VITA  Auctore Monacho Ferrariensi.  [1] Anno septingentesimo septuagesimo quinto, ab Incarnatione Domini, regnante Carolo Magno, beatus Aldricus in territorio Vastinensi de Principibus Palatinis extitit oriundus. Qui dum adhuc intra materni uteri angustias includeretur, voluit Dominus ostendere in mundum nato, quod futurum esset in adulto. Crebris quippe saltationibus ita movebatur, ut ipsos parentes suos stupor vehemens apprehenderet: qui motus signum creditur extitisse, quod contra hostes spirituales esset dimicaturus. Hic postquam in lucem prodiit, sacri Baptismatis charactere insignitus, Aldricus nominatus est. Qui more nobilium in deliciis suavitatis educatus, in prima pueritiae teneritudine, operibus maturis aetatem coepit anticipare; et praeclaram nobilitatem, praeclarissimis bonorum actuum excubiis reddere clarionem; puerilibus portendens tirociniis, qualis quantusque athleta esset futurus. Nam beati Nicolai aemulus, multo jejunio tenerum corpus macerabat, et intempestiva abstinentia exiles attenuebat artus. Non solum autem parentes tanta bonae indolis signa vehementi stupore afficiebant, verum etiam omnium contemplantium animos mirabiliter reddebant attonitos. Igitur a primis pueritiae rudimentis puerilia devitans oblectamenta, suae ingenuitatis magnificentiam morum honestate mirifice extollebat; et Deum totis viribus diligendo, in anteriora se extendens, operum maturitate perfectiores aemulabatur. [2] Tandem a parentibus traditus in liberalibus artibus erudiendus, mirabiliter coepit proficere, et juxta scientiae doctrinalis augmentum, incrementa religionis suscipere; ut non solum in liberalibus, verum etiam in spiritualibus disciplinis efficaciter institueretur. Recolens, juxta illud verbum Sapientis, mores ex convictu formari, cum Coenobitis delectabatur continuare sermonem, et Religiosorum colloquiis quamplurimum demulcebatur. Gaudebat cum illis tempore jejuniorum communicare, nocturnis vigiliis interesse, et studio sanctitatis concupiscentias illicitas penitus declinare. Secum etiam singulis momentis secretius tractabat, qualiter mundi fallaces evitaret illecebras, cujus conversatione diutina sanctitatis propositum impediri verebatur. Hujus zeli facibus beatus Aldricus ardenter accensus, arctioris vitae semitam deliberavit arripere; et ut habitum exteriorem interiori conformaret, habitum monachalem assumere destinavit. Sed ne parentes gravius molestaret, vel iis ignorantibus hoc ageret; nactus opportunitatem, eis pium mentis revelavit arcanum. Qui licet quadam pietate in primis non acquiescerent; attendentes tamen in eo relucere inaestimabilem caritatis ardorem, honesto proposito noluerunt obviare; sed eum, Deo perpetuo serviturum, monasterio praesentaverunt, quod in honore beatae Mariae erat fundatum: ubi sub Alcuino Abbate magistro litterali, cui dicti coenobii administratio tunc temporis erat commissa, monachalis disciplinae suscepit insignia. Quo defuncto, ad curam ejusdem loci gerendam substitutus est Singulfus, natione Anglicus, nobili prosapia ortus, morum honestate praeditus, et religiosae conversationis praerogativa praeclarus. Hic beati Aldrici futuram perpendens praeeminentiam, quam manifesta religionis declarabant indicia, eum piis eruditionibus assidue instituebat; et, ut flos adolescentiae in fructus uberes procederet, aetatem teneram pastorali cura studiose informabat. Singulis itaque diebus in adolescentulo succrescebat bonae operationis industria, ut eruditorem suum in devotione, silentio, humilitate, et concordia uniformiter aemulari videretur, imo etiam cunctis