationem vidisset, nimio timore perterrita, caelum aspexit, et Spiritu sancto praeventa, hanc ad Dominum non praemeditata romanis verbis effudit orationem : Je vous aor sanitime roys Qui establistes les deus lois Et avoiastes les iii rois Sains esperites soit o moi La toie meire le montroit En icelle saintime foi Que saincte eglise tient de toi Marive et mon cors comman a toi Cumque in hunc modum seipsam Domino suppliciter commendasset, imago, manibus de cruce disiunctis, caput virgini humiliter inclinavit, et ambas manus quasi ad orationem ante se simul coniunxit et inclinato capite, coniunctis manibus, praeeunte luminis sui claritate, quae eam in descensu praecesserat, ad caelos ascendit. Huius caelestis luminis claritatem vidit puella quaedam, cognata venerabilis Aupes, nomine Maria, circa lectulum eius clara luce radiantem, sicut ore proprio mihi dixit, quam tamen cognatus eius, frater sanctae virginis, quem ad hoc spectaculum advocavit, quia forte dignus non erat, videre non potuit. Pluries autem accidit ut lectulum virginis magna subito lux circumfulserit, ita quod thalamum suum totum intus undique repleret, in tantum ut lampas, quae ante lectulum eius prius inaccensa et sine lumine manebat, posteaquam magna claritas illa paulatim tota recessisset, de lumine claritatis illius sine cuiuslibet accendentis officio remaneret accensa, sicut mihi relatum est a quibusdam. [3] Caput III. In sollemnitate beati Nicolai vidit venerabilem virum pontificalibus indutum infulis, fraglantibus unguentis optimis, virgam pastoralem habentem in manu sua. Cuius facies fulgebat sicut sol, et videbatur ei quod ipse beatus Nicolaus erat, cuius nativitas ea die in universis sanctorum colebatur ecclesiis. In eius facie pietas apparebat incomparabilis, in vestimentis eius, nive candidioribus, erat inaestimabilis odor nimis, cuius dulcedinem et suavitatem si quis attingeret, omnis mundi huius delectatio ei sorderet. In eius comitatu erat innumerabilis episcoporum, presbyterorum et clericorum pompa, vestimentis candidissimis adornata; qui omnes pariter gaudebant in Domino, diem festum celebrantes sollemniter in honore tanti pontificis, cuius vita inclita exemplum fuit eis sanctae conservationis, cuius gloriosis meritis sociari meruerunt angelicis choris. In honorem beatissimi praesulis hymnis canora caelestibus pontificum pompa proclamat, sacerdotum turba laeta decantat, clericorum chorus ovans exultat ; inter quos gloriosus pontifex Nicolaus, elevata voce, Salvatorem suum laudare coepit et magnificare, benedicere et glorificare et in eius laudibus, cantantibus organis caelestibus, dulcisona vocis modulatione proclamare. Ad cuius angelicum sonum conticuerunt omnes alii, mellifluae vocis eius illecti dulcedine, et in eius resonabilem cantilenam devotis intendebant auribus, ultra quam credibile sit tantae suavitate dulcedinis iucundati. Suspirabat ex intimis ad vocem pontificis virgo venerabilis, cuius cantum explicare nulla potest cithara, cuius sono comparari nulla possunt organa. Dumque militiam caelestis exercitus circa beatum praesulem conspiceret candidatis ornatam vestibus, vidit ex alia parte venire quosdam deformes clericos teterrimis vestibus indutos, facie macilentos, vultu miserabiles, aspectu horribiles ; quos cum magna indignatione, vultu severo, respiciens sanctus pontifex, durius loquebatur ad eos in hunc modum : Quid hic, ministri diaboli, quaeritis ? aut quid ante me venire praesumitis ? Cur ante faciem meam ingredi, cur in conspectu meo apparere non timetis ? Fugite, fugite hinc citius, maledicti, non enim est sors vestra cum electis Domini, nullam cum iustis participationem habebitis, nullam in me fiduciam habeatis, quia pro magnis in quibus usque ad finem vitae vestrae vixistis criminibus, nullum vobis daturus sum auxilium, nullum a me culpis vestris exigentibus habebitis subsidium. Nam quando in sollemnitatibus meis conveniebatis ad ecclesias in honore nominis mei consecratas, ut ibi laudes dominicas decantaretis, meque in meis operibus, immo Dominum in me operantem, magnificaretis, dominico despecto servitio, propriis voluptatibus carnis et gulae illecebris serviebatis. Nam haec erat causa adventus vestri ad sollemnitatem, ut commessationibus et ebrietatibus et luxuriis vestris in unum congregati liberius vacaretis. Coronabatis vos rosis antequam marcescerent, nullum erat pratum quod non pertransiret luxuria vestra. In carne vestra seminastis, nunc seminum vestrorum fructum metetis corruptionem. Ignem luxuriae desiderastis, ignem semper amastis, ignem invenistis, in igne semper ardebitis. Recedite igitur hinc, maledicti, ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, cui servistis, et ministris eius, cum quibus in aeternum ardebitis. Adiuvet nos beatus Nicolaus, ut meritis suis et precibus huius sanctae virginis, cui seipsum ostendere dignatus est, aeternam damnationem evadere valeamus et ad vitam pervenire sempiternam. Amen. [4] Caput IV. Accessit ad sacerdotem de Cudoth quidam parochianus eius, paenitentiam volens agere de peccatis suis, et omnia peccata sua, quorum memor esse poterat, per humilem confessionem ei patefecit. Inter quae criminale quoddam, quod ipse solus noverat, pro quo laicus in conscientia sua conquerebatur, confiteri non erubuit, et paenitentiam quam ei presbyter iniunxit, humiliter suscepit. Postea presbyter venit ad virginem, ut ante eam, sicut consueverat, priusquam capella sua facta esset, officium de missa, epistulam et evangelium legeret. Quo perlecto, quaesivit ab eo puella, cur eo die solito tardius advenisset. Cumque se vellet apud eam excusare, ait illa : Scio, domine mi, scio causam morae vestrae : quia hodie venit ad vos quidam parochianus vester, qui omnia peccata sua, vobis salubri confessione patefecit. Illud quoque crimen pessimum, quod ipse commiserat, pro quo diabolus eum artius ligatum tenebat, ex toto corde paenitens ore proprio vobis confessus est, salubri profecto accepto consilio, quia per condignae paenitentiae fructum et sanctae confessionis sacramentum a se diaboli iugum excussit. Et tunc presbytero dixit peccatum, quod ille commiserat. Obstupuit presbyter, admirans quomodo id sciret vel quis ei peccatum hominis illius revelasset ; praesertim cum tantum ille qui peccatum fecerat, et presbyter, cui illud confessus fuerat, criminis illius conscii fuissent. [5] Altera quoque vice, cum ante eam officium missae dixisset, ait illi : Cur hodie solito tardius venistis ? Cui presbyter se occupatum fuisse respondit. Tunc illa : Scio, inquit, scio occupationem vestram. Nam per domum praepositi venistis et ante uxorem eius, quae pro puero, quem nuper peperit, infirma iacet in lectulo, officium missae, epistulam et evangelium legistis. Quod ita fuisse verum presbyter mihi dixit, admirans quomodo id ei fuisset revelatum. [6] Altera die, cum missam in ecclesia sua celebrasset, et ante puellam cantata missa venisset, tale ab ea responsum accepit : Non est modo facies vestra tantae claritatis nec tantae pulchritudinis splendore plena, quantae erat hodie cum ante sacrum altare sacris indutus vestibus sacramentis spiritualibus astaretis. Cui presbyter : Quomodo scis qualis tum fuerim, cum me in ecclesia non videres. Ad quem illa : Immo vidi vos astantem sancto altari magno circumdatum lumine, quando sacrosanctum Domini nostri Iesu Christi corpus inter manus vestras super calicem elevastis, in tres partes divisistis ; quarum unam in calicem in sanguinem misistis. Hoc est enim verum corpus, quod Salvator noster in utero virginis Mariae pro nobis assumpsit, quod pro nobis in cruce fuit suspensum, clavis affixum, lancea vulneratum, ad salutem omnium credentium. Hic est gloriosus etiam ille sanguis, quem in calice tenebatis, qui de pretioso corpore Salvatoris in cruce fuit effusus in remissionem peccatorum nostrorum. Hoc corde credo, hoc ore confiteor, in hac fide debent tanta sacramenta accipere fideles christiani, ut ab eo salvari mereantur, a quo sunt redempti, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. [7] Caput V. Una sabbatorum in adventu Domini, aspiciens a longe vidit quandam maximam aquam et mulierem speciosissimam, venerando habitu decoratam, super aquas siccis vestigiis ambulantem : quae in manu sua dextera tenebat unam pulcherrimam crucem, super cuius brachium dextrum stabat candidissima quaedam columba oculis in caelum intenta. Praecedebat mulierem puer septennis, speciosus forma prae filiis hominum, cuius aspectu desiderabili non poterat virgo satiari. Veniebant ambo pariter ad puellam mirantem et obstupescentem, eo quod siccis pedibus super aquas, et firmis gressibus quasi super terram ambulabant. Occurrit eis obviam puella volens osculari crucem, quam in manu sua femina portabat ; sed in corde suo nimis pavebat ut, si crucem tangeret, columba quae desuper sedebat, inde territa avolaret, et ne columbam terreret, osculata est crucem in inferiori parte sub manu tenentis illam ; et in osculo sensit tantam suavitatem odoris de ligno crucis egredientem, ut omnium aromatum vinceret suavitatem. Osculata cruce, dedit ei benedictionem puer elevata manu, signum crucis faciens super eam ; postea mulier, signo salutiferae crucis elevato, de ipsa cruce eam signavit, et sic columba desuper crucem avolante et ad caelos gratulabundo volatu ascendente, puer post columbam et mulier crucem tenens post puerum in caelum pariter ascenderunt. CAPUT SECUNDUM. De visionibus quas in caelo vidit B. Alpais. [8] Caput VI. Alio tempore ducta est ad quendam fluvium maximum, volebatque trans torrentem transire in quaedam, quae ultra ripam fluminis erant, amoenissima prata vernantibus herbis, et floribus odoriferis virentia. Nullus ibi pons, nulla, qua transire posset, erat navicula ; unde nimis erat ambigua, quid agere, quo ire deberet ignorans, cum subito prospiciens videt elegantem forma iuvenem, quasi in aetate quindecim annorum super aquas fluminis a pratis ad se venientem. Cumque iam prope esset, dextram ei porrigens nutu eam advocavit. Vocata super amnem ascendit, et sequebatur eum admirans quod siccis vestigiis super aquas pariter ambularent. Transacto flumine, intraverunt in prata delectabilia virentibus herbis, purpureis rosis, vernantibus violis et omnimodis floribus suaviter redolentia. Super flores in pratis ita leviter gradiebantur, quod eos pedibus suis non conculcabant. Sub pedibus ambulantium inconcussae stabant rosae. Post terga transeuntium stabat herba stans recta, sicut prius