INCIPIT GLORIOSUS A DEO DISPOSITUS ADVENTUS IN MONTE BLANDINIUM RITE VOCATO SANCTORUM WANDREGISILI ABBATIS, ANSBERTI ET VULFRANNI PRESULUM ALIORUMQUE PIGNERUM SANCTORUM. 1. Dominus noster Iesus Christus, qui ad nos de sinu Patris venire et nos in se dignatus est suscipere, ipse in sanctis et electis suis Wandregisilo et Ansberto atque Vulfranno hodie nos visitare et nobis in adventu eorum se ipsum voluit presentare…….. 2. Ad hanc ergo tantae felicitatis gloriam, commendata terrae aromatica corporis gleba, felici transitu, beatissime pater Wandregisile, scandere meruisti, peractis cum gloria 19 lustris, anno videlicet Verbi humanati sexcentesimo sexagesimo quinto ; sanctus vero Ansbertus anno eiusdem Verbi incarnati 695 et inclitus Vulfrannus anno 696 eandem perenniter possessuri gloriam petierunt, ubi Christus pontifex pontificum regnat et eos pontificali diademate coronat. Locum autem funereae quietis apud Fontanellam in ecclesia sancti Pauli apostoli in unum sortiti sunt ; ubi beato Wandregisilo post mortem hoc ad honorem gratia Dei providit, ut illo domum sepulchri sortiretur, ubi prefati archipresules Christi ad dexteram eius et laevam condendi erant. Nec immerito corporeo quoque funere honoratus est ab eis, cuius doctrina et exemplis adepti sunt culmen regni caelestis. 3. Coeperunt autem ad sepulchra eorum signa miraculorum radiare, angelorum et hominum fre quentia crebrescere, Christum, cui in carne viventes adhaeserunt, defuncti quoque omnipotentem declara verunt. Quanti essent Altissimo, claritate prodigiorum et terrae innotuit et caelo. Sed quia de incor ruptione membrorum non minima divinae laudis materies latebat in tumulis – sicut enim agnum Dei sequuntur immaculati, sic in sepulchris servabantur incorrupti –, placuit Altissimo et hoc mortalium revelare caritati. De qua scilicet revelatione quid digne expediam, domini et fratres mei ? Aperiam tamen os in laudem Dei. Nam gloria, quae ibi in sanctis claruit, hodiernae festivitatis gaudio alludit. Quod enim tunc ibi glorificatum est, hic hodie nobis donatum est ; et cum id ipsum et ibi glorificatum et hic hodie sit susceptum, dicamus, qualis illa fuerit glorificatio, ut cunctis pateat, quae et qualis ista sit susceptio. 4. Hac re igitur, de qua loqui incipimus, sacratissima revelatio facta est memorata 2 Kalendas Aprilis, translatis eorundem Christi sacerdotum corporibus a memorata ecclesia sancti Pauli apostoli in basilicam sancti Petri a sancto Baino Taruennensis sedis presule et Fontanellensis coenobii rectore. Cui translationi sollempniter celebrandae occurrit pari affectu omnis clerus, omne vulgus, omnis quoque sexus et aetas. Cumque ad exequias caelestes tota animi et corporis devotione sese sanctus ingereret episcopus, premissis cum thymiamateriis atque lampadibus comministris, ad memoriam sanctorum cum laudibus accedunt et hymnis. Cunctis adstantibus et in caelum spe et animo erectis, sacrosancti aperi untur tumuli. Et ecce venerandus pater Wandregisilus, ecce venerandi presules Christi Ansbertus atque Vulfrannus caelo noti atque terrae cogniti, in sua gloria gloriam Dei revelantes, cum integerrima carnis suae substantia, cum incorrupta sacerdotalium infularum materia mortalium obtutibus e sese offerunt intuendos…. 5 Pontifex autem et caelestium exequiarum ministri divino quod agebatur officio con iubilantes, sacra busta divinarum medelarum plena piis ulnis levantes, cum magno psallentium choro ab ecclesia sancti Pauli in basilicam. ut dictum est. transtulere sancti Petri. Quibus in absidam eiusdem basilicae ad orientem altaris reconditis. omnis populus. dans laudem Deo in altissimis. in sua reversus est. muneribus ditatus divinis. Sic ergo reconditis apud Sanctum Petrum cum incorruptionis gloria pretiosis sanetorum artubus. quot abhinc annorum curriculis in hoc tam admirabili permanserint pro digio. cum soli omnium inspiratori Deo. tura etiam sanctis custodientibus eos notum et compertum cre ditur angelis. Quibus ad bonorem Dei hoc digne attollendum commendamus. quia naturae eorum competit quicquid incorruptioni subiacet limpidius penetrare. 