praeponi ad imitationis exemplum. [3] Denique hujus beati adolescentis fama ad Sanctum Hieremiam devenit, qui tunc temporis Archipraesulatui Senonensi feliciter praesidebat. Eum itaque videndi pio flagrans desiderio, praecepit eum suis conspectibus praesentari; ut, si fama de probitate ipsius vera praedicaret, praesentali visione et fide probaret oculata. Quo facto, tam admirandae perfectionis expertus est, ut pluribus tam tacitis quam relatis, fama in ejusdem commendatione maligna fuisse videretur. Majori itaque promotione dignum arbitratus, ordine Diaconi illustrem insignivit adolescentem; [ordinatur Diaconus, dein Sacerdos;] postea vero delapso biennio eum ad Sacerdotalem sublimavit honorem. Attendebat etenim discreta Praesulis dispensatio in ipso morum maturitate redimi, quidquid aetas juvenilis videbatur invidere. Susceptis igitur sacris Ordinibus, divinis operibus propensius insistebat; ut luculentius in eo clarescerent virtutum insignia, et intentioris caritatis exuberarent incrementa. Nam quanto major factus est in omnibus, tanto se magis humiliabat, juxta verbum Apostoli; Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. [4] Tandem fama celebris viri illustris, longe lateque diffusa, ad Regis Ludovici, filii Caroli Magni, pervenit audientiam, qui tunc regni Francorum tenebat monarchiam. Ad cujus monitum, quorumdam incredulorum, qui tunc fidem Christianam impugnabant, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illi, versutias elisit argutas, et ruinam periclitantis fidei propulsata penitus ambiguitate redintegravit. Super quibus jucundatus Imperator Augustus, eum Praeceptorem Palatinum instituit, ut vita Imperialis aulȩ et majora negotia suȩ discretionis arbitrio diffinirentur. Tanto itaque patrono gratulabatut Francia, qui cum potestate ceteris praeemineret, in omnibus tamen parere exoptabat. Erat cunctis affabilis, verborum suavitate serenus, pupillorum adjutor, viduarum defensor, miferorum consiliarius; et sic omnibus omnia factus, omnium gratiam et favorem meruit adipisci. Cumque vir sanctus ab omnibus sedulo laudaretur, tamen elaborabat laudem humanam pia simplicitate obscurare, et ne elatione gloriae serenatam conscientiam favorabilis aura percelleret: solet enim celsitudo meriti sentire marcorem, quoties humanae laudis subrepit jucunditas. Interea quorumdam aemulorum rancorem suscitavit maligni hostis suggestio, qui venenosae detractionis invidia, in sanctum Domini coeperunt malignari, et famam laudabilem profana derogatione incrustare. Sed vir Dei jactans cogitatum suum in Domino, ob amorem Christi detrahentium amaritudinem patienter sustinebat; et fretus suavitate serenatae conscientiae, dolosas machinas sola sedabat patientia, innitens illi Davidico, Deus Scientiarum Dominus, et illi praeparantur cogitationes. Per modestiam siquidem mitigatur invidia, ubi turpibus objectis virtus enitet taciturnitatis: nullatenus etiam armis saevientium conteritur, qui gratiae caelestis tuitione munitur. [5] Dum haec agerentur, Adalbertus, Ferrariensis coenobii Abbas eximius, migravit a seculo: quem Singulfus, senio debilitatus, communi Fratrum consensu sibi substituerat; malens cum Maria ad pedes Domini sedere, quam cum Martha diutius circa frequens ministerium satagere. Ille post quartum annum suae administrationis a carnis ergastulo feliciter absolutus est. Quo sepulto in Aldricum, probatae religionis virum, omnium unanimis et canonica convenit electio. Qui licet pia simplicitate reniteretur, se tanto apice indignum judicans; victus tamen proterva Fratrum instantia, tandem eorum