steterat, ac si pedes eorum eam minime tetigissent. Cum omnia illa prata pertransissent, intraverunt in pomerium quoddam magnum et delectabile, generibus cunctis arborum copiose repletum, in quo innumerabiles animae sanctorum, ineffabili laetitia et exultatione simul gaudentium, quarum aliae purpureis aliae candidatis erant laureatae coronis, rosas et lilia, aliosque flores odoriferos in manibus suis tenentes. Aliae vero coronas nondum habebant, sed inter coronatas inaestimabili claritate refulgebant, et coronas suas in certa spe cum tota devotione gaudentes exspectabant. In medio pomerii erat scala a terra in caelum porrecta, per quam binae et binae simul ascendebant animae sanctorum, quas in summitate scalae cum magna reverentia suscipiebat vir quidam scalae superenixus, veneranda decoratus canitie, candidissimis indutus vestibus, amictus lumine sicut vestimento. Attentis oculis aspiciebat puella sanctos ascendentes, et exspectabat ut, cum omnes ascendissent, omnium ultima post omnes ascenderet, cum ecce vir subito desuper imminens erat scalae, cum multi sanctorum bini et bini in caelum ascendissent, scalam sursum traxit ad se, nec potuit ultra quispiam ascendere. Remanserunt itaque multi sanctorum in illis locis exspectantes adhuc tempus suae assumptionis ; inter quos erat puella tristis et anxia, eo quod tamdiu morata fuerat et cum ascendentibus inter primos non ascenderat. Paululum itaque cum pertransisset illos, venit ad fontem amoenissimum lacteis aquis manantem, ex omni parte rotundum, de quo egrediebantur quattuor magna flumina per quattuor partes distinctis alveis fluentia, quae totam illam terram aquis suis abundantissime irrigabant. Aquae fontis illius liquidissimae erant, colorem lactis habentes, habiles ad potandum, delectabiles ad intuendum. Arenae tamquam nix in fundo fontis albescebant. Super ripam fontis stabat arbor maxima, ex cuius ramis fonti obumbrantibus accessit liquidis gratia maior aquis. Sub arbore stabat secus tibiam eius primus parens humani generis, qui a pectore superius omnes filios quantitate corporis supereminebat. Indutus erat veste pretiosa, omnium colorum varietate distincta. Ad contemplandum valde delectabilis erat, quoniam in ea erant omnia genera colorum omnium, quae sunt in terra. Inconsutilis erat, desuper contexta per totum, sed necdum tota contexta, necdum tota erat perfecta. Quia tunica protoplasti, tot varietatibus colorum sic distincte intincta, significat, ut aestimo, totum genus humanum, tot diversis generibus hominum in variis linguis et gentibus per tot saecula divisum, quae tunc primum tota ex integro texta erit, et perfecta, quando completo numero filiorum Adam, totum fuerit hoc saeculum consummatum. CAPUT TERTIUM. Visiones quas vidit B. Alpais de gloria beatorum. [9] Caput VII. In sublime fuit elevata per aera, et aspiciens vidit in excelsis a longe capellam pulcherrimam, quasi miro lapideo tabulatu fabricatam. Ad quam cum venisset, videbatur ei a foris nimis parva et humilis et stricta. Et cum introspexisset, vidit eam interius tam longam et latam, tam amplam et excelsam, ut parvitatem eius exterius intuentibus incredibilis esset magnitudo, quam habebat interius. Erat autem interius in circuitu per totum tanta colorum innumerabilium subtiliter depicta varietate, ut semper intuentibus eam semper esset desiderabilis ad intuendum. Erat enim luna pulchrior, sole clarior, tantusque splendor in ea refulgebat, ac si sol intra parietes ipsius cum omnibus radiis suis totus se inclusisset. Cum itaque puella per fores introspexisset, vidit tres venerandas personas in habitu muliebri, coronis rutilitantibus coronatas, stantes ante altare sanctum. Vestes earum nive candidiores, facies earum sole clariores. Quae vero in medio stabat, longe pulchior et eminentior ceteris erat. Nam ipsa erat regina, regali ex progenie orta, cuius in utero Verbum Dei factum est caro, cui cum debita reverentia famulabantur aliae duae, sustentantes eam hinc et inde ante sanctum altare inclinatam ad orationem. Una earum erat Maria Magdalene; alia vero Maria Aegyptiaca. Cumque paululum orasset inclinata, levavit se, et eam quae se a dextris sustentabat, vocavit nomine suo praecipiens ei et dicens : Maria Magdalene, exi cito ad fores ecclesiae, et contemplare si forte quosdam prospexeris a foris advenientes. Et iterum se inclinans prolixius orabat. Illa vero abiit, exiit et vidit, et cito reversa est, nuntiavitque bonum nuncium, se vidisse a longe maturo gressu venientem maximam pompam candidatorum exercitum laudantium filium Virginis et glorificantium, per quem in excelsis Deo gloria est, et in terris pax hominibus bonae voluntatis. Dum sic inclinato capite stabat ad orationem ante sanctum altare sancta Dei genetrix, omnis illa caelestis exercitus ordinata caterva, hymnis canora caelestibus, capellam intravit, et videntes stellam veri luminis, matrem scilicet Salvatoris, gavisi sunt gaudio magno valde, et in eius laudibus devotis affectibus exclamantes ineffabiliter exsultabant in Domino ; et apertis thesauris suis offerebant munera imperatrici suae de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta pia munera sanctae confessionis, et devotae laudis, et piae devotionis, eo quod ipsa erat porta salutis et via regalis per quam ipsi reversi erant in regionem suam. Intraverat autem, quasi furtim cum illa gloriosa militia caelestis exercitus inter candidatos milites admixtus, homo quidam teterrimus, sordida veste indutus, qui veniens cum timore et tremore ante matrem misericordiae toto corpore prostratus, ante pedes eius humiliter veniam precabatur. Quem illa severo vultu respiciens, durius increpabat : cur deformis et sordidus et niger et flagitiosus inter invitatos non vocatus nec vestitus veste nuptiali venire praesumpsisset. Tum ille flens largiter, et eiulans multum perseverabat pulsans ad ianuam misericordiae, et ideo per lamentum paenitentiae percipere meruit fructum indulgentiae. Advocatrix enim peccatorum in fletu perseverantem, et ex toto corde paenitentem benigne suscepit, et beato Benedicto docendum tradidit, et custodiendum. Quem cum ad eius imperium in custodia sua suscepisset dux et pater monachorum, omnes illi caelestis curiae cives, praecedente regina sua, aulam caelestis regis sunt ingressi, laudantes et glorificantes Deum, qui peccatores vocat ad paenitentiam, et paenitentibus tribuit remissionem peccatorum. [10] Caput VIII. Ducta fuit puella in unam ecclesiam in qua vidit reginam misericordiae regio diademate coronatam sedentem super sanctum altare, et tenentem in gremio suo filium suum Dominum nostrum Iesum Christum. Cumque oratione suppliciter incubuisset ante filium Virginis et virginem matrem, vidit arborem pulcherrimam ante sanctum altare de terra nascendo egredientem, candidissimis floribus ornatam. Arbor de terra surgendo crescebat et crescendo tanta facta, et tam lata et alta, quod, ramis suis in excelsum crescentibus, caelum, ut ita dicam, ecclesiae crescendo iam penetrare tentabat. Sed quia tam firmum erat tamque robustum, quod non poterat duritiam eius ut arbor transiret crescendo penetrare, coacta est, voutae, ut ita dicam, ecclesiae duritia resistente, ramos suos, quia satis satisque crescebant in altitudinem, deorsum ad terram deflectere. Cumque sic arbor terrae radicibus inhaereret, ex una tibia surgens per totam ecclesiae voutam, quam altitudine sua attingebat undique seipsam in amplitudine dilatabat, et sic ramis suis inferius ob duritiam voutae reflexis, totum ecclesiae pavimentum in circuitu per totum undique cooperiebat. Erant in arboreis ramis innumeri flores odoriferi, exterius liliis candidiores, et interius aliquantulum purpurei, tantae suavitatis odorem habentes, ut odoranti numquam gignerent fastidium. Flores manu capere virgo tentabat, sed tentantis manum pariter et tactum flores cito resilientes fugiebant. Cumque in florum contemplatione delectaretur virgo, admirans quod nullum manu sua comprehendere posset, innumerabiles columbae nive candidiores de caelo super arborem descenderunt, flores universos studiosissime collegerunt, et in caelum omnes detulerunt. [11] Caput IX. In domum cuiusdam grandaevae feminae, quae vicina erat matri suae, duxit angelus suus animam puellae, visumque est ei quod angelus aniculae illius animam illius de corpore suo, scisso ventre, extraxit, et puellam et aniculam in caelum ante matrem Domini duxit, ante quam erant puellae suae regalibus indumentis nive candidioribus decenter ornatae. Quae ante sedem Virginis matris canebant canticum novum, quod nemo dicere poterat aut intellegere, nisi illae virgines solae, quae in honore beatissimae virginis illud cantabant. At ubi regina misericordiae vidit virginem Aupes, et vetulam illam, quam angelus adduxerat, eminus stantes, praecepit ut choro psallentium sociarentur et cum eis psallerent et cantarent. Quae mox ut sociatae fuerunt eis, statim et Spiritu sancto edoctae cantare cum illis, coeperunt canticum illud novum et ineffabile, quod antea nec nov erant, nec intellexerant. Cumque parvam moram ibi cantantes fecissent, praecepit angelorum domina angelo qui eas adduxerat, ut animam virginis Aupes reduceret ad corpus suum, animam vero vetulae inter psallentium virginum choros perpetuo mansuram relinqueret. Pudere coepit virginem et taedere quod, anicula inter regias virgines in thalamo reginae caelestis remanente, ipsa redire cogebatur ad vitam, non quod gloriae illius invideret, sed quia de corpore mortis huius liberari, et in illa aeterna laetitia cum caelestis agni sponsis in aeternum commorari, votis omnibus desiderabat. In ergastulum igitur sui corporis ingressa, matrem advocat, precaturque ut praedictam aniculam ad se citius introducat, quasi de visione, quam viderat, ei congratulatura. Cui respondit mater sua, iam eam abiisse, dicens : Quia tertia dies est hodie, quod mortua est et humo condita. Et haec procul dubio erat dies illa, in qua virgo viderat angelum animam vetulae illius de corpore extraxisse. Qua die, sicut iam dictum est, introduxerat eas angelus pariter ante conspectum beatissimae Dei genitricis semperque virginis Mariae. CAPUT QUARTUM. Visiones quas vidit B. Alpais de suppliciis reproborum. [12] Caput X. Homo quidam daemonium habens, insanus factus, dentibus stridebat in omnes, morsum minabatur omnibus, et ideo a custodibus suis vinculis mancipatus est, et fremens et frendens, satis mirabiliter torquebatur a daemone. Cessavit ad horam callidus hostis torquere miserum, ut