6. Haec nobis. carissimi. hodiernae festivitatis iubilo sermocinantibus. sermonis ipsius ordo lacrimas in nobis suscitare et hodierna nititur gaudia perturbare. Nam gens barbara circa litus Oceani maris ea tempestate debachando magno flumini Sequanae vicinis multum erat infesta. Unde contigit. tumulos sanctorum proprio despoliari honore. ut in territorio Bononiense ab huiuscemodi declinaretur infestatione. Ergo huius diei gratia quaeque transeamus tristia. quaeque adversa. quae non nobis adversa. sed cuncta genuere laeta et prospera. Bononiam igitur ventum est. ut predictum est. Agebat tunc in sceptris Karolus Calvus. filius Ludovici Pii. Annum 17. Ibi quoque divinitus est revelatum. quanta in conspectu Dei premineant virtute. cum circa exanimes exuvias tanta vivens episcopus d euangelizaverit potentia. Et ul aliqua divinorum operum magnalia perstringam. ibi. ut sic dicam. catervatim caeci visum. surdi auditum. muti linguae officium. claudi gressum. contracti erectionem. paralytici soliditatem et fluxum sanguinis patientes concitam manantium venarum obturationem. omnes diversis languoribus detenti ex ossibus mortuis caelestem atque vitalem hausere medelam….. Et quoniam ductu sermonis ad hoc iam pervenimus. ut gloriosus eorum adventus fidelium insonet auribus. operae pretium censuimus aliqua de loco prelibare. quem eorum patrocinio et sacrosanctis meritis Christus dominus noster elegit nobilitare. De quo loco dicturi fraterna pace et christiana fide hoc narrare aggredimur. quod posteritati suae patrum auctoritas et fidelis commendat vetustas. 7. In pago igitur Gandavo mons surgit aureus et cunctis in edito positus. claro nomine Blandinium nuncupatus ; cuius quidem longitudinis tractus a plaga septemtrionali in meridianam, latitudinis vero a plaga orientali in occidentalem porrigitur. Et hinc quidem a climate orientali fluvius Scaldis nomine. illinc vero ab occidentali alius Legia dictus flexuoso meandro nobilem manationis suae dirigunt cursum. De quo plura in laudem Dei dicturi. ob merita sanctorum ibi in cubilibus suis exultantium illud libet Daviticum conclamare : Mons Dei. Mons uber, mons in quo beneplacitum est Deo habitare ; in eo etenim Dominus habitabit infinem. In cuius supremo vertice locus magno fulget decore. quem sermone aggredimur. Hunc ergo locum dilectus Deo et hominibus presul eximius olim adiens Amandus tempore quo gloriosus rex Dagobertus honeste agebat in sceptris. coenobium inibi construxit in montis vertice. ubi vetustissimum fanum fuit. in quo ex antiquorum more gentilium ab m stulto rusticorum populo Mercurius colebatur. Contrivit ergo ydolum. subvertit aram. succidit lucos atque, ut prelibavimus, ubi fanum destruxit, ibi coenobium construxit, cui Blandinium vocabulum indidit, eo quod blandiciis ferocis populi animum delinivit. Coeptum est autem hoc opus ab anno dominicae incarnationis sexcentesimo decimo. sub die Kalendarum Octobrium, indictione prima, qui erat annus prefati regis Dagoberti quartus decimus, pontificante sedem Romanae ecclesiae beatissimo papa Martino, Acharii autem episcopi Noviomensis anno septimo. Quod perfectum dedicavit in honorem beatir Petri apostolorum principis primo Kalendarum Maiarum die, insertis ibidem reliquiis eiusdem principis apostolorum doctorisque gentium Pauli sanctorumque apostolorum Philippi et Iacobi aliorumque sanctorum pigneribus quae a Martino papa impetraverat ; in quo et monachorum aggregavit catervam , quibus et prefecit abbatem nomine Florbertum. virtutum ornamentis floridum. tum totius religionis honestate preclarum. 