petitioni benigne acquievit. Quo audito venerabilis Augustus, praedictae electioni assensum hilariter praebuit et favorem; et non solum privilegia Abbatiae suae, a praedecessoribus suis impetrata, sua petitione renovavit; sed etiam nova, eidem monasterio imposterum profutura, concessit. Igitur suscepto regimine, tanti Patris de die in diem bona crescebat opinio; et licet occulte vitam agens solitariam, multimoda exasperatione miserae carni bellum indiceret; non tamen potuit abscondi lucerna sub modio; sed, eo invito, sanctitatis opera prodibant in publicum, Patrem qui in caelis est glorificantia. Hic monasterium novum in honorem Beatorum Apostolorum Petri et Pauli construxit, et quasdam officinas usibus Fratrum perutiles; et in subditorum cura tantam exhibuit diligentiam, quod, quia super pauca fidelis extitit, super multa constitui mereretur. Quod ex subsecuto eventu rei evidentia declaravit. [6] Post modicum namque temporis intervallum, celebris Hieremias memoriae, Praesul Senonensis, carne mortali exutus est; et in monasterio beatae Columbae, expetito humanitatis officio, honorifice tumulatus. Praefinito igitur electionis [die], sicut mos est ecclesiasticus, ne oves erroneas sine Pastore lupus rapax disperderet, ad eligendum Antistitem cum humanitatis devotione populus convenit universus: a quo, prius invocata sancti Spiritus gratia, unanimi concordia, populo acclamante et favorem praestante, beatus Aldricus ordine Canonico in Archipraesulem electus est. Audiens vir sanctus suae contemplationis quietem per Episcopalium administrationem interpellandam, multimodas praetendebat excusationes; asserens se tanto oneri minus idoneum, et honore tantae sublimitatis indignum. Privatam tamen tranquillitatem publicae utilitati postponens, importuna Cleri et populi victus instantia, vix tandem acquievit; et quasi invitus et renitens a monasterio raptus ad infulas, cum universorum plausu feliciter inthronizatus est. Sustinuit itaque alter Jacob ita dormire cum Rachele, ut quandoque Liae vacaret amplexibus. [7] Functus itaque officio Pastorali, coepit diligenter vigilare supra gregem suum, ne fraus antiqui hostis illi officeret, qui circuit ut leo rugiens quaerens quem devoret : contra quem armatura Dei muniri crebris exhortationibus subditos animabat; nitore doctrinae salutaris informatos illustrabat, et omnia pii Pastoris officia provida discretione solicitus exercebat. Erat namque consolator moerentium, adjutor pupillorum, defensor viduarum; omnium compatiens miseriis, omnium indigentium anxiatus angustiis; injuriarum corrector, injuriantium reprehensor; aequilibrato semper moderamine rectitudinis, ut afflictis et affligentibus in fovendo et reprimendo esset aequalis, et sic paternae pietati admisceret officium Judicis, ne nimis esset districtio rigida, nec pietas remissa. Canonicos etiam Ecclesiae suae paterna pietate instruebat, quatenus simpliciores efficerentur affatu, nitidiores actu, mitiores eloquio, puriores animo; ne simplices exemplo suo corrumpere viderentur, regulam canonicam excedere verecundarentur: turpiter enim emarcescit vigor virtutis, cum peccanti non sentitur jactura pudoris. Praeterea a praesentia [sua] secreta propensius fugiebat munuscula, ne per cupiditatis lubricum judicii examen inaequaliter ponderaret; juxta verbum Apostoli, Beatus qui excutit manus ab omni munere. Quippe praedecessorem suum semper sibi proponebat imitationis exemplum, ut cujus successor extitit in apice, ei succederet in humilitate. Tanto Praelato gratulabantur populi, Deo grates devote rependentes, qui