quasi recedenti similis ex improviso rediens citius eum subverteret. Custodiebatur remissius a custodibus, quia de infirmitate sua videbatur aliquantulum convaluisse. Custodibus autem circa eum dormientibus, venit diabolus ad ostium domus, et eum proprio nomine vocavit dicens : Surge cito, veni, sequere me. Respondit ei miser : Exspecta me paululum, iam te sequar. Et surgens humeros pallio suo cooperuit, et per medios custodes exivit tacitus de domo, et continuo duo teterrimi daemones per ambas manus illum apprehendentes, usque ad quendam fluvium, celeri cursu deduxerunt. Voluit ipse lavari in aquis, et timens ne pallium suum sibi quis furaretur, si super ripam fluminis illud dimitteret, domum illud rettulit et dimisit, et rapido cursu rediens ad fluvium se in aquam praecipitem dedit, et statim submersus obiit. Eius animam mox innumerabilis daemonum multitudo, qui deformi facie et squalida teterrimi erant, et aspectu horribiles, eum rapuerunt, et eum alter ad alterum inter se iaciebant ; et in altum per aera volitantes deferebant eum ad tormenta gehennalia sine fine cruciandum. Cumque virgo ad seipsam reversa visionem istam pluribus rettulisset, die notato, villulam, in qua res gesta fuerat, adierunt, gestae rei ordinem sollicite requirentes ; et eodem die, et eodem modo rem factam fuisse pro certo invenerunt, sicut a sancta puella audierant; et quod magis admirandum est, a loci illius incolis audierunt hominem illum insanum, cum iam ad aquam venisset, pallium suum domi rettulisse, et eum postea rediisse, eodem die in aqua submersum fuisse, quo beata virgo animam eius vidit a daemonibus per aera deportari ad tormenta, et rem ita gestam ex ordine sine dubio invenerunt, sicut ab ea didicerant. [13] Caput XI. Ducta fuit ad quendam pontem ferreum, sub quo erat stagnum aquae maximum, fetentes habens aquas, et putridas, et spissas, et ad modum luti palpabiles, et deformes erant, et horribiles visu, colorem habentes teterrimum, et in modum ignis urentes. Ibi erat fletus et stridor dentium, planctus et ululatus plangentium ; ibi gemitus et lamenta miserarum animarum audiebatur, quarum infinitam multitudinem variis afficiebant tormentis immitissimi daemones in aquis illis amarissimis. In capite pontis stabat homo quidam nudus, loris ferreis ad stipitem ligatus. Transibat per desuper pontem innumerabilis multitudo tam peditum, quam equitum defunctorum, qui pro peccatis suis variis afficiebantur poenis. Unusquisque transeuntium gladio, vel lancea, vel cultello acuto, vel fuste, hominem illum ligatum uno ictu percutiebat. Qui vero gladio et fuste carebat, pugno suo percutiebat, quos ille ictus cum omni patientia sustinebat, et huiusmodi poenam pro peccatis suis, patiebatur. Cum multitudo illa fere tota pertransisset ultimus omnium transibat homo quidam, qui in vita sua praetor exstiterat et in officio praepositurae Deum multipliciter offenderat, et ideo in poenis illis peccata sua luebat. Quia tamen in vita sua Deum suum timuerat et dilexerat, et pauperibus Christi cum caritate sancta multa bona largitus fuerat, post peractam paenitentiam misericordiam consecuturus erat a Domino. Cum hic post omnes ultimus transiret, exierunt de aquis illis fetidis innumeri daemones teterrimi corvis similes, et per omnia corvinam speciem habentes, qui citius super pontem advolantes, unguibus et rostris pra epositum illum inter se diripiebant, et miserabiliter eum dissecantes, in aquam trahere miserum et praecipitare tentabant. Territus ille metu poenae exclamavit continuo, voce magna dicens : Sancta Maria, adiuva me, sancta Maria, succurre misero, sancta Maria, iuva pereuntem, sancta Maria, periclitanti confer auxilium. Et ecce duo angeli de caelo subito descenderunt, a matre misericordiae ad succurrendum misero missi, qui, multitudine corvorum effugata, praepositi animam ante reginam caeli ad gaudia paradisi detulerunt, cuius fideliter postulaverat et impetraverat auxilium. [14] Caput XII. Trium foeneratorum animas vidit in poenis gehennalibus flammis ultricibus uri ; primus quorum subito raptus est a daemonibus, et quasi ex improviso est sepultus in infernum. Secundus in infirmitate positus de pecunia sua dare coepit eleemosynam pauperibus. Aliquantulum de infirmitate post aliquot dies convaluit, et quod imminebat mortis periculum, evasisse se aestimans, ab eleemosyna, quam incoeperat, instigante avaritia, cessavit. Invalescente vero iterum infirmitate, defunctus est et in infernum sepultus, sed tunc sero coepit miserum paenitere, quod ab eleemosyna eroganda tam cito cessaverat ; sed iam fructuosa non erat paenitentia, quia in nocte perpetua positus iam operari non poterat. Pecuniam suam, quam ad usuram dederat, tunc bene recipiebat cum debito foenore ; nam ex usuris suis lucratus est ignem aeternum, in quo torquebitur aeternaliter, et ardebit sine fine ; quia quamdiu vixit in corpore, insatiabiliter exarsit cor eius cupiditate. Tertius, saeculo derelicto, sanctae religionis habitum suscepit ; de pecunia sua, quam foenerando acquisiverat, partem coniugi et filiis suis dedit, partem monasterio, in quo factus est monachus, contulit. Quando obiit, raptus est a daemonibus et in ignem aeternum detrusus, in quo cruciabitur usque ad finem saeculi, quia pecuniam, quam per usuram lucratus fuerat, non reddidit his, a quibus eam male acceperat. In die vero iudicii, quando resumpto corpore resurrexerit, flammas illas evadet, et ab illis liberabitur poenis, nec tamen magnum postea refrigerium, aut gaudium habebit, quia numquam tenebris carebit. CAPUT QUINTUM. Variae aliae revelationes. [15] Caput XIII. Eremita quidam, nomine Gillebertus, vir satis religiosus, mihi bene cognitus, cilicio ad carnem indutus, lorica ferrea super cilicium die noctuque induebatur. Hic cum die quadam thuribulo accenso, ecclesiam suam intus et foris thurificaret, vidit sancta puella angelum praecedentem illum, thuribulum aureum habentem in manu sua, et capellam eremitae intus et deforis in circuitu per totum thurificantem. Vestimenta eius erant alba sicut nix, mirae claritatis et pulchritudinis erat species vultus eius. In thuribulo, quod manu gestabat, discurrebant scintillae ignis ardentis, et de igne egrediebatur odor inaestimabilis dulcedinis et suavitatis ; qui totum locum illum circumquaque replebat odorifera et suavi flagrantia. [16] Caput XIIII. Adducta est ad quendam alium eremitam, nomine Foubertum, mulier insana daemonium habens. Stridebat dentibus, spumabat salivis defluentibus, totusque fremebat et conturbabatur in ea spiritus eius ; quia miserabiliter affligebat eam spiritus malignus. Denique praecepit ei vir sanctus in nomine Domini nostri Iesu Christi, signo crucis edito, ut de muliercula egrederetur. Cui sic per os feminae respondit spiritus immundus : Fouberte, Fouberte, multum me vexatis, multum me affligitis, tu et alius eremita, qui dicitur Guillelmus de Flotenis et sancta femina de Cudot. Nisi vos tres per orationes vestras mihi restitissetis, multos de christianis huius provinciae tenuissem in vinculis meis, quos praedicationes vestrae mihi auferunt, et orationes contra me defendunt. Fouberte, Fouberte, tu me modo vincis et superas ; sed antequam moriaris adhuc te vexabo, et pudorem tibi non modicum faciam. Ad haec vir religiosus in vera humilitate fundatus, parvi pendens astuti minas inimici, secura mente respondit : Nihil te, diabole, vereor, minas tuas nequaquam timeo ; sed per virtutem Crucifixi tibi impero, ut de creatura Dei sanguine suo redempta velociter exeas. Ad haec diabolus clamans et multum discerpens eam, de femina exire coactus est, et sic, quamvis invitus, per os mulierculae illius, testimonium perhibuit sanctae virginis et duorum illorum eremitarum meritis et religioni. [17] Caput XV. Diabolum vidit puella venientem ad se in specie canis nigerrimi. Cumque staret ante eam, in formam terribilis tauri seipsum mutavit. Ardebant oculi in capite eius, quasi scintillae carbonum ardentium. Stridebat dentibus, defluebant salivae per ora spumantia, volebat terrere puellam minans eam cornibus impetere. Cui virgo Christi munita signo crucis, fiducialiter sic locuta est, dicens : Quid vis ? Quid quaeris ? Aut unde, vel quis es tu ? Respondit ille : Ego sum ille qui semper sum in labore et aerumna, et tormentis semper crucior innumeris, magnos sustineo cruciatus, et adhuc maiores tolerandos exspecto. Et cum haec dixisset, tamquam fumus ab oculis evanuit. [18] Caput XVI. Venit ad eam iterum in humana specie, multis oneratus phialis, quae plenae erant pestiferis potionibus. Procerus autem erat ingens corpore et deformis, extenso collo, squalida facie et horribilis aspectu. Oculi eius ad modum ignis ardentis scintillabant. Aliquantulum inhorruit cor virginis de visione terribilis hominis illius, et terrore nimio concussa per dies aliquot ex horrore visionis aegrotavit. Ausus est enim impudentissimus daemon eam admonere, ut de veneniferis eius potionibus biberet, dicens quod si consiliis suis voluerit acquiescere, et de potionibus suis potare, a cunctis infirmitatibus suis eam liberabit, et corporis sui vires omnes ei restituet ; et sicut ceterae mulieres, accepta potione, manducare poterit et bibere quoscumque cibos humanis usibus aptos. Cognoscens puella per inhabitantem Spiritus sancti virtutem fraudulenti daemonis insidias, noluit acquiescere eius consiliis, sed sprevit eum cum potionibus suis, et invocato nomine Iesu, disparuit hostis verecundus. [19] Caput XVII. Transformavit se spiritus malignus in angelum lucis,et venit ante virginem, coepitque eam magnis laudibus attollere, singularem eius vitam praedicare, et magnificare eam dicens meritis et virtutibus non esse ei parem, et ideo nimis caram et dilectam Deo, utpote quae supergrediens hominem angelicam vitam ducit in terris, et in hac mortalitate solo corpore constituta, conversatione sancta et assidua contemplatione tota sit in caelis, sed quod solum tibi deest, inquit, adora me, ut cara sis mihi et dilecta, ut et ego sim Deus tuus, et tu fieri possis amica mea. Ad haec virgo tacita intra se coepit cogitare et dicere quod non erat hic spiritus a Deo, qui eam non ad humilitatis custodiam, sed ad superbiam elationis, tot et tantis laudibus attollendo, provocabat. Simulque cogitabat in corde suo quod non erat ille Deus, cum ei dixisset : Adora me ut sim Deus tuus, quia hoc solum deest tibi ; cum ipsa singulis diebus verum Deum adoraret in spiritu et veritate. Nam si ipse, sicut mentiebatur, Deus esset, hoc ut