De sancto Vulphranio episcopo. CCXIII Vulphranius senonenensis episcopus successor lamberti ex territorio vasti … inclytus fuit in aula Dagoberti regis et filii eius ludouici patre milite nolberto progenitus. Qui primus a christo admonitus assumptis secum a sancto ausberto tunc rothomagensis episcopo quibusdam sociis de monasterio fontanelle genti frixonum christi euangelium predicauit. Cum autem per mare nauigans in naui celebraret: et patenam offerre uellet: de manu diaconi casu patena prolabitur: et in mare demergitur. Sed orante sancto patena in manu diaconi diuinitus reponitur. Dum autem saxonibus predicaret: die quadam iuuenem laqueo appensum repperit: quem illi forte elegerant: et more sue gentilitatis suspensum demoniis immolare uolebant. Quem illico sanctus sola oratione dirupto laqueo: et ipso illeso cadente a morte eripuit: et tali miraculo multos ad fidem conuertit. Cujus autem filium ducis rathboldi baptizasset: et albis indiuisset: ille subito expirauit: qd episcopus iccirco a deo obtinuit: ne iuuenis a patre gentili ad culturam idolorum reduceret. Completa uero predicatione sua post annos.v. reuersus ad ecclesiam suam episcopatui resignauit. Et ordinato sibi successore gerico: in monasterio fontanelle monachus factus: uitam in sanctis operibus consumauit anno domini .740. xiii.cal. aprilis. Sepultusque est iuxta sanctum vandegisilum.