8. Et certum tenemus hoc primum esse omnium coenobiorum ab eodem sancto patre nostro Amando ubiubi fundatorum. Sed ne quis forte spiritu erroris seductus sermonem nostrum a vero aestimet deviare, sciat. nos orthodoxorum iamque in caelis cum Christo regnantium inniti testimoniis patrum. quibus derogare nulli fas est christianorum. Quae etiam nunc opportune et competenter hic possent inseri, nisi sermo ab ordine suo vitaret deduci. Respondent quoque his magna auctoritate roborata et prisca et moderna Romanorum testamenta pontificum et christianissimorum decreta augustorum. Deo etiam annuente. clericorum monasterium in eodem pago Gandavo constructum est a beato Amando, 858. ubi die noctuque laus a fidelibus decantatur sub eiusdem sanctissimi patris et abbatis Florberti regimonio. Quo audito, eumorfus Bavo, preclarus confessor Domini mox futurus, plenissima devotione ante oratorium Domini se prosternens, comam capitis sui abscidi deprecatus est, adeptusque venerandi pontificis manibus clericatus honorem, meruit fieri consors apostolorum. Sed nunc coepti sermonis ordinem prosequamur. 9. Beatus igitur Amandus. omnibus rite ordinatis. alibi divino flagrans amore migraturus, famulum Dei virum strenuissimum Florbertum, ut superius dictum est, monachorum gregi pastorem prefecit atque abbatem. Qui strenue sancti propositi normam incedens, quod subditos verbo docuit, ipse prior exemplo monstravit. Rexit autem idem hoc coenobium sub beato Amando annis 20. Qui 642 anno dominicae incarnationis. primo Kalendarum Novembrium die humanis rebus exemptus, ad superos, ut credimus, est evectus atque in eodem monasterio tumulatus, attestante etiam marmoris titulo, sculpto litteris tam Grecis quam Latinis hoc modo : Hic est locus, ubi requiescit corpus Florberti abbatis, discipuli et ordinati Amandi episcopi cuius depositio celebratur Kalendis Novembris. Successit autem ei in regimine vir venerabilis abba Iohannes, a beato Amando subrogatus. Qui cum iuxta nominis sui significationem Dei gratia plenus esset, utpote quem Deus pastorem gregis proprii elegit, omnibus tam notus quam carus fuit, ita ut vulgi ore locus ipse longe per succedentia tempora Iohannis monasterium appellaretur. Quo etiam inter intelligibilia disposito ex discipulis eiusdem patris Baudemundus vocabulo successit. Sicque succedentibus sibi rectoribus ad tempus. quousque inter Karolum et Ragenfridum perduellum exortum est, admodum honeste Deo inibi militatum est. Qua tempestate cum vices Christi in sacro regimine Celestinus abba ageret, falsa invidorum delatione apud prefatum principem innocenter laceratus, quasi qui partibus Ragenfridi favisset, ab eodem et ipse exilio iniuria est deportatus et grex Domini est dispersus. Qui peregrinus obiit et in monasterio beati Petri quod Rodnace situm est sepultus quievit. Karolo autem Magno imperante, salus mundum respexit, quae et hunc locum visitavit. Tetigit enim Dominus cor eiusdem principis et gratuita pietate inspiravit, ut viro Dei Agenardo, qui ea tempestate insignis est habitus. idem coenobium traderet regendum ; a quo mox illustrium clericorum multitudo adunata, sub umbra alarum apostolicae protectionis hic Dei munere est collecta. Quorum sibique succedentium industria idem locus decentissime veneratus, claro sanctae religionis vigore ubique gentium extitit floridus. 10. Surrexit illis diebus in regno ex fortissima heroum prosapia Balduinus, ob invincibile animi robur et fortia insignia gestorum cognomento Ferreus. Qui, accepta Iudith, filia Karoli Calvi, universum regnum inter mare Gallicum et prefatum Scaldem fluvium cum ea Dei gratia sortitus est ; unde et locus de quo sermo est eius quoque ditioni adiunctus est. Quem eodem tempore venerabilis abba nomine Rotbertus. ecclesiasticis studiis vitaeque honestate omnibus notus, Dei dispensatione regendum suscepit. Cuius laudabilis vitae merito magnum prebet testimonium, quod piis lacrimis coram Domino fusis et iugi cordis contritione et carnis maceratione a domino Iesu Christo obtinere meruit, ut sacratissimum corpus sponsae et virginis Christi Amalbergae cunctis mortalibus diu absconditum mira sibi revelatione et primitus ostensum et caelitus fuerit donatum. Cuius revelationis et adventus tempore tanta meritis ipsius effulsit magnitudo prodigiorum, tanta et animarum et corporum enituit gratia remediorum, ut vix ab ullo mortalium aut numero comprehendi aut verbis potuerint enarrari. Nec ulli fidelium incredibile videatur, Christum, eiusdem virginis sponsum, haec pro ea operatum in terris, quam coram Patre suo et angelis eius pudicitiae et martyrii coronis glorificat in caelis. Facta est autem translatio corporis eiusdem sacrae virginis anno Verbi incarnati 870. indictione 3. 