mirificavit misericordiam suam in eis, virum tantae religionis et honestatis suo praeficiendo regimini. [8] Forte dum magnis negotiis tractus ad urbem Parisiorum tenderet, prece Fossatensis Abbatis, templum, quod ipse construxerat in honorem Beatae Mariae, dedicavit; et inde reversus ad propria, dum quadam die pro foribus Ecclesiae Beati Stephani resideret; vidit quemdam praetereuntem Matercalum nomine: cujus faciem intuens, evidentia in eo signa perpendit insolentiae. Erat enim incessus vanus, gestus pomposus, cervix erecta, facies torva, oculi truces, sermo terribilis. Quo accersito, quis esset studiose requisivit. Ille, ut omnia in quodam fastu loqui consueverat, se custodem civitatis respondit. Ad quem Praesul: Si aliorum custos es, cur teipsum custodire contemnis? Tu, cum sis pulvis et cinis, cur immodicos fastus concipis? quid inani jactantia gloriaris? Et incipiens praedicare verbum Dei, nunc increpando, [nunc obsecrando] suavitatis admiscuit eloquia, Samaritani [more] vulneribus semivivi vinum et oleum infundens; nec ante destitit, quam tumidam efficaciter illius represserit elationem, et superciliosam humiliaverit contumaciam. Nam in cordis sui penetralibus tam penitus infixae sunt sagittae potentis acutae, et ita vulneratum est cor suum caritate, quod omnino praeteritorum oblitus in anteriora se extenderet; et divina inspirante gratia, incontinenter se Monachum fieri ab eo postularet: et ita factum est. [9] Etat eo tempore monasterium in honore beati Remigii consecratum, a porta civitatis Senonicae modico distans intervallo, cujus vicinia quieti Monachorum erat inimica. Nam populari strepitu saepe compellebantur minori devotione divinis vacare, et a fervore contemplationis interdum, subrepente vana meditatione, tepescere. Occasionem jurgiorum et seditionum saepe loci praestabat angustia, inter civitatenses et Monachorum contubernales: difficile namque solet esse animorum concordia, ubi est morum et habitus discrepantia. Hujus ergo incommodi sanctus Praesul quaerens remedium, monasterium praedictumValerias transtulit. Sed illud inceptum secularibus importunitatibus occupatus non perfecit. [10] Post opera quippe gloriosa, post labores pro sua Ecclesia tuenda toleratos, suae dignitatis administrationem fastidiens, et ad vitae suae novissima mentis acumen dirigens, coepit secretius Beati Martini sententiam refricare, asserentis, quod sibi major fuerit virtus ante Episcopatum quam in Episcopatu. Metuens itaque per secularium negotiorum perplexitates, religionis suae meritum minorari; Pastoralis solicitudinis curam proposuit exuere, et ad solitae contemplationis tranquillitatem devotius coepit anhelare. Veritus tamen ne gregem suo Pastore viduatum antiquus praedo dispergeret, misericordiam Dei singultuosis precibus coepit efflagitare; quatenus et securae quietis jucunditate perfrui concederet, et subditis suis idonei Pastoris protectionem provideret: quam orationem a Domino exauditam fuisse, ex post facto evidenter innotuit. Gloriosus namque Dei famulus, diem obitus sui Spiritu sancto revelante praenoscens, in quo ad verae quietis gaudia transmigraret; convocatis discipulis, diem novissimum sibi instare pia relatione propalavit; solita pietatis solicitudine eos monens, vas proprii corporis mundum et immaculatum possidere, sicque currere ut comprehenderent, sic laborare ut aeternae beatitudinis quiete non fraudarentur, sic certare ut perpetuae jucunditatis bravio praemiarentur. Finita autem praedicatione, locum idoneum sepulturae elegit, scilicet coenobium Ferrariense, quo corpus suum deferri, ejus et animae celebrato divortio, et in stillicidio ecclesiae tumulari, praecepit. Haec eo dicente stupor vehemens omnes apprehendit, quia nullum signum invaletudinis in eo poterant apprehendere. [11] Post modicum temporis interstitium, morborum pulsatus gravedine, coepit aegrotare; et crebris doloribus, mortis vicinae praeambulis, intolerabiliter fatigari. Solita tamen vultus serenitas semper immota perseverabat, et in fide et in caritate Christi mens devota magis ac magis solidabatur; sed tamen ingravescente morbo, debito refectus viatico, fixis in caelum oculis, manibus ad Deum erectis; viam universae carnis ingressus,LXI vitae suae anno, sexto Idus Octobris, feliciter migravit ad Dominum, coronam laetitiae de manu Dei accepturus. Delatum est autem corpus ejus ad praedictum coenobium, juxta tenorem praecepti sui, cum magno ejulatu populorum, lugentium et gementium, se tanti tamque benigni Pastoris praesidio destitutos et desolatos relinqui: et in stillicidio, juxta oratorium Beatae Andreae, in lapideo tumulo, quem vivus sibi construxerat, honorifice sepultum est. Ubi non minus post mortem suam, quam in vita sua, quanti meriti fuerat servus ejus, Dominus per plurima virtutum et miraculorum declaravit indicia. [12] Post Beatum Aldricum praedictae urbis Cathedram sortitus est Geneaulus, quem ipse saepedicto monasterio Abbatem praefecerat. Hic igitur bonorum actuum exercitiis pervigilans, et mente caelestibus inhaerens, divinitus comperit ubi requiescerent corpora sanctorum Martyrum, scilicet Saviniani et Potentiani, Eodaldi et Serotini, quorum reverentia ne tempore et neglectu obsoleret, corpora beatorum Martyrum omni pompa solenni in ecclesia Sancti Petri honorabiliter collocavit. Corpus etiam Beati Lupi Senonum Praesulis, et Beatae Columbae Virginis, quae sub Aureliano Imperatore passa est, et altera transtulit, et in loco recondidit, ubi usque in hodiernum diem eis debita exhibetur reverentia. Fabricae, quam beatus Aldricus praedecessor suus apud Valerias inchoaverat, manu consummationis finem apposuit. [13] Fuerunt autem in praedicto coenobio tres juvenes, Gauberto qui ejus curam susceperat, jugi famulatu assistentes: qui obsequii sedulitatem per vitae lasciviam detrahentes, devotius gulae quam Domino famulantes, Monachis dormientibus cibi potusque crapula se ingurgitabant: et in ridiculis et carminibus obscoenis intempestivae noctis horas producebant. Accidit autem, ut somno gravati tandem requiem peterent, ut vinum quo madebant paulisper digererent. Usu vero temerario locum, in quo corpus Beati Aldrici quiescebat, ebrietatis errore, vel contumacia correpti petierunt, et ibi somno resoluti repente obdormierunt. Sed Dominus locum, sacris artubus servi sui dedicatum, non patiens profanari; dormientes mirabiliter subvexit, et unum trans flumen proximum in strata publica, duos sub fago longe collocavit. Tandem aurora rutilante a plebe inventi sunt, dum de more ad Sanctorum in praedicto monasterio quiescentium properaret suffragia. Omnibus a somno excitatis, et miraculosum eventum confitentibus, stupor omnes apprehendit; et nomen sancti Confessoris, magnificatum ad honorem Dei, claruit gloriosius. [14] Translatum est autem corpus ejus a stillicidio ecclesiae, virtutum indiciis clarescentibus, et in sublimiori exedra venerabiliter collocatum. Erat eo tempore vir quidam Consularis, Mauricius nomine, nobilis quidem genere, sed genus opere denobilitans: cujus instinctu satellites praedictis Monachis exactionibus indebitis coeperunt graviter injuriari, et res suas suorumque violenter depraedari: quod toties nullo resistente facere consueverant, ut quod erat illicitum, consuetudo videretur licitum facere, et usus delinquendi delictum minorare. Itaque Monachi, tantae calamitatis pressura coarctati, nec ab aliquo sperantes defensionis praesidium, communicato consilio constituerunt locum tranquilliorem petere, et per absentiam suam hostibus occasionem malignam praeripere. Qui rebus suis plaustro impositis, sumptoque corpore Beati Aldrici, cum ceteris Sanctorum pignoribus, iter sub noctis silentio arripuerunt. Dum autem per anfractus viarum devios plaustrum ducerent incaute ; progrediens bubulcus quidam, in terram provolutus corruit: per cujus tibias rota plaustri graviter onusti transiens, eum seminecem credebatur reliquisse. Quo infortunio omnes perturbati, clamorem tollunt lacrymabilem; et voce consona opem Sancti Aldrici deposcunt: ad quorum devotionem bubulcus surrexit illaesus, tamquam nihil sensisset gravaminis; et iter aggrediens, soliti operis officium prosecutus est. Igitur luctu cunctorum in gaudium converso, Deo gratias reddentes, ad monasterium Villarense feliciter pervenerunt. Quo audito, ad sancti Confessoris patrocinia plurima turba virorum et mulierum devote confluxit; inter quos, audito miraculo, ivit Consul Mauricius, minaci increpatione, in nocturna visione sibi facta, a Beato Aldrico valde perterritus: qui ante Reliquias, cum lacrymis et gemitu, praecedentis delicti postulavit indulgentiam; et imposterum monasterio, quod violaverat, spopondit debitam exhibere reverentiam. Voto igitur ab omnibus collaudato, munimine roborato, cum Reliquiis beati Confessoris, ad locum solitum hilariter reversi sunt. [15] Erat autem consuetudo, quod Ferrariensis coenobii Congregatio, finita festivitate Pentecostes, cum solenni pompa singulis annis Castrum Nantonis peteret, obsequia devotionis redditura et suffragia Sanctorum petitura. Igitur cum ad locum praedictum, tempore debito, pii cineres Deo dilecti Patris Aldrici, digna veneratione deportarentur; ecce puella grandiuscula, quam in lucem sine luce maternus effuderat uterus, per turbam eluctata, pannum Reliquiis superpositum in gestatorio manu injecta corripuit; et firmiter adhaerens, per tantum viae spatium inde divelli non potuit; sed semper opem pii Confessoris intimo devotionis affectu feliciter postulavit. Ut tandem ad Castrum praedictum pervenerunt; in loco quodam ante portam facta mora modica, disposuit aeternum Dei consilium, per virtutis opera mirificare Sanctum suum. Ibi namque patenti populorum spectaculo, erumpentibus ex oculis jam dictae puellae guttis sanguineis, per merita sancti Confessoris lux nova nativam caecitatem illustravit. Illico ab omnibus concurritur, miris laudum praeconiis attollitur Deus, qui in suis Sanctis semper est mirabilis. [16] Advenerat forte revoluto anni curriculo Beati Aldrici dies solennis: quem cum populus universus debita celebritate veneratur, mulier quaedam scelerosa, quasi in contemptum solennitatis, nebat attentius, per peccatum inobedientiae Ecclesiasticis sese opponens institutis. Quod dum fieret, venit ad eam hostis malignus in specie canis nigri, et manum ipsius deglutire moliebatur: quem obnixius arcere gestiens, non potuit; sed laesa morsu funesto labefacta corruit, manumque labentis fusus proprius perforavit; ut quasi manca de cetero manus illius solito officio destitueretur. [17] Tempore praecedente contigit hominem quemdam, Rambaldum nomine, aliquamdiu propriis pollere divitiis; sed in senium vergens ad tantam devenit inopiam, ut nihil ad vitam suppeteret, nisi quod uxor sua, nomine Supplicia, labore manuum suarum acquirebat. Qui saepe recolens felicitatem praeteritam, aerumnarum cumulum gravius sustinebat, cum infelicissimum genus infortunii sit fuisse felicem. Accidit autem ad sui doloris augmentum, ut uxor sua solita corporis valetudine destituta, in diutinum languorem incideret; nec solito beneficio viri debilitatem poterat refovere, eidem consors facta miseriae. Rebus igitur adversis graviter afflicti, opem divinam humiliter deposcebant; ut qui dat escam omni carni, non sineret eos miserabili penuria deperire. Cum autem, post nimiam luctus defatigationem, contingeret virum obdormire; ei revelatum est in somnis, quod uxor ejus subsidium Beati Aldrici humiliter peteret, et doloris medicinam efficaciter inveniret. Excitatus vero a somno, pandit uxori cuncta quae viderat, consulens et exhortans, quatenus cogitatum jactans in Domino et in ejus Confessore, fiducialiter agat. Illa vero consurgens, post modicum temporis intervallum, ad Beati Aldrici limen cum humilitatis devotione pervenit: et spiritu contribulato ante sepulcrum, in quo pii cineres quiescebant, divinam implorans clementiam, a languore penitus liberata, pristinam recepit sanitatem, ipso adjuvante, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen. HYMNI. 1) Felix dies hodierna, digna laude sempiterna,  Qua caelos Aldricus scandit, et polorum iter pandit.  Hic ante diem obitus, post legis pios monitus,  Ferrarias sepulturam funeris legit futuram.  Ubi quantis miraculis enituit a seculis,  Ut pie constat credere, nullus sufficit promere.  Solennitate praesenti numquid mulieri nenti  Claret canem teterrimū suam momordisse manum?  Ecclesiam ingreditur, coram capsa prosternitur,  Ut Aldricum exoravit, salutem recuperavit.  Coetus omnis Monachorum, ibat quolibet annorum,  Cum pompa processionis ad castrum rite Nantonis:  Cum sacra nobilis capsa, Aldrici continens ossa,  Illuc semel portabatur, caeca nata illustratur.  Laus, honor, reverentia, regnum, virtus et gloria,  Sit decus et imperium Satori rerum omnium.  2) Clara praesens Ecclesia nunc Aldrici praeconia  Modulizet, hac in die pangens odas laetitiae.  O Galliarum gloria, ex Principum prosapia,  Tu decus omne Fratribus, quos exornasti moribus.  Imitator magnifice Joannis, pastor Aldrice,  Maternis in visceribus crebris saltationibus;  Infans, mirabile dictu! parvo contentus amictu,  Degens in pueritia mira cum abstinentia.  Ferrariarum felices quis reserabit apices,  Ubi sic est eruditus Aldricus atque nutritus?  Agmine cum monastico hoc fundo Bethlemitico  Militavit sub regula, flocco tectus aut cucula.  Ex hinc Abbas eligitur et Patribus praeficitur,  Electione normali rituque coenobitali.  Pastor hujus coenobii, tuis sacris subsidiis  Pasce gregem tibi datum, discrimine constipatum.  Honor summo Creatori, Patri sit et Redemptori  Sacro Flamini pariter, in aeternum perenniter.  3) Dulce melos et cantica pangat omnis Ecclesia,  Ingenti cum tripudio Aldrici sub praeconio.  Hic Senonum sublimatus ad apicem Praesulatus,  Plebem miro conamine rector rexit regimine.  Ante valvas Ecclesiae virum vocat superbiae,  Quaerens cujus dignitatis: Custos, inquit, Civitatis.  Ut quid custos aliorum, ritu nequam magistrorum,  Inter tot ambagum curas te servare non procuras?  Mox, ex oratu Pastoris, cor flectitur peccatoris,  Religionis adytum vilemque sumens habitum.  Quin et Praesul piissimus, morumque serenissimus,  Valerias Ecclesiam construxit Deo congruam:  Qui nunc, Aldrici precibus, cunctis pollens virtutibus  Annuat nobis in gloria, ejus frui praesentia. Amen.