[1] Beatorum Patrum gloriosa merita prædicare desiderantes, mole grauida peccati conscientia nos terret, vt eorum exempla alijs proponenda suscipiamus, a quorum operibus, errorum laqueis innexi, omnino alieni existimus. Sed dum eos cernimus ob insignia gestorum cælesti lumine coruscantes, non pro his in desperationem lapsi, veniam quærere omittamus : imo omni corporis ac cordis nisu ad eorum saluberrimam intuitionem mentis fiduciam erigamus : vt sit nostrorum criminum clementissimus indultor, qui eorum tolerantiæ & agonis copiosissimus extitit recompensator. Dabit nobis, huic operi intentis etiam loquendi suffragia Sanctorum, qui nos arripere hoc [voluit] non iactantiæ studio, sed, quam in seipso cunctis mirabilem reddidit, obedientiæ voto. Iam itaque sacratissimorum Christi Confessorum atque Pontificum, Siluestri atque Agricolæ, & beatissimi Desiderati Presbyteri pretiosa corpora formidolosa laudatio expromat, qualiter nostri temporis ætate diuino instinctu contigerit reuelari. [2] Nam licet scriptor quidam multa de ijs mirifica, quæ semper in promptu aderant, suis indiderit opusculis, tamen quibus specialiter locis eorum gloriosi cineres haberentur humati, incuria faciebat & negligentia dubitari. Vnde ne semper fidelibus incogniti manerent, placuit diuinitati, modo inferius annotato, eos diu desideranti clero & populo manifestare. Dum venerandus Girbaldus Cabilonensis vrbis Antistes Ecclesiæ Pontificatum administraret, inter reliqua sacræ actionis studia, frequenti indagine perquirebat corpora sanctorum eiusdem ciuitatis Episcoporum ; præcipue horum, quorum memorias nonnulli scriptorum suis inseruerunt libris. Pia satis sollicitudine permotus, vt scilicet cognitis & patefactis eorum mausolæis ; populos maior venerationis deuotio inflāmaret. [3] Primum itaque aliorum vsus consultu & consilio Episcoporum, beatissimum Dei Confessorem Lupum, de cuius gleba nulla ambiguitas erat (quia sicut relatio Vitæ eius indicat, in basilica Sancti Petri suburbana, ad dexteram partem altaris sepultus, frequentibus miraculis colebatur) vt amplior accederet veneratio, & facilior aduenientibus pateret intuitus, adhibito secum e vicino Matiscensis vrbis Pontifice, & conuocatis fidelium populorum cateruis inde reuerenter effossum, & Sacerdotum manibus elatum, exultantibus psallentium choris, post altare digno loco humauit, & lecticam super de more erexit. Hoc autem religiose actum est quarto calendarum Septembrium die, octogentesimo septuagesimo septimo dominicæ Incarnationis anno. Deinceps vero antedictus Præsul, magno ardebat desiderio reperire corpora sanctorum Antistitum Siluestri & Agricolæ, atque B. Desiderati presbyteri. De quibus licet compendiose splendide tamen magnificus vir Gregorius Turonensis Episcopus in libris miraculorum ita scribit. [4] Beatissimus vero Siluester Cabilonem rexit Ecclesiam, qui quadraginta duobus annis Sacerdotio huius vrbis functus, plenus dierum atque virtutum migrauit ad dominum. Habuit enim lectulum funibus innexum, sub quo cum semel atque iterum infirmi, siue quartanarij siue varijs febribus oppressi subderentur, statim virtute diuinitus indita sanabantur. Idcirco lectulum hunc in Ecclesiæ sacrario deportatum, simili virtute nitescit. Multi enim sicut oculis proprijs inspexi abscissis de funibus lecti illius faciebant particulas, & in longinquo deferebant, ipsisque super infirmos locatis sanitatis beneficium contuebantur. Nam mater mea ad hoc decisa particula, vt puellæ a frigoribus febricitanti collo dependi fecit, morbo extemplo depresso, puellam sanari aspexit. [5] Fuit in hac vrbe & Desideratus Presbyter, quem ego in monasterio Guerdonensi vidi virum sanctitate magnificum, qui sæpius frigoriticis, dolore dentium laborantibus, aliisque morbis, orando finem imposuit. Nam etiam vsquequaque reclusus erat, hoc est non egrediebatur cellula : sed qui voluisset eum videbat in cellula. Hic, vt diximus, eximiis illustratus virtutibus emicuit seculo. Quod audiens benedictus Agricola Episcopus, misit Archidiaconum suum, vt beatum corpus vrbis cœmeterio deferret. Sed resistentibus monachis, quod iussum fuerat, non impleuit. Post hæc ædificato xenodochio leprosorum Sacerdos suburbano, in eius basilicā collectis ciuibus & omni Clero, beatum corpus transtulit, & in basilica superius nominata summo studio sepeliuit : qui se nunc viuere cum Christo magnis virtutibus manifestat. [6] Et quidem de vniuscuiusque horum venerabilium Patrum egregiis actibus conscriptos esse libellos nemini est dubitandum, vbi series natiuitatis, & ordo sanctæ conuersationis eorum, dignitas Sacerdotij & miraculorum insignia liquidius fuerint comprehensa : quos tamen frequentibus eiusdem vrbis incendiis cōstat absumptos. Nam in martyrologiis pluribus dies sacri eorum transitus inueniuntur adnotati. Sed in titulis sepulcrorum apud Ecclesiā Sancti Marcelli Martyris trans Ararim amnem, quam laudabiliter in vita miraculis