adoraret eum puellae non deerat, quae Deum verum cotidie adorabat. Nec dixisset ei : Adora me, quia hoc solum tibi deest, cum si Deus esset, ab ea se cotidie adorari cognovisset. Ex his igitur coniecturis, revelante Spiritu sancto, coniciebat eum esse spiritum fallaciae ; nec voluit ei credere, quia mendax est, sicut et pater eius. Qui mox, ut fuit deprehensus, fugit ab ea confusus. Multoties conatus est hostis antiquus ille sanctam puellam falsis promissionibus decipere, variis imaginationibus subvertere. Sed virgo Christi nec terroribus concutitur, nec blandimentis seducitur, quia in vera caritate et humilitate radicata, supra firmam petram, Christum, firmiter est aedificata et fundata. Unde quanto crudelior in eam saeviens insurgit inimicus, tanto datur ei de tyranno gloriosior triumphus ; quia dum per graviora impetit tentamenta, victoriosior datur vincenti corona. Nam quanto stat in tentatione fortior, tanto habetur clarior in honore, quia dum crescit pugna, crescit et triumphantis corona et gloria ; dumque pugnantis triumphus multiplici tentationum genere, inimico tentante, adornatur, hoc agit inimicus vel invitus ut dum semper pugnat, et semper vincitur, corona puellae triumphantis semper augeatur, auxiliante Domino Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. Explicit liber tertius. LIBER QUARTUS. Incipiunt capitula libri quarti. Capitulum primum. — De diabolo, qui in humana specie fingens se esse medicum venit, et de duabus columbis, quarum ope et auxilio liberata est. II. — De eo quod media nocte tres soles vidit in caelo, qui facti sunt unus sol et ille unus sol factus est homo. III. — De duobus senibus, qui ostenderunt ei fontem, de quo egrediebantur quattuor flumina. IV. — De iuvenibus quos vidit in poenis constitutos, inter quos quidam acrius torquebatur. V. — Miraculum quomodo Eucharistiam integram sumere consuevit. VI. — De Richardo presbytero, super cuius tumbam vidit columbam descendere. VII. — Item revelatio quae facta est ad eam de presbytero de Cudot et de quodam presbytero Carnotensi. VIII. — De maiore cuiusdam villulae, quem vidit post obitum suum nigris indutum vestibus. IX. — De eo quod in spelunca quadam tenebrosa vidit capitulum daemoniorum ante principem suum celebrari. X. — De innumeris daemonum turbis quas in singulis religiosorum monasteriis vidit, cum in singulis civitatibus aut oppidis non videret nisi duos tantum daemones. XI. — De eo quod quaedam spiritualia aliquando puellae, in sua simplici natura, aliquando per quaedam corporalia signa demonstrantur. XII. — De eo quod huius sanctae virginis meritum, et sanctitas revelata est in somnis cuidam monacho fere decem annis antequam de ea sermo haberetur in populo. XIII. — De eo quod vidit Dominum sedentem super thronum igneum. XIV. — De muliere quae meritis ipsius sanata est a languore fistulae. XV. — De iuvene aegrotante cuius obitum per revelationem cognovit. XVI. — De eo quod se numquam raptam dicat aut dicenti consentiat, quamvis semel sibi visum sit animam suam de corpore egressam fuisse, et iterum in illud introisse, et de qualitate animae. CAPUT PRIMUM B. Alpais, fugato daemone, videt S. Trinitatem, Eliam et Enoch et iterum poenas reproborum. Incipit liber quartus. [1] Capitulum PRIMUM. Benedictus Deus, et pater Domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur famulam suam in omni tribulatione et angustia. Tribulationem enim et dolorem invenerat anima ipsius, et circumdederant eam undique dolores et passiones tam animae, quam corporis, et nisi Dominus misericorditer respexisset, et adiuvasset eam, forsitan, immo sine forsitan, inimicus absorbuisset eam. Circumdederunt enim eam mala, quorum non est numerus, quia super capillos capitis sui multiplicati sunt dolores ipsius, et cor eius dereliquit eam. Et ecce hostis antiquus aptum deceptionis tempus se putans invenisse, assumpta forma humana, venit ad eam in specie et habitu medici, tenens in manu sua vasculum unum, pestiferis potionibus plenum, et affatus est eam in hunc modum : Audita fama de te, quae longe lateque per multa loca diffunditur, didici per revelationem multorum infirmitatem tuam, et languorem quem pateris, ideoque misertus tui et dolori tuo compatiens, de longinquis provinciis ad te curandam adveni. Sum enim peritissimus medicorum ; utpote qui vim et naturam omnium herbarum optime noverim et radicum; et si bibere volueris, quem tibi in hac ampulla attuli, potum medicinalem, recipiet sine dubio confestim caro tua sanitatem. Inhorruit cor virginis ad aspectum deformis et immundi hominis ; avertensque oculos suos ab eo ne videret amplius vanitatem, respexit in alteram partem secus parietem imaginem quandam crucifixi, quae iuxta lectulum eius posita erat. Quam cum vidisset, ascendit in cor eius memoria dominicae passionis, quam pro tribulatione sua penitus oblivioni tradiderat. Et dum pia mente passionem recolit Salvatoris, descenderunt subito de caelo super lectulum eius duae columbae nive candidiores, et e vicino consederunt tam prope virgini appropinquantes, ut eas si vellet manu capere posset. In aviculorum adventu caelestium serenus et securus totus factus est locus ; quae mutua caritate se pennis ad invicem amplexantes tam rostris quam pedibus alternatim sibi iucunde colludebant. In quarum contemplatione dum intenta defigeret oculos, altera illarum propius accedens ad virginem, rostro suo posito in auriculam eius, his verbis consolabatur eam : Ne timeas, ancilla Christi, neque inimici terribilis terrearis aspectu, sed certa fide et firma spe confide in filium Virginis, cuius praecepto venimus ad auxiliandum tibi, quique ad te consolandum mittere nos dignatus est de caelis. His dictis, invitus coactusque aufugere est diabolus de domo puellae ; et fixo gradu restitit ante ostium domus, et subito facta est cum eo multitudo innumerabilium daemonum, qui omnes deformes rictus trahendo, dentibus stridebant in eam, et torvis luminibus eam respicientes, in modum murilegorum subsannando cachinnantes exsecrabant adversus eam. Insurrexerunt columbae adversus nefandos spiritus in adiutorium virginis, et confestim dissipati sunt inimici eius, et fugerunt cum turbine et nebula magna omnes qui oderant eam a facie eius ; ipsa vero cum fletu gaudens et lacrimis Domino Deo gratias agebat, qui liberaverat eam de manibus inimicorum suorum. [2] Caput II. Per idem tempus dum anxiaretur cor virginis in multis quae circumdederant eam pressuris et afflictionibus, clamavit ad Dominum cum tribularetur, et exaudivit eam de tribulatione sua misericors, et miserator Dominus, et visitavit eam quadam nocte, quae dominica habetur. Dum enim medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu iter ageret, refulsit subito lumen in thalamo suo, et claritas Dei circumfulsit eam undique, viditque tres soles ante se incomparabili lumine radiantes, quorum nullus erat maior aut altero minor vel clarior, sed omnes erant eiusdem quantitatis, qualitatis et aequaliter refulgebant in unius aequalitate trinitatis. Videns autem tantorum luminum claritatem non disparem, gavisa gaudio magno, et aspiciens in visione noctis, immo in visione diei et lucis, vidit, et ecce tres soles illi in conspectu suo convenerunt in unum, et facti sunt unus sol in unius lumine claritatis ; non erat maior vel minor, nec plus minusve lucebat sol ille ex tribus factus unus, quam illi tres cum tres essent, sed in unius orbis lumine, nec dissimili, nec dispari fulgebat claritate. Dumque in huius caelestis luminis claritate iucunda pasceretur et suavi virgo contemplatione, ecce sol ille, qui de tribus, ut ita dicam, factus est unus, formam et personam sumpsit humanam, tamquam in similitudinem hominis factus et habitu inventus est ut homo, eratque sacerdotalibus indutus vestimentis, tamquam sacerdos factus in aeternum secundum ordinem Melchisedech, non minorem habens claritatem in humanitate, quam antea habebat cum in propria fulgeret claritate. Contemplabatur illum puella admirans, et gaudens de tanti sacerdotis visione, cuius sacrosancta meruit perfrui benedictione. Respexit enim puellam clementissimis oculis ille sacerdos pius et benignus, et elevans omnipotentem dexteram suam signum salutiferae crucis super eam impressit, et sic eam de tribulatione sua non mediocriter consolatam derelinquens ad caelos ascendit. [3] Caput III. Dominus ac redemptor noster, qui sicut nunc audistis, eo modo quo voluit, hanc ancillam per seipsum visitavit, adhuc ad eius consolationem nuncios suos dirigere non desinit. Vidit enim puella duos antiquissimos senes prolixa barba, veneranda canitie candidatos, super tenuissimam nubem ad se per aera venientes. Et ostendebant ei fontem amoenissimum liquidissimis manantem aquis, nitidissimas habentem arenas, de quo egrediebantur quattuor magna flumina per quattuor partes hinc et inde distinctis alveis fluentia. Admonebant puellam senes illi grandaevi, ut ad fontem illum accederet, et in aquis illius se lavaret. Quibus ipsa respondit, se numquam a cunabulis balneis usam, aut aquis lotam fuisse. Coepitque eos interrogare qui vel unde essent, et inquirebat utrum tanto vixissent tempore, ut ad tam diuturnam et decrepitam aetatem, succedentibus sibi multorum saeculorum curriculis, vivendo, sicut videbatur, devenissent ? Utrum sic cum tota canitie sua, in ea, qua videbantur aetate, nuper nati fuissent ? Cui illi responderunt se a multis retroactis saeculis natos fuisse, et per multa saecula vixisse, et se vitam suam nondum morte finisse. Quibus virgo satis ioculariter : Si vos, inquit, mortui fuissetis, non in hoc loco praesentes essetis. Responderunt ei : Multum transiit temporis ex quo nati sumus, et numquam mortem subivimus, nec morte propria moriemur, sed alieno gladio occisi erimus et sic occumbemus. Ad hanc vocem expavit puella cogitans in corde suo, quod valde detestanda res foret, si tales et tam grandaevi senes, qui tantam simplicitatem et innocentiam vultu et habitu praetendebant, ut angelis Dei viderentur esse consimiles, tantum facinus essent perpetraturi, ut occidi mererentur. Sed maturum de hoc metu suo datum ei solatium ; quando senes se pro fide et iustitia esse morituros talia cogitanti responderunt. [4] Caput IV. Factum est dum quidam cum puella loqueretur, et ante lectum eius inter se sermocinarentur, et secum quaererent, intuens in caelum virgo coepit graviter suspirare, et ex imo cordis alta suspiria trahebat, quia videbat multitudinem iuvenum, qui saeculo obierant, ambulantem per aera, qui lugebant omnes pariter, et lamentabantur, et plangebant planctu nimio, quorum animae pro variis causis et delictis variis cruciabantur tormentis. Inter eos vero iuvenis quidam profundiora trahens ab imo pectore suspiria, crebriores gemitus et productiores emittebat planctus, eo quod culpis suis exigentibus, acrius acrioribus urgeretur in poenis, et prae cunctis aliis durius torqueretur. Erat in medio aere nebula quaedam spissa et tenebrosa, intra quam ferebantur involutae inferius omnes eleemosynae quas pro anima iuvenis illius parentes sui faciebant. Nam super nebulam ascendebant volucres immundae, corvis teterrimis similes, quae totam nebulam dissipantes, et conculcantes eleemosynas, quae intra eam erant, tam rostris, quam pedibus comminuebant, et ad terram proiciebant. Alias vero eleemosynas, quas pro aliis iuvenibus faciebant eorum parentes et amici, deferebant in caelum columbae nive candidiores, easque ante tribunal summi iudicis pro salute illorum offerebant, quibus ille assurgens pro oblationibus animarum inclinabat, easque gratanter accipiebat. Cumque usque ad virginem pervenisset miserabilis illa cohors animarum, interrogavit iuvenem illum, qui prae ceteris lamentabatur, quid causae esset quod magis quam omnes alii cruciatibus torqueretur. Cui ille respondit se propter peccata parentum suorum gravioribus urgeri tormentis : Quorum, inquit, eleemosynae nihil mihi prosunt, utpote quae divinae maiestati praesentari non possunt ; eo quod de pecuniis iniuste et fraudulenter acquisitis eas faciunt. Neque enim respicit Deus ad munera, vel oblationes eorum, quia non ea solum quae pro me offerunt, verum etiam universa quae possident foenerando, proximosque iniuste opprimendo contra ius vetitumque per turpe lucrum acquisiverunt. Ideoque non respicit Dominus ad sacrificium eorum, quia manus eorum sanguine plenae sunt, hostiam mundam et immaculatam diligit Deus. Precor itaque, domina mea, Deo et hominibus carissima, quia tibi cogniti sunt, moneas eos pravos mores corrigere, mundi huius inquinamenta devitare, vitam et actus suos in melius commutare, quae per usuram acquisierunt et iniuste abstulerunt reddere, perversam conversationem fugere, de malis suis per humilem confessionem et dignam paenitentiam Deo satisfacere ; quia nisi in vita sua digne paenitentiam egerint peccatorum, sine dubio, post vitae suae terminum, venturi sunt in hunc locum tormentorum. Et ii quidem omnes, quos mecum vides in his poenis, post peractam paenitentiam, misericordiam a Domino consequentur, quia multum per omnem modum suffragantur eis eleemosynae sanctae, quas de his quae iuste acquisierunt faciunt pro eis amici sui. Nam istae sunt, quas ante faciem divinam vides a columbis in caelum deferri. Sed heu me miserum, qui nullum a meis parentibus fero subsidium, nullum in eleemosynis eorum habeo remedium, quas vides a corvis istis ad terram proici, et ideo diutius et durius torquebor in his poenis, donec per ultrices flammas ignium ad plenum excoctae fuerint sordes scelerum meorum, et sic post diuturnam ignis examinationem ultimus omnium salvus ero, sic tamen quasi per ignem. His dictis disparuit miseranda illa turba miserorum, ingemiscente puella et compatiente doloribus eorum. CAPUT SECUNDUM. B. Alpais integram in sua inedia hostiam sumit, iubente B. V. Maria ; plurium secreta cognoscit. [5] Caput V. In ascensione dominica vidit ante se venire beatam virginem Deique genetricem, et cum ea beatum Ioannem evangelistam sacerdotalibus indutum vestibus, ac sanctum Michaelem archangelum, quem in hoc ab aliis discernebat, quod pennigeras habebat alas solis radiis fulgore non impares humeris insertas. In quorum conspectu, cum summo gauderet affectu, monebat eam ille, qui sacerdotalibus indutus erat vestimentis, ut sequenti dominica, et de cetero quotiescumque communicare vellet, eucharistiam totam, integram et rotundam susciperet, praedicens ei simul et promittens, quod communionem sanctam a die illa deinceps sine omni periculo, et difficultate, et labore esset de cetero acceptura. Quod illa propter vitandum periculum, et communicandi difficultatem facere tunc recusavit. Arterae enim gutturis eius strictae et aridae, nullique cibo aut potui perviae, sacrae eucharistiae particulam, minimum lenticulae granum quantitate non excedentem, vino etiam, ut lenius gutturi eius illaberetur, immersam, cum modico dominici sanguinis haustu, vix cum multo conamine percipere poterat. Illa itaque dominica, modicam, sicut consueverat, eucharistiae particulam accipiens, levius solito communicavit. In vigilia pentecostes apparuerunt ei iterum caelestis curiae cives praedicti cum regina sua, incomparabili lumine radiantes, praecepitque ei sacerdos ut die pentecostes, sine metu laboris et periculi, eucharistiam totam, integram susciperet, durius increpans eam quod primae admonitioni suae non oboedisset. Illa vero quod iussa fuerat pro praedictis causis iterum adimplere formidans, parvam hostiae particulam, sicut consueverat, sancto die pentecostes, sine omni conamine, periculoque devota suscepit. Sabbato ante octavas pentecostes, tertio vidit angelorum dominam cum praedictis caeli civibus iterum ad se venientem, et severo vultu respiciens in eam beatus Ioannes evangelista minacibus verbis eam durius increpabat ; eo quod iussionibus suis non oboedisset, et cum magna ei praecepit auctoritate ut, omni mora et occasione remota, sequenti dominica, et de cetero singulis dominicis diebus, et quotiescumque communicare vellet, hostiam totam, integram sumeret, et severa cominatus est ei gravitate, quod non impune ferret si, quod iussa fuerat, citius non adimpleret praesertim cum in divini susceptione sacramenti, nullum de cetero secundum suam promissionem esset perpessura periculum, aut dolorem neque laborem. Sequenti itaque dominica cum ad eam communicandam per modicam divini sacramenti particulam, exiguae lenticulae vix aequalem, sicut consueverat, presbyter attulisset, illa tremefacta de visione et territa, quae viderat et audierat, ex ordine presbytero ad partem vocato in aure fideliter rettulit, postulans et votis omnibus exorans ut cito rediens ad ecclesiam eucharistiam totam, integram et rotundam ad se communicandam afferret. Sed presbyter, qui corpus dominicum in promptu habebat in manibus, hoc facere noluit, ne quod forte periculum de sacramento accideret, et de particula illa dominici corporis, quam tunc attulerat, communicavit eam, quam illa sine omni periculo et molestia transegit. In sequenti vero dominica, quartam sacrae hostiae partem, quia totam nondum audebat, afferens ut tentaret, si vel eam transigere posset, in os puellae illam intromisit, quam illa devote suscipiens sine omni difficultate, periculo et labore, Deo adiuvante, transegit. In altera quae post illam subsecuta est dominica, dimidiam hostiae partem ei porrexit, quam illa sine omni conamine suscepit. Hoc videns presbyter gratias Deo egit, et altera dominica iam factus securior, hostiam integram attulit, quam cum omni gaudio et mira facultate, sine omni angustia, in momento percepit. Et ex hoc tempore sacrosanctam eucharistiam totam, integram et rotundam, singulis dominicis diebus sine omni molestia, sicut ei beatus apostolus praeceperat et promiserat, suscipere consuevit. Quod ego postea certo experimento didici, qui cum missam in eius capella celebrassem et ad eam communicandam accessissem, hostiam sanctam, integram in os eius intromisi, quam illa sine omni conamine, me mirante, suscepit et transegit, cum nullo cibo alio omnino possit uti. Congaudendum est huic virgini, et congratulandum tanti huius miraculi novitati, non quia plus habuerit puella de sacramento, quando totam hostiam, quam cum minimam eius particulam accepit, neque enim plus habet ex eo qui maius quam qui minus accipit. Cuius rei ratio, si figura istius sacramenti in manna illa caelesti praecessit, exinde aperte monstratur, quia qui plus de eo collegerat, non habuit amplius, neque qui minus paraverat, invenit minus. Non enim est quantitas visibilis in hoc existimanda mysterio, sed virtus sacramenti spiritualis, sicut nec quantitas hominis Christi metuenda in eius corpore, sed virtus in eo et veritas et divinitas est consideranda. Nam plus rettulit mulier illa, quae in evangelio fimbriam vestimenti eius tantum tetigit, quam turba, quae totum corpus eius pressit, quia plus eum mente concepit, et fide credidit ; et ideo cogitandum est nobis, non quantum dente premitur, sed quantum fide et dilectione capitur de plenitudine divinitatis, quae sine dubio tota habitat in Christo corporaliter. Non enim caro Christi sine divinitate capitur, nec divinitas sine carne praestatur. Unde in evangelio thesaurus absconditus in agro a sapiente sapienter emitur, quia nec ager scilicet corpus Christi sine thesauro deitatis, nec thesaurus deitatis sine agro corporis iure comparatur. Et quam bene in agro thesaurus absconditus dicitur, quia in carne Christi divinitas corporaliter habitans, et in hoc mysterio ab aspectu oculorum caro ne videatur subtrahitur, ut fides avidius quaeratur, quaesita verius inveniatur, inventa vero carior habeatur, et habita desiderabilius fruatur. Idcirco necesse est qui corpus Christi comederit, de plenitudine deitatis illius fidem percipiat, secundum quod beatus evangelista Ioannes : Et nos, inquit, de plenitudine eius omnes accepimus. Alioquin nisi de plenitudine eius accepit prius, nec ad modicum carnis pervenire poterit, quia non thesaurus propter agrum, sed ager emitur propter thesaurum. Nam thesaurus de plenitudine divinitatis cum eo emitur, et ideo dum huius mysterii sacramentum sumitur, dilatandus est sinus mentis, et mundanda conscientia, et percipiendum non quantum mica exhibet, sed quantum fides capit, quia in Christo manet totius plenitudo divinitatis, in eo qui sacramentum digne suscipit, de ipsa plenitudine non quanta est, sed quantum idoneus fuerit, qui recipit praestatur. Haec nos largiente Domino de sacramento altaris in serie narrationis nostrae, data occasione, breviter pertransire sufficiat. Nunc ad reliquas huius tantae virginis visiones explanandas redeamus, nostrae huius digressionis veniam postulantes. [6] Caput VI. Sacerdos quidam nomine Richardus, vir in vita sua satis religiosus, pro Dei iustitia, quam manu tenere volebat, venenum in scypho sibi furtim ab eo, quem arguebat, oblatum accepit, et sic vitam finivit. Ad cuius tumulum frequenter convenit multitudo copiosa caecorum, claudorum, aridorum, febricitantium, aliorumque languentium, quorum multi divina opitulante gratia, meritis praefati presbyteri, ad nominis eius invocationem sanantur ab infirmitatibus suis. Fiuntque ibi crebro miracula, in tantum ut exstincta luminaria supra tumulum eius, divinitus sint reaccensa sicut hoc ab eis, qui hoc oculis propriis videre meruerunt, audivi. Nam cum comes Vicedoniae, qui excommunicatus erat, commilitonum suorum stipatus caterva, ad eius tumulum, causa orationis, advenisset, confestim ad eius introitum, videntibus cunctis qui aderant, non solum quae circa tumulum, sed etiam quae per totam ardebant ecclesiam exstincta sunt luminaria : quae quam cito egressus fuit de ecclesia, statim nullo accendente vel tangente, sunt reaccensa divinitus in momento. Tantae huius gloriae sacerdotis congaudens ego, quia magister meus fuit, meque in domo patris mei a puero nutrivit et docuit, virginem istam, familiarissimam mihi super huiuscemodi miraculis consului ; et ut Dominum deprecaretur, quatenus praefati sacerdotis sibi gloriam et meritum demonstraret, vix ab ea multis precibus extorsi. Vidit itaque in visione Dei super tumulum eius columbam de caelo descendentem nive candidiorem, super lapidem speluncae appositum a capite usque ad pedes, huc illucque deambulantem petramque superpositam tumulo a summo usque deorsum scindi, et in duas partes hinc et inde dividi ; viditque sanctum sacerdotis corpus mirabili decoratum venustate in spelunca sua sedendo consurgere. Elevavit enim se de tumulo sacerdos et in fundo speluncae consurgens resedit, mamillamque dexteram dextera sua premens, lac candidissimum in modum mamillae mulieris de ea eliciebat, omnesque populos circumstantes, quorum aderat, ut sibi videbatur multitudo copiosa, pretioso illo lacte aspergebat. Quos postquam omnes lactis illius rore suavissimo rigaverat, in locum sepulturae suae sese iterum reponebat ; petraque hinc et inde desuper reducta, et divinitus, sicut erat ante, coniuncta, columba illa caelestis desuper lapidem evolans ad caelum, unde venerat, remeavit. [7] Caput VII. Presbyter quidam Carnotensis, nomine Petrus, mihi satis cognitus, misit presbytero de Cudoth cultellum suum, nam familiaritatis et dilectionis mutuae, quam ad invicem habebant, causa exstiterat et origo veneranda puella. Misit etiam ei aumutiam suam et scyphum unum parvulum, quatenus illum ex parte sua virgini daret ; rogans eam ut scyphum suum, in quo ipsa bibere consueverat, pro eo sibi remitteret, mandavitque presbytero ut aumutiam suam, cum in capite virginis posuisset, sibi ad dolorem capitis multisque aliis infirmis profuturam, et pro amore virginis a se de cetero carius amplectendam remittere festinaret. Cumque presbyter de Cudoth cultello, quem alius presbyter praedictus sibi miserat, apud se domi recondito, aumutiam ipsius et scyphum virgini obtulisset, ut quod ei mandaverat de utroque expleret, subridens virgo paululum respondit ei : Ubi nunc est cultellus, quem misit vobis domnus Petrus ? Quare eum retinuistis ? Quare cum ceteris transmissis eum non attulistis ? Cuius revelatione presbyter qui hoc mihi ore proprio rettulit, non modica percussus est admiratione. [8] Caput VIII. Clericus quidam venit ad puellam volens loqui cum ea ; quam cum dormientem invenisset, cum presbytero de Cudoth ad quandam villulam proximam perrexit : et in ipsa via ad solatium itineris, ut fieri solet, multa ei de historia de Tristain romanis verbis rythmice explicavit. Cumque redissent, et ante virginem excitatam ambo venissent, rogabat eam, ut clerico de re, pro qua venerat, consilium daret, sibique et ipsi de visionibus suis aliquam referret. Cui ipsa ridendo respondit : Plura vobis quam mihi narravit, nunc ei vicem rependite, et quod a me petistis, ei vos ipse narrate. Et interrogavit eam dicens : Et quid mihi rettulit ? Quomodo scis quid mihi dixerit ? Ad quem illa : Scio, inquit, scio quod hic ante me iam alia vice fuit ; sed quia dormiebam, et cum eo loqui non poteram, vobiscum ad villulam illam perrexit, et in ambulando multa de romano de Tristain vobis ex ordine disseruit ut quid nunc a me vobis alia referre postulatis. Nec minus hoc admirationi est habitum, qualiter huiuscemodi verbum virgini fuisset revelatum. CAPUT TERTIUM. Visiones de inferno et daemonibus. [9] Caput IX. Maior quidam de quadam villula senex et plenus dierum ab ea saepe fuerat admonitus, ut officium suum, quia in eo multum Deum offendebat, relinqueret. Quod ille facere contempsit ; et post aliquot dies obiit. Post diem obitus sui vidit eam virgo teterrimis indutum vestibus, facie squalida, miserabili vultu, deiecctis in terram aspectibus, quasi de nemore villulae suae contiguo egredientem, et praecedebat eum quidam nigerrimus iuvenis, statura grandis, aspectu horribilis ; divertitque homo iter suum a domo sua, et in quandam grangiam suam vastam et solitariam praecedente iuvene introivit. Cumque ille inter caeteras, quas sustinebat, angustias, fame et siti, ultra quam credibile sit, urgeretur, cucurrit iuvenis ad domum eius, et attulit vas maximum, nescio quibus dapibus plenum ab uxore sua sibi missum, quas ille omnes in momento devoravit, sed famem suam vorax conviva nec ad modicum ex his refocillare potuit. [10] Caput IX. Quodam tempore vidit puella tenebrosam quandam speluncam grandem et profundam, in cuius medio in eminentiori loco posita erat cathedra regalis ; ad quam accessit ille qui est rex super omnes filios superbiae, princeps scilicet tenebrarum, et sedit in ea et ecce confluebant subito undique certatim ad eum innumerabiles daemonum catervae, quibus ille, sicut erat quantitate corporis procerior omnibus et altior, ita cunctis aspectu terribilior et deformior videbatur. Ante principem suum stabant omnes immundi spiritus qui advenerant ab eo iudicandi et de nequitiis suis et artibus malignis, quas in servos Dei totis exercuerant viribus, se cum multa superbia iactabant, e quibus quidam nuntiabant se bella et seditiones suscitasse, multosque ibi homines caecidisse, alii se commovisse tempestates in mari, et naves cum hominibus submersisse dicebant. Alii magnas se urbes et oppida iactabant incendiis cum multis hominibus tradidisse. Alii se quosdam hominum in fornicationem, alii alios in adulterium, in homicidium, sive in quaelibet alia crimina se praecipitasse cum multa laetitia referebant. Alii quosdam monachorum et sanctimonialium, et aliorum religiosorum in fornicationem, vel adulterium vix post multa tempora praecipitasse ; alii alios de monasteriis suis vix cum multis laboribus post multa tempora expulisse : alii alios in murmurationem et seditionem contra praelatos et abbates, vel etiam contra seipsos excitasse, non sine grandi laetitia omnes gloriabantur. Et hos quidem daemones, qui consignatos sibi homines, et maxime religiosos quosque in huiusmodi scelera flagitiosa praecipitaverant, aut de monasteriis suis expulerant, summis laudibus, magnisque praeconiis cum exultatione et favore omnium, utpote magno triumpho dignos attollebat iudex ille nequissimus, et ut fortissimos pugnatores ad exemplum aliorum gloriosissimos coram omnibus praedicabat. Illos vero qui sibi deputatos nondum circumvenire se potuisse, aut aliquos saecularium in aliqua minora scelera se praecipitasse dicebant, tamquam inertes, et desidiosos, multis obiurgatos conviciis a conspectu suo cum multa iniuria expellebat, tanti spatia temporis, et opus inaniter expensum cum fremitu magni furoris eis exprobrans. A cuius facie egrediebantur confusi, et verecundi, tanto amplius saevientes ad nocendum et crudeliores effecti ad persequendum, ut cum victoriosi postea redissent de praelio a principe suo coronari mererentur, et dignis laudibus honorari, a quo tunc coram omnibus despecti recesserant et ignominiosi. In commune vero attentius monebat omnes principes suos hostis ille nequissimus, et hortabatur magis, atque magis ad pugnandum contra nos, et ad seducendum genus humanum, praecipiens eis et dicens se breve iam tempus habere ; ideoque oportere eos magis strenuos esse et exercitatos ad praeliandum contra christianos quosque et religiosos viros. Quia, inquit, iam finis adest mundi, unde properandum est modo, et viriliter agendum, ut quoscumque poterimus instanter in tartarea saeva detrudamus, quia paucitas dierum istorum finietur brevi, nec post huius vitae terminum exercebimur ultra ad praelium. Post hanc exsecrabilem admonitionem, tamquam fumus evanuit omnis illa multitudo malignorum spirituum, et solutum est illud consilium nefandum. [11] Caput X. Super totam mundi fabricam elevata virgo omnes terminos terrae et omnia, quae in eis sunt circumspiciebat. Videnti enim creatorem angusta est omnis creatura, et videbat in abbatiis ordinis nostri et in aliorum religiosorum monasteriis tantam daemonum multitudinem congregatam, quod non solum domos et claustra eorum repleverant, verum ecclesiarum illorum et domorum tecta omnia facto agmine conglobati desuper in circuitu per totum undique cooperiebant, cum in singulis civitatibus et oppidis longe lateque per totum orbem terrarum dispersis non videret nisi tantum duos, qui eas custodiebant, diabolos habitare. Et sic unamquamque civitatem, duo tantum, qui in ea erant, observabant daemones, cum per singula servorum Dei monasteria infinita militaret daemonum multitudo. Conturbatum est cor virginis ad terrorem huius horrendae visionis, coepitque contristari et maesta esse, iam iam desperationi proximabat, quia cogitationes eius conturbabant eam, et sic cogitabat in corde suo : Heu heu me miseram ! quid est quod video ? Cur in monasteriis religiosorum virorum tot et tantae videantur habitare cohortes immundorum spirituum, tam paucis inter saeculares derelictis ? Numquid, o Domine Iesu, religiosos viros, quos servos et amicos tuos esse putabam, dereliquisti, et abiecisti, et saeculares homines, quos a te minus diligi credebam, amicos tuos specialius constituisti quam illos ? Numquid eos, qui tibi servire contemnunt, et propriis gulae illecebris et voluptatibus servire contendunt, diligis plus his, qui per abstinentiam carnis desideria amputare festinant, et tibi die noctuque devote famulantur ? Aut si tibi placet, ut existimo, religiosa claustralium conversatio, saecularium inhonesta displicet, cur tam paucis inter eos derelictis, tot hostium cuneos inter religiosos habitare permittis ? Nam inter saeculares habitare abundantius debuerant, qui se sponte eis obsequentes eorum subiciunt servituti. Haec dum secum tacita mente conquereretur tristis et anxia, vox ad eam divinitus facta est dicens : Quid sic turbata es, et cogitationes ascendunt in cor tuum ? Ne timeas, quoniam non derelinquit Deus sperantes in se, nec est oblitus clamorem pauperum ut metuis, sed ubi religiosis viris maius in malignos spiritus exercendum est praelium ibi ad resistendum eis copiosior mittitur exercitus hostium. Non enim necesse habent daemones contra mundi huius amatores pugnare, quos in vinculis suis iam securi captivos detinent, quia dum mundum, et quae mundi sunt diligunt, inimici Dei constituuntur, et in desideriis suis ambulantes, gulae illecebris servientes et voluptatibus carnis, servi facti sunt diaboli, cuius se ultro subiciunt servituti ; omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati et qui servus est peccati, servus est diaboli, ideoque singulis urbibus aut oppidis singulis duo tantum praesunt daemones quia vel paucos vel nullos in ipsis inveniunt, qui suae resistere velint aut possint voluntati : dum non solum mortiferis persuasionibus eorum non repugnant cives in eis habitantes, verum etiam ad omne scelus parati in quaelibet flagitiosa totis viribus spontaneique semetipsos praecipitant. Coenobitae vero quique et religiosi viri, qui carnem suam cotidie per abstinentiam macerant, et crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, orationibus et vigiliis assidue intenti, contra aereas potestates viriliter pugnantes, die noctuque certatim dimicant, et ideo copiosior in eos insurgit exercitus daemonum, ut quos sibi totis viribus repugnare conspiciunt, exercitu in unum contra eos congregato, multiplici tentationum genere superare praevaleant, et haec est causa cur in monasteriis, et habitationibus religiosorum, maiores habentur turbae malignorum spirituum, quam in mansionibus saecularium, ut scilicet in unum viribus collectis et tirunculos Christi tanto validius impetant, quanto maiori coacto exercitu sibi repugnantibus obviant. Hoc audito puella, gratias agens gaudebat in Domino Deo nostro, qui non patitur nos tentari supra id, quod possumus, sed facit etiam cum tentatione proventum, ut possimus sustinere, et stare viriliter adversus insidias diaboli, et omnia tela nequissimi exstinguere, fidei loricam induti, salutis galea protecti, et gladio spiritus, id est verbo Dei contra spirituales nequitias fideliter armati, ipso adiuvante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. [12] Caput XI. Nulli mirum videatur si in revelationibus spiritualium visionum puellae dormienti sive quiescenti, et caelestia contemplanti signa quaedam corporalibus similia ad demonstrationem spiritualium praesentantur : quia nisi in talibus et per talia ab ipsa viderentur, nullo modo nobis tantum terrena et corporalia scientibus posset illa verbotenus demonstrare. Etsi enim aliter illa ibi ab ea videri possent, nec tamen hic nobis aliter narrari possent, et manerent semper occulta, nec esset quod de illis nobis ab ea diceretur, nisi exeunti per contemplationem, et videnti secundum exemplar istorum corporalium, quae sola nobis cognita sunt, monstrarentur. Unde in visione de die iudicii, quae revelata est ei in festo omnium sanctorum, vidit innocentes iuxta regem regum decollatos sedentes, et in assumptione beatae semperque virginis Mariae vidit in caelis caelestis Hierusalem cives ob tantae sollemnitatis laetitiam cereos in manibus gestantes quamvis nec ceram, nec cereos, nec pueros in caelis esse credimus decollatos, sed placuit Deo omnipotenti haec in hunc modum virgini demonstrare, ut per ea quae novimus de iis quae non novimus nos posset erudire. Sic animae defunctorum in eadem specie corporali, in qua eos viventes videre consuevimus nobis dormientibus apparent, quia eas in suae simplicitate naturae videre non possimus, utpote qui visibilibus tantum assueti, invisibiles creaturas, sicut sunt in sua natura simplices, carnis onere praepediti, nullomodo possumus intueri. Aliquoties tamen vidit puella beatorum et reproborum angelorum spiritus, et defunctorum animas in sua propria et simplici, sicut sunt sine qualitate et quantitate, natura. Sed cuiusmodi res sint nullo potuit nobis exemplo describere, quia in hoc mundo non potest inveniri eis simile iuxta cuius exemplar naturas eorum mortalibus incognitas possit verbotenus exprimere. CAPUT QUARTUM Visiones caelestes quas habuit B. Alpais. [13] Caput XII. Vere ante decennium priusquam puellam sanctam visitasset Dominus ex alto, et antequam ullus sermo de ea haberetur in populo, revelavit Dominus per visionem cuidam venerabili monacho de Scaldeis, quod tempore suo magnificaturus esset misericordiam suam cum illa. Eo namque dormiente in lectulo suo, intempestae noctis silentio, videbatur sibi in visione noctis, quod ipse veniebat ad villulam de Cudoth ; cumque paulo longius appropinquare coepisset, ad domum puellae, quam ipse tunc penitus ignorabat, aspiciens a longe vidit tres reverendas personas venientes in vestibus albis magno circumfulgentes lumine ; de quibus sibi videbatur, quod ipsi essent tres evangelistae, Matthaeus, Marcus et Lucas. Cumque paululum pertransisset illos, vidit dominum nostrum Iesum Christum post eos venientem in maiestate magna, et claritate, quem sequebatur Ioannes evangelista, qui comes ei individuus erat in itinere. Et videns gavisus est gaudio magno valde, erat enim dominici vultus splendor inestimabilis nimis, et incomparabilis. Ad cuius adventum tremefactus monachus, timens occurrere tantae maiestati, abscondit se secus condensum rubum veprium, volens ibi latere dum pertransiret Dominus. Transiens autem Dominus vocavit eum nomine suo dicens : Surge, Petre, surge, ne timeas et accede ad me. Surrexit Petrus et accessit ad Dominum, et procidens adoravit eum prostratus pedibus eius, et postea sequebatur eum. Dominus autem veniens ad villulam de Cudoth cum discipulis suis, quattuor scilicet evangelistis, intravit in domunculam, in qua iacebat puella venerabilis Aupes de Cudoth, et manebat ibi cum discipulis suis, admirante Petro, quod rex gloriae ad tam humile et tam abiectum declinasset tugurium. Petrus autem aestimans quod tantillum hospitium tanto hospite esset indignum, accessit ad Dominum, et dixit ei : Domine, domus ista parva est, et contemptibilis, et destituta, vultis ergo ut eamus et inquiramus vobis maiorem domum, et ampliorem, in qua honorificentius maneatis ? Nam et domus praepositi villae istius longe maior est ista et dignior, et ibi, si placet, melius apparatum praeparabimus vobis hospitium. Et respondens dixit ei Dominus : Sine, Petre, quoniam hic bene sumus, et hic oportet nos manere. Et mansit ibi cum discipulis suis. Post hanc visionem expergefactus Petrus, et in semetipsum reversus obstupuit, et quid sibi vellet, aut quid praetenderet haec visio tunc penitus ignorabat ; eam tamen tacitus observabat in corde suo. Post aliquot autem annos, cum a languoribus suis virtute divina sanata dormire iam in Christo coepisset frequenter et requiescere puellula, et in sancta requie sua sive dormitione, caelestium secreta visionum contemplari essetque de ea sermo multus in populo, coeperunt ad eam tam nobiles, quam ignobiles clerici cum laicis, multi etiam religiosi viri certatim undique confluere, admirantes in his quae de ea dicebantur et procedebant de ore eius. Inter quos, cum supradictus Petrus adveniret, recordatus visionis suae, quam iamdudum viderat, coepit diligenter vicinorum locorum circumstantias et semitas huc illucque attentis oculis conspicere, fixisque vestigiis in via animadvertit ex ipsius loci situ illam eandem procul dubio viam esse, per quam sibi visum fuerat olim Dominum cum suis discipulis advenisse, seque in eadem semita Domino occurrisse, et appropinquans domui in qua puella iacebat, diligenter intuens et circumspiciens illam, ex ipsius, quam iamdudum viderat visionis imaginatione, indubitanter animadvertit hanc esse domunculam , in qua sibi visum fuerat Dominum intrasse cum discipulis suis ut maneret in illa ; et tunc primum sensit et cognovit Petrus advenisse plenitudinem temporis, in quo sibi revelare voluit Dominus mysterium suae visionis. [14] Caput XIII. In principio visionum suarum, quando primum desponsavit eam sibi novam nuptam in terris Altissimus, et visitare eam coepit in initio miserationum suarum oriens ex alto, exaltata est et elevata in sancta contemplatione sua usque ad tertium caelum, viditque in visione Dei secreta caelestia. Et ecce thronus regius infinitae magnitudinis et incomparabilis pulchritudinis et claritatis erectus erat in caelo. Et vidit in spiritu sedentem in throno regem regum, et dominum dominantium diademate suo coronatum, cuius splendor, virtus et gloria exsuperat omnem auditum, omnem sensum, omnem etiam non solum humanum, sed et angelicum transcendit intellectum. Et thronus eius ut sol igneus, immo plus quam sol igneus in conspectu eius ardebat, et plus quam luna perfecta in aeternum lucebat. Sub throno in circuitu eius per totum discurrebat ignis et inaestimabilis splendor nimis in similitudinem fulguris coruscantis, et erant sub throno quattuor seniores circumamicti stolis albis, qui sustinebant thronum, et dabant gloriam et honorem et benedictionem sedenti in throno, viventi in saecula saeculorum. Et procidit puella in faciem suam ante pedes sedentis in throno et adoravit eum, et facta est in eodem loco super eam manus Domini, et ex illo tempore ingressus est in eam spiritus Domini et illuminavit ignis ille caelestis, qui procedebat a throno regiae maiestatis, et datum est ei lumen ad revelationem secretorum caelestium, ut videret sanctarum secreta sacramenta visionum, quas illi per gratiam suam Dominus ex illa die frequentissime dignatus est revelare. CAPUT QUINTUM. Varia miracula edita a B. Alpaide ; de natura visionum eius. [15] Caput XIIII. Venit ad virginem sanctam paupercula mulier quaedam quae magna ex parte corporis sauciata, gravi fistulae infirmitate laborabat. Cumque flens ante puellam ut sui misereretur cum multis lacrimis exoraret, et illa responderet se non esse talem aut tanti meriti, per quam Dominus debeat in eam tantam salutem operari, matrona quaedam venerabilis quae tunc forte ad visitandam puellam de eodem oppido, de quo paupercula mulier advenerat, mirabili fide animata manum virginis, ipsa etiam quantum poterat reluctante et contradicente, assumpsit, totamque illam corporis partem, in qua mulier aegrotans fistulam patiebatur salutiferae manus attactu circumquaque palpavit et attrectavit, et super aegrotantis vulnera de ipsa puellae dextera signum mirificae crucis impressit. Non statim sanata est mulier ab infirmitate sua, sed fiduciam habens in Domino in bona spe discessit a puella, et in ipso itinere, antequam remeasset ad propria, integre sanata est. Nam et postea matronae illi, de qua superius mentionem fecimus, et multis aliis qui noverant eam, et per multum tempus viderant aegrotantem, se ex toto sanatam et totius doloris expertem ostendit, ita ut solae cicatrices vulnerum in eius corpore remansissent in testimonium. [16] Caput XV. Aegrotabat usque ad mortem apud villulam de Cudoth iuvenis quidam, cuius pater iamdudum defunctus fuerat. Ad quem visitandum perrexit quidam canonicus regularis, qui manebat apud puellam. Et tunc solito melius habere coeperat, et de infirmitate sua putabatur convaluisse aliquantulum. Visitato infirmo, rediit canonicus ad cellulam, et facta ibi parva mora vocavit ad se puella canonicum et dixit ei : Domine mi, ite cito et visitate infirmum illum, ut eius exitum precibus Domino commendetis, quia iam morti proximus est. Cui canonicus : Ne timeas, domina, quia non tam cito morietur, modo enim paululum melius habere coepit hodie, quam heri aut nudius tertius, sicut ego ipse pro certo cognovi, qui ab eius lectulo in instanti redii. Ad quem iterum puella : Accelerate, inquit, citius, et sine mora ad eum descendite, quia mortuus erit, antequam perveniatis ad domum ipsius. Festinanter cucurrit canonicus, et concito gressu veniens ad infirmum, invenit eum iam mortuum, admirans quod tam cito iuxta verbum virginis obiisset, qui modo de infirmitate sua convaluisse putabatur. Celebratis de more exsequiis rediit ad puellam canonicus, et diligenter quaesivit ab ea, quomodo verbum istud ei revelatum fuisset. Ad quem puella tandem precibus eius devicta : Priusquam vocassem vos, venerunt ante me pater meus, et pater iuvenis illius, qui iamdudum a seculo transierunt, circumamicti vestibus albis, quorum ego congaudens gloriae diligenter intuens et recognoscens illos, interrogavi eos quo irent aut quid quaererent. Et responderunt ad iuvenem illum, qui alterius eorum filius erat, ut eum secum reducerent, advenisse. His dictis, abeuntes accesserunt ad domum iuvenis illius aegrotantis. Qui mox ut ingressi sunt, statim illius anima a corpore soluta est. Obstupuit canonicus, ex iis, quae ei praedixerat, rei comprobans veritatem. [17] Caput XVII. Requisita a quodam religioso viro utrum in corpore vel extra corpus videat huiusmodi visiones, et utrum umquam rapta fuerit in spiritu vel non. Respondit : Me raptam esse vel fuisse nec audeo dicere, nec praesumo : sicut nec affirmare audeo de visionibus illis, quas vobis me moleste cogentibus refero, ut in rei veritate res ita gestae sint, vel gerantur, sicut fieri demonstrantur. Sed tutius hoc divino relinquo iudicio, cui nihil opertum est quod non reveletur. Visiones quidem, quas vobis refero sicut mihi videtur, sic in requie mea fieri video sicut eas refero. Sed quid praetendant, aut quid significent, vel quid sibi velint plures earum, et utrum eo modo, vel ordine fiant aut administrentur, quo modo vel ordine mihi fieri vel administrari videntur non satis agnosco. Quomodocunque autem rei veritas se habeat hoc unum scio, quia nec fallor, nec fallo, quin ea quae vobis dico, sic videam sicut dico, et sic dicam sicut video. De his autem quae mihi Dominus in beneplacito suo prout libet ostendit, quando requiescit in me, sive in eo spiritus meus, utrum in corpore aut extra corpus ea videam ego nescio, ille scit, qui solus omnia novit, qui et me illa nunc vigilantem, nunc dormientem, sive potius requiescentem, videre facit. Semel tamen mihi visum est, si fas sit dicere, quamvis illud pro certo asserere non audeam, me extra corpus meum fuisse. Sed quomodo vel quando de corpore suo exivit, vel qualiter illud exivit anima mea, penitus ignoro. Tam leviter enim et tam subito, sicut mihi visum est, in ictu oculi tunica carnis suae exuta fuit anima mea, tamquam si quis indutus tunicam desuper inconsutam per viam festinus currat et dum currit tunica subito dilapsa ab humeris currentis, et soli labori itineris, et cursus intenti, eo nesciente penitus et ignorante decidat in terram, quam tunc primum cecidisse cognoscit, quando se nudum videns tunicam suam in terra iacentem post tergum suum respicit. Sic nimirum me nesciente penitus et ignorante egressa est, ut mihi videtur, anima mea subito de corpore meo. Quod tunc primum comperi, quando ipsa anima carne exuta coepit respicere corpus suum exanime, quod in lectulo suo iacebat immobile. Aspiciebat autem corpus suum, et in eius contemplatione satis gaudebat, et delectabatur anima mea, quia valde pulchrum erat ei visu, aspectuque delectabile, et attrectabat illud, et sublevabet, et grave erat valde et onerosum animae meae pondus oneris eius, et tam miro affectu diligebat et amplexabatur illud. Dumque sic esset anima mea exuta a corpore suo, et aspiceret illud, circumspiciens undique vidit subito infinitas hominum turbas discurrentes huc illucque more ferarum, tamquam amentes et sine sensu fugere cupientes et fugae locum non invenientes. Ad quorum strepitum tremefacta et territa anima mea, dicto citius iterum intravit in corpus suum, me nesciente penitus et ignorante, quomodo vel quando redierit in illud. Nam sicut ego nec scivi, nec sensi, nec comperi quando vel qualiter de corpore exivit, et carnem exuit, ita nec sensi nec comperi quomodo vel qualiter iterum introivit in illud. Quemadmodum si quis in navi dormiat, qui per aquas fluminis leviter natando currens iam ad portum devenerit, nescit nec intelligit quando vel qualiter ad littus applicuerit. Illud autem valde mirificum est, et admiratione dignum, quod eadem nocte qua puella vidit istam visionem, apparuit in somnis anima eius tamquam de corpore suo egressa venerabili Petro de Schaldeis, de quo superius mentionem fecimus. Nam dum idem monachus eadem nocte dormiret, videbatur ei quod anima virginis exuerat se de corpore suo, et exierat de illo, et veniebat ad eum, et stabat ante eum magno circumdata lumine, et inaestimabili decorata pulchritudine. De cuius adventu non mediocriter gavisus monachus exsultabat et congratulabatur ei, admirans inopinatum pulchritudinis eius decorem, ipsa nihilominus ei congaudente, cumque simul in aspectu mutuo sibi invicem congratularentur, ecce subito prospiciens a longe monachus vidit exercitum hominum magnum valde, et terribilem huc illucque cum grandi strepitu currentium, qui quaerebant animam puellae, et dentibus fremebant in eam, quasi vellent eam diripere et secum violenter abducere. Puella vero prae timore eorum exterrita confugit ad monachum. Quam ille benigne suscipiens protegebat, et abscondebat sub cuculla sua, et nitebatur eripere eam de manibus quaerentium eam. Cumque illi malefici homines etiam monacho pro puella molesti et infesti essent, volens anima virginis suae quieti et paci monachi consulere, effugit subito de manibus eius, et dicto citius regressa est in corpus proprium, admirante monacho quomodo tam cito potuisset in illud intrare, simul et gaudente quia sic evasisset de manibus inimicorum suorum. Hanc monachi visionem, quia satis consona est visioni virginis, interseruimus, ad quam nunc redeundum est : ut quid virgo de natura animae dixerit, aut senserit exsequamur. Interrogata enim cuiusmodi res esset anima, et utrum se videret anima, quando corpus suum, a quo egressa fuerat, videre poterat et quos aut quales haberet oculos ad se vel ad corpus suum intuendum, respondit se nullatenus hoc ad liquidum demonstrare, quia nullum in toto mundo poterat exemplar invenire iuxta cuius imaginationem posset animae similitudinem, aut naturam ostendere. Anima enim, inquit, ipsa cum sit simplex, invisibilis, incorporea, non est divisa per partes, sicut corpus, aut per membra. Non enim habet manus aut pedes, quibus tangat aut ambulet, non oculos aut aures quibus videat, vel audiat. Nam in cunctis actibus aut motibus suis tota simul adest. Unde etiam quicquid ipsa tangit tota simul tangit, et mollia vel dura tota simul approbat vel improbat. Calida quoque et frigida summo tantum digito tota discernit, quicquid odorat, tota odorat, tota odores recolit, quicquid sentit, tota sentit, tota sapores discernit, quicquid audit tota audit, tota sonorum reminiscitur, quicquid videt, tota videt, et tota visorum meminit, et ut brevi dicatur, anima tota tangit, tota odorat, tota sentit, tota audit, tota reminiscitur, tota videt, et etiam seipsam videt cum carne soluta est. Nam quamdiu in carne est non potest seipsam videre, quia non potest se totam in seipsa colligere, ut se solam inspiciat occurrentibus sibi similitudinibus, et imaginationibus rerum corporearum, quas per sensus corporis exterius capit, quibus impedita non potest seipsam totam cernere. Nullo loco continetur anima, quia localis non est, nullis membris circumscribitur, quia incorporea est, nullo spatio finitur, quia quantitate caret. Non enim per loci spatium ita sistitur aut moretur, ut maiore sui parte maiorem locum occupet, et breviore breviorem, minorque sit in parte, quam in toto. Nam per omnes corporis sui particulas tota simul adest. Unde in quocunque loco percutiatur aut pungatur pars corporis quamvis modica vel extrema, tota simul dolet. Non minor est in minoribus corporis sui membris, et maior in maioribus, sed alicubi intentius viget, alicubi remissius, et in minimis tota, et in maximis tota, et in omnibus tota et in singulis tota. Sicut Deus ubique est Deus in toto mundo suo, et in omni creatura sua, omnia vivificans, movens, et gubernans sicut ait apostolus ; quod in eo vivimus, movemur, et sumus, sic anima in toto corpore suo ubique tota viget, tamquam in suo quodam mundo vivificans illud, movens et gubernans, intentius in corde et in cerebro, quemadmodum Deus tamen in caelo praecipue dicitur esse et sicut ipse est in mundo suo interius et exterius, superius et inferius, sic anima in corpore, regendo illud est superior, portando inferior, replendo interior, circumdando exterior. Sic est intus ut extra sit, sic circumdat ut penetret, sic praesidet ut portet, sic portat ut praesideat et sicut Deus nec crescentibus creaturis crescit nec decrescentibus decrescit : sic anima nec minutis membris minuitur, nec adauctis augeatur. Haec vidit de anima puella simplex ut columba, quae nisi serpente prudentior esset numquam tantam simplicitatem videre meruisset. Explicit liber quartus illius de Cudot.