11. Ut autem ad ordinem redeamus, Iudith. inclita Karoli imperatoris proles, Balduino peperit filium ei aequivocum ; cui Elstrudis filia regis Anglorum, Magnum genuit Arnulfum. Hic igitur a sancto Arnulfo, avo scilicet sanctissimi patris Wandregisili et nomen traxit et genus a sanguine Romanorum, qui et olim Troianorum, ornatum quoque virtutum titulis et aeternae et temporalis vitae decus. Hic ergo ille est Arnulfus. qui beatissimum sacerdotem Domini Wandregisilum et claros archipresules Ansbertum atque Vulfrannum, hodierna attestante sollempnitate, huc transtulit. Mirabiliter enim et gloriose sanctissimo patri Wandregisilo divinitus provisum est, ut ex eius stirpe is surgeret, qui eius se obsequio totum devoveret locumque in quo transferendus erat in melius ordinaret. Tractante autem eo et consilium super hoc placito a Deo quaerente, non est fraudatus a desiderio suo. Ecce enim huic aptus negotio inventus est vir vitae laudabilis. sanctitate clarus et genere, Gerardus nomine, qui monachus proposito, abbas autem extitit officio et apostolicus merito. Huic inclitus marchisus de eiusdem monasterii ordinatione et pristinae monasticae conversationis restauratione conceptum in anima sua de Spiritu sancto aperiens desiderium, consilium prudenter utile atque utiliter prudens adinvenit. A quo etiam perductus. anno humanati Verbi 941. hanc aulam apostolicam, devota monachorum cohorte comitante, ingressus est. Ubi eliminato inprimis clericorum grege, dominici scholam servitii a beato olim Amando constitutam restituit et normam monasticae regulae ut doctus a Deo sapienter intendere curavit. Quam plures vero tanti exemplo magistri excitati, coeperunt voto monasticae disciplinae hic confluere, cervicem cordis edomare, iugum Domini suave suscipere. Et contigit in brevi, ut hoc dominici ovilis coenobium numero et merito dilatatum, nobilissimis per omnia non ignobilius probaretur coenobiis…… 12. Iamque tempus aderat transferendorum huc corporum sanctorum, sicut dispositum erat in consilio eorundem sanctorum ; ad quod negotium cum sese ut fidelem ministrum Dei spiritu excitatus Magnus aptaret Arnulfus, assumpto secum eodem venerando abbate, cum magno Christi sacerdotum , monachorum atque clericorum collegio, cum instructa quoque fide et spe christianorum exercituum legione ad urbem usque properat Bononiensem. Ubi sese cum omnibus humili presentans devotione sanctis, quorum illo gratia advenerat, pavimentum, solo stratus, lacrimis rigabat, quibus se desiderii sui compotem fieri a Deo expostulabat. Vocatus quoque adest civitatis episcopus nomine Wicfredus cum splendido apparatu et nitidis ecclesiae officiis. Qui cum in exequendo nutu f divino et Deo d digni marchisi decreto, licet invitus, et mentem gravi doloris vulnere saucius ingereret, ecce adsunt cum vulgo innumerabili primores loci, zelo insipientiae armati, et mota seditione, dispositioni divinae moliebantur resistere ; cuius seditionis auctor extitit Stephanus capicerius. At Christus. pax vera. hoc opus pacis pacifice disponens consummare, surgentis scandali incendium huiusmodi compressit miraculo. Intererat conventui illi reve renda quaedam matrona nomine Torulla, quae velut altera Anna die vel nocte non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens Domino…… 13. Ecce enim in nostrates gravis suspicio oritur, gravior seditio suscitatur, dicentes. corpus egregii confessoris Vulmari atque abbatis a nobis esse sublatum ; cuius rei materiem excitabant duo clerici, quorum alter dicebatur Notgerus, alter Helgerus, unus eorum Sancti Vulmari prepositus alterque aedituus. Ubi vehementer motus in eos episcopus. sacrilegii eos coepit arguere et ignominioso crimine denotare. Gloriosus vero abbas cum hanc nec satisfactione nec