claruerint, lucide exarata carmina pandunt : quæ sæpe memoratus Pontifex recitans, magno & continuo inueniendi eos amore æstuabat. Tandem diu clausum animo desiderium exponens illuc accessit, & relecto Beati Siluestri Epitaphio, leuatoque a sinistra parte altaris cum inscriptis versibus marmore, accipiēs rastrum primus ipse Sacerdos fodere cœpit, & postea alij quique, qui vndique congregati confluebant ; huius voti effectum psalmis a domino & laudibus quibus poterant operientes. [7] Iam ergo egesta telluris congerie apparet sarcophagum diuino intus honore plenum : hoc proprie expectanti Episcopo statim intimatur, & gaudio ductus accurrit. Nec mora reserato a Presbyteris & Diaconibus tanti thesauri tegmine ingentem seu suauis vnguenti fragrantiam sacra pignora contrectantes, diuino munere hauserant. Iacent ossa omni pretio cariora, ipsa adhuc caro tamquam recens sentitur & vuida. Quæ Sacerdos lachrymis infusus reuerendis luminibus conspicatus, aliis quibus visum est, intueri permisit. Sicque sacro velamine contegens, diem ipsam cum nocte laudibus continuauit & hymnis. [8] Interea cum circa huiusmodi officium Sacerdotes cum reliquis ministris intendunt, Dominus Pōtifex cum aliquibus clericorum ad sanctum Agricolam properat : cuius corporis transferendi caussa hæc fuit. Idem beatissimus vir secus pedes S. Marcelli vnius tantum maceriæ interclusione fuerat humatus. In quo loco postmodum a deuotis & religiosis crypta est mirifico opere & ornamentis extructa, adhærens lateri domus extrinsecus, tabulatis & columnis decorata marmoreis, vsque ad summitatem basilicæ in altum porrecta : sepulcrum vero tegebat tabula speciosa marmorea, titulum in se continens scriptum, quo pandebatur quantum esset colendus, cuius ibi seruabantur exanimes artus. [9] Sed cuncta huius operis fabrica ob incuriam seniorum eiusdem loci iam deperierat, adeo vt sepulcrum Sancti nullo tegmine coopertum pluuiis infunderetur & imbribus. Quod dedecus vltra non ferens deuotus Sacerdos, eodem die sicut diu animo voluerat reuelata sepulcri tabula, beata ossa cum sacris cineribus inspexit, & qua potuit diligentia curauit ; inuoluensque linteis & capsula recondens, super aram Sancti Petri intra ecclesiam, clero & populo exultante, sequenti die deuexit. Ibique magno exhilaratus gaudio Missas fecit. Quibus Ecclesiastico more celebratis, sumens ex vtroque reliquiarum partem, beatum Siluestrum, sicut pridem fuerat, iterum humo & marmore texit : Beati vero Agricolæ pretiosa membra, sigillis munita & palliis cooperta, supra iam dictum altare dimisit. Acta sunt hæc circa Sanctos Dei pridie nonas Maij : quorum ipso die reliquiæ, fauentibus vndique populorum occursibus, propriæ sunt illatæ vrbi. [10] Eodem autem anno, qui est ab Incarnatione Domini octingentesimus septuagesimus nonus Dominus Ioannes summæ sedis Romanæ Apostolicus Pontifex, pro iniatis eidem Ecclesiæ contumeliis cum Ludouico Balbo tractaturus, & cum Episcopis generale Concilium habiturus, Gallias penetrauit. Et dum contiguas suo itineri ciuitates attingeret, Cabilonum deuenit, vbi dum duodecim dierum moras innecteret, ab Episcopo relatum est ei de inuentione beatorum corporum. Sed tunc multimodo caussarum fasce grauatus, illuc accedere distulit. Cabilone autem digressus Augustam Trecorum Vrbem expetiit, vbi cum multo Episcoporum cœtu diu pertractauit, atque inibi cum eis Ludouicum olei sacrati vnctione Regem confirmauit. [11] His & aliis propter quæ venerat pro modo & tempore adimpletis, cum regredi pararet, denuo Cabilonensem ciuitatem repetiit : a qua cum discederet, ad monasterium Sancti Marcelli a præfato Episcopo est deductus. Tunc delato iuxta altare B. Agricolæ sarcophago, Dominus Papa inibi digno honore pretiosum eius corpus recondidit, & vt deinceps hi Beatissimi Dei confessores venerationi haberentur, & dies eorum gloriosi transitus festiue celebrarentur Apostolica auctoritate iniunxit. Quod quanta debeamus reuerentia adimplere, non multo post hæc patrata inibi virtus ostendit. [12] Ipso nempe anno quidam in pago Turonico Salomon nomine, iam decem annis carens lumine oculorum, sæpe monetur in somnis vt expetens Burgundiam, monasterium Beati Martyris Marcelli festinus adiret, ibique ad sepulcrum Sancti Agricolæ accedens meritis illius suæ illuminationis gaudio potiretur. Qui quemdam locorum peritum gressum suorum rectorem adipiscens, ferens pro munere modicam ceræ particulam properare aggreditur. Adfuit pergenti velox cælestis misericordiæ medicina : nam medio itineris diu clausa acies oculorum, fugatis aliquantulum tenebris, aperitur. Quæ quotidianis gaudens profectibus, ad Sancti tumulum hominem perfecte intuentem adduxit, vbi triduum peragens fratribus eiusdem loci suæ saluationis ex ordine gaudia pandit. Sicque oblato quod secum tulerat suȩ deuotionis munusculo, agens gratias Deo, qui eum Sancti sui meritis illuminauerat, patriam suam iam non indigens rectore reuertitur.