contradictione calumpniam valeret delere, ad hoc res perducta est, ut, sigillo rupto et loculo fracto, oculata id fide niterentur explorare. Videns autem abbas eos sibi nullo modo acquiescere neque coeptam pertinaciam deponere, id pro omine imminentis sibi laetitiae presagus accepit. Unde et cunctis coram adstantibus dixit : ' Vere scio, beate Wandregisile, hic tuam vigilare virtutem, pro consociandis tibi collegae tui Vulmari sacris artubus famulis tuis laborem istum impendere '; quod et factum est, Aperto ergo sacrosancto loculo corporis sancti Vulmari. bina membrorum pii confessoris occulto Dei beneficio promeruit et unum episcopali benedictione. gratias agens Deo. suscepit. Et satis forsan congrue, ut quod desuper datum est daretur duplum, quod vero deorsum subduplum. 14. His ergo reliquiis gratanter susceptis et iunctis prefatorum Christi sacerdotum sacris exuviis, feliciter transiit in effectum. quod presago abbatis sermone est predictum…… Ut autem clarius in sole prodeat quod dicimus. placuit inprimis Deo d altissimo. dein sanctis quos hodie veneramur. ut ipsi non soli, sed cum multitudine sanctorum locum inviserent. ubi supplices suos piis foverent patrociniis et fidelibus largis occurrerent beneficiis. De reliquiis supradictorum sanctorum Wandregisili. Ansberti atque Vulfranni haec nobiscum detulimus : De casubula sancti Wandregisili ; capellum etiam capitis eiusunamque ex caligis eius. Subtalares, sportam partemque illius crociae. Quam alio ligno inseruimus et auro argentoque decoravimus. Haec vero sunt quae de sancti Ansberti habemus reliquiis : Tunicam eius et partem ipsius casubulae, marsupium vero et anaphum seu pyxidem atque cultellos. Ex sancti Vulfranni dalmatica pars est apud nos maxima, et cultellus cum vagina. Preterea dignum duximus patefieri scirevolentibus et alias quas nobiscum detu limus reliquias : De ligno sanctae crucis. De spongia unde fuit Dominus aceto potatus. De sepulchro Domini coloris albi atque coloris rubri. De vestimento Domini et detunica eius inconsutili. De ligamento unde fuit ligatus. De loco ubi crucifixus fuit coloris varii. De monte Calvario et de monte Oliveti. De lapide super quem stabat Dominus. quando dixit Petro : ' Tu esPetrus '. De manna Domini. De pulvere in quo Salvator noster pedem posuit. quando de Iordanis alveo innaviculam ascendit. De ligno trans Iordanem plantat. De vase in quo benedixit Dominus aquam. quamin vinum mutavit. De quinque 941. 944. panibus. De petra quae est in Golgotha. De ligno ubi Zacheus sedit .De testimentis sanctae Mariae. De terra oritorii a sancti Michaelis. De sancto Iohanne precursore Domini et de spongia ipsius. De pannis Innocentum aspersis eorum sanguine. De vestimentis eorum .Reliquiae de sancto Petro atque de lecto et pallio ipsius. Reliquiae de sancto Paulo et de pallio ipsius .Reliquiae sancti Andreae apostoli. Reliquiae de sepulchro sancti Iohannis euangelistae et de vestimentoeius. De osse sancti Mathei apostoli et euangelistae. Reliquiae sancti Simonis apostoli. De sancto Clemente. De ossibus sancti protomartyris Stephani et de eius sanctissimo sanguine. et de uno lapide cum quolapidatus fuit. Reliquiae de sancto Dionysio et de sancto Eleuterio. Reliquiae sancti Laurentii martyris .De osse sancti Vincentii diaconi et martyris. Pyxides duae ex ebore. quas ferunt a sancto Wandregisilo ab urbe Roma delatas ; de quibus una retinet partem genu sancti Leonis papae cum balsamosacrato. et altera. in qua est aliqua pars ossium sanctorum Crispini et Crispiniani. quae etiam continetaliorum reliquias sanctorum. Reliquiae sanctorum Mauricii. Exuperii. Candidi. Victoris. Innocentii. Desancto Victore. Reliquiae sanctorum martyrum Georgii. Saturnini et Symphoriani. Reliquiae martyrumHyppoliti. Valeriani et Proti. Reliquiae sanctorum martyrum Christophori. Leodegarii et Solatoris. Reliquiaesanctorum martyrum Quintini. Mar celli. Danielis. Silvini. Simeonis. Reliquiae de septem dormientibus .Ex sancti enim Chiliani pontificis et martyris articulis manuum gaudemus habere nobiscum ; quasreliquias Erkengerus comes et Arnoldus de Germania Bononiensem civitatem deportaverunt. De sanctoTimotheo martyre. De sancto Carauno d martyre. De sanctis Lorio. Gemino et Tadasio senatoribus. De sanctoMachabeo et sancto Marciano. De sancto Marcello et sancto Maureliano. De sanctis Lantberto ,Paterno et Desiderio. De casubula sancti Gregorii papae. et aliae de eo reliquiae. scilicet de cingulo et decilicio eius. De membris etiam sanctorum Ermelandi et Eremberti maximam habemus partem. Desanctis confessoribus Martino. Odoeno f et Verano. De casubula sancti Silvini episcopi. De barba domniDadonis. qui et Odoeni f. De villoso unde tectus est. De linteamine super quod transivit et camisia etnastula. De sancto Friciano confessore. De pallio sancti Remigii. e De sanctis confessoribus Germano ,Sulpicio et Samsone. De sanctis confes soribus Marcello. Bertino et Albino. De sancto Stephano pontifice. Desancto Amatore. De sanctis Fridegerio et Emetorio. De capillis sancti Genardi. De sanctis Geranoet Francoveo. De sanctis Benigno , Maxentio et Maglione. De sanctis Eligio. Wandone et Hieronymo .Reliquiae sanctae Agathae virginis. De tunica sanctae Agnetis. De capillis sanctae Aureae. Dens sanctaeCeciliae et aliae de ea reliquiae. De tunica sanctae Eugeniae. De sancta Perpetua. De sanctisAnastasia et Susanna. De capillis sanctae Radegundis et aliae de ea reliquiae. De sancta Bathilde regina. quaesancto Wandregisilo multa bona fecit. De sancta Columba. De sancta Margareta. De capillis sanctaeHildemargae eiusque vestibus. De sancta Fide. De sancta Honorina et de aliis 27 sanctis. quorumreliquiarum breves non potuimus legere. Aliae quoque reliquiae nobiscum sunt delatae. quae olim inaureis atque argenteis capsis fuerunt inditae ; quarum auri argentique pretio distracto. monachi emeruntex illis victui necessaria. quando a suo coenobio paganorum incursu per provincias fuerunt dispersi. His ergo sanctis. quos etsi incircumcisis iabiis nominatim expressimus. ut precedentia huius sermonis testantur atque sequentia. hodiernae diei festivitas honestissime est dedicata. Hinc laus. hinc honor et virtus Deo nostro. decus et imperium Regi nostro per omnia secula seculorum ! 15. Igitur memoratus piae memoriae abbas et comites venerandi. preclaris tantorum sanctorum ditati patrociniis et pretiosis exhilarati pigneribus. laetum maturant reditum. laetiorem habituri adventum. Quibus. Christo cum angelis previo. castra moventibus et migrantibus. hi in magna cordis laetitia sub latis in caelum vocibus Deo gloriam canunt. illi in magna amaritudine flebilibus modis luctum cordis aperiunt. Et ecce cum episcopo. patentibus portis. omnis ecclesiae dignitas. ecce cum inclito marchiso tota in honore sanctorum comitatur civitas ; nec deserunt concives suos comitantes angeli. sed pre sentem servis suis regem Christum splendida ambiunt frequentia…… Haec autem eo acta sunt loco. ubi mons quem dicunt Wonesberch a radicibus aera petit. Ab hoc ergo loco pedissequi sanctorum , qui de vicinis advenerant civitatibus. sanctis eorum se patrociniis commendautes et intercessionibus devoventes. ad propria magnis fatigati doloribus sunt reversi. Rogo. domine Iesu Christe. gradere mecum et viam sanctorum tuorum calamo depingentem dirige ! 16. A prefato igitur loco plebe. ut dictum est. remeante et sese in sua recipiente. insignis pater Gerardus sanctique itineris comites in obsequio sanctorum tanto apparuere devotiores. quanto a remotae multitudinis strepitu erant remotiores…… Sole dein ruente. et consummato diei innere. in villam quam dicunt Weretham diverterunt. Villa autem eadem secus mare sita est. Gratulantibus autem eis et de inventa hospitalitate et de proflua vicinorum humanitate. inopino aeris turbine et procellosa pelagi concussione omnis laetitia maerore absorpta est. Et nisi sublevaret fixa in patrocinio sanctorum pretiosa fides. totius salutis proturbaretur spes. Mare enim funditus eversum ita se mole fluctuum subrigebat in altum. acsi divino mox imperio terminos proprios egressurum et superficiem terrae occupaturum. Quid agerent. nisi in illo cui canitur : Adiutor in opportunitatibus. intribulatione. spem omnem transferrent ? Fusis ergo ad Deum a precibus et lacrimis. cum sacrosancta benignissimi Wandregisili patrocinia fluctu antibus opponerent undis. ecce. sedato aere. omnis ita in se resedit pontus. acsi valida Dei dextera suis imprimeretur sinibus. Renovantur hic antiqua eiusdem pii patris miracula. Nam expressis signorum eius insignibus. memoriae occurrit. qualiter primo Geroaldus abbas. secando autent Grippo prefectus saevientis pelagi vim perpessi. baratro mortis pene fuerint absorpti 1. nisi solita clementia pius adesset Wandregisilus pulsatus eorum et votis et lacrimis et precibus. .. ... . 17….. Inluxit dies beati Bartholomei passione festivus. in cuius gloria immolata redemptionis hostia. alveum quem dicunt Neunam sancti suorum obsequio transvecti ; et ecce gloriosus marchisus ex improvisu adest. spiritu turbatus et vultu maestissimus. Vagabatur enim spiritus mendacii in ore dicentium : ' Quia dominus noster sanctos sedibus suis privavit. ultio eum iam divina invasit. En in sedibus, quas sanctis a se paratas credidit. ipse subsistere non meruit '. Haec vox vox daemonum. ut dictum est , videtur fuisse ; sentientes enim in sanctorum glorificatione vires suas conterendas – nam sicut ad memoriam eorum ab obsessis cum magno rugitu fugabantur corporibus. ita se pellendos presciebant a fidelium. quas amplius laedere Student. animabus – dispositum a Deo e adventum eorum aut retardare aut forte mendaciorum figmentis moliebantur avertere. Quas insidias doctus a Deo e venerandus intelligens abbas. has ordinata per spiritum sapientiae eloquentia detexit atque falsiloquo rumori credulas adhibere aures marchisum prohibuit. 18. Incumbentibus interea tenebris. villam vocabulo Ogiam hospitio delegere ; ubi intermixta turmis fidelium ad memoriam sanctorum cum hymnis pernoctantium quaedam infirma. membris omnibus dolori capitis compatientibus. Deo miserante. mox pristinae sanitati est reddita. Unde ventum est ad castrum quod dicunt Bergam cum magno fidelium concursu et occursu. Et depositis in ecclesia con fessoris Christi Winoci debito honore sanctis. pauper quidam ob insequentem se cum armis hostilem cuneum ad eorum solida fide confugit patrocinium. Ubi cum in eorum aspectu thura precum incendit et aurum pretiosae fidei appendit. mox eiusdem ponderosae fidei merito palma ei triumphalis. elusis et retroactis hostibus. arrisit. Inde quoque post biduum egressi. ad alveum venere sermone rustico cognomine Drivlit. quod nos Latine Trinum - fluentum dicere possumus. Cui scilicet alveo. quia ex more mare exaestuans iam inundare coepit. comes sancti itineris. inclitus scilicet marchisus. cum omni exercitu , magno equorum et labore et sudore vix transmeabilem habuit. Venerabilis vero abbas et fratres obsequio sanctorum deputati. memores illius Davitici : Hi in equis et hiin curribus, nos autem in nomine Dei nostri invocabimus. non equis fisi aut curribus. sed sola invocatione nominis Christi. secura alacritate tanto sese commisere periculo. Et viam aggressi lymphaticam. senserunt mare Dei nutu mirae dilationis moderamine suum coercuisse accessum. ut sanctorum absque difficultate perageretur transitus. et per hoc in eis glorificaretur Deus…….. 19. Igitur ab amne prefato progressis. ecce Balduinus. magni marchisi proles inclita. ecce quoque regia mater eius. clarissima scilicet Adala. cum omni comitatu et innumerae plebis multitudine. devota honestate et honesta devotione sese obviam dedere. Apud quos unius tantum noctis spatio sancti cum suis manentes et viam diluculo carpentes. in villa cui nomen Atrecias hospitio suscipiuntur. Et facto mane. ecce clerus quam plurimus. ecce diversae conditionis populus duce Leuthone archicapellano cum crucibus et lampadibus. cum hymnis quoque occurrit et laudibus. Quorum obsequio sancta sanctorum inde levata, cum concentu in aures domini Sabaoth reboante Bruzzias sunt delata atque celebri honore in basilica sancti Donatiani deposita. Hic quidam Bernaclius inter suos nominatissimus. cum febricitante socru Petri a Domino visitatus. ex vivificis sanctorum morticinis vitam hausit medelae caelestis. Qui archidiaconatus functus officio in omni episcopio. cum ardentis febris aestuaret incommodo. ad memoriam sanctorum pro se rogaturus. aegra vix trahens vestigia. est presentatus…… His miraculorum insignibus tota Flandria et Maritima regio nobilior reddita est. Ecce. carissimi patres et domini. dum viam sermone levamus et miraculorum gaudia spargimus. Gandenses fines intramus et iam aureum montem Blandinii cum gaudio scandimus. Unde gratias tibi agimus. domine Iesu Christe. quod te duce et comite. viam electorum tuorum in tua laude peregimus et ad locum tua eis promissione preparatum laeti cum eis iam venire meruimus. De quorum adventu diu expectato diuque desiderato. nunc autem caelitus accelerato. quia nos Christus certos reddit. susceptionis eorum ordinem celebri pompa prosequamur. 20. Sancti igitur venerando suorum obsequio a castro Bruzziensi devecti. nec pretergresso absque reverentia Dei genitricis Mariae monasterio Truncinensi. trans flumen Legiam. plaudentibus dulci modu latione turmis. sunt evecti. Et ecce citeriores ripae amnis et omnes plateae obviam exilientium excipi untur agmine christicolarum. Omnis patria occurrit. quique pagenses honore mortalibus possibili obviam ruunt. confluit regalis militia et omnis plebs urbana. Horum omnium concentu. vocibus quidem dissono, affectibus autem consono. ad aures domini Sabaoth perveniente. monasterio principis apostolorum. de quo diximus. altisona appropinquant modulatione. Et ecce prodit quasi de sinu matris religiosus monachorum chorus ecclesiasticis infulis admodum honeste redimitus. preeunte toto mentis affectu cum gaudio spiritali venerabili Transmaro episcopo et comitante cum suis glorioso prefato marchiso. super his omnibus singulariter tripudiante et Deo gratias omnigenas referente. Hac tali et tanta. tam nitida scilicet atque prefulgida fidelium chorea. cum hymnis caelestibus et organis angelicis. cum thymiamatibus aromaticum vaporem spirantibus sancti hinc ambiuntur et inde. his sanctae crucis stigmata cum vexillis micantibus. illis cereoferalia claritatem diei augentia bonorifice gestantibus. Cum hac ergo speciali honoris prerogativa sancti in hanc apostolicam introducti basilicam. in aulam eis scilicet divina ordinatione et preparatione dedicatam. deponuntur iuxta virtutiferum paradoxae virginis Christi Amal bergae mausoleum. sublata in caelum voce iocunda. hac dulci modulatione : ' Sacerdos Dei. inclite Wandregisile. ora pro nobis. ut tuis semper precibus piis protegi mereamur et quandoque digni apparere aspectui divinae claritalis '. Acta sunt anno incarnati Verbi nongentesimo quadragesimo quarto. in dictione secunda. Marino papa vices apostolicas in sede Romana agente. Ludovico Francis imperante, Transmaro Noviomensi episcopo presidente et domno Gerardo abbate hoc coenobium regente. tertio Nonarum Septembrium die…….. 21. Miraculum adhuc referam satis illustre et omnibus seculis sine exemplo predicabile. quo et Deus e in ipso adventus eorundem sanctorum articulo voluit glorificari. et sancti meruerunt ab ipso mirifice honorari. Autumnalia. ut nostis. sidera tunc exorta. et sol iam in virgine positus. terram natura auctore nec flores permisit edere nec germen aliquod parturire. Et ecce totus mons Blandiniensis , mirabile dictu ! flores coepit producere et huiusmodi honore ob gloriam advenientium sanctorum sese vestire. Arbores quoque eorundem florum varietate candescere. viridescere. purpurascere quoque coepe runt et distinctorum varietate colorum merita declarare sanctorum. in tantum ut etiam pullulantia fruc tuum primordia in naturales iam species mirareris formata ; vernalis naturam temporis autumnus se suscepisse miratus est. Et quod multum mirabilius est. eisdem arboribus longis postmodum seculis tamquam legitimum accidit. ut redeunte anni orbita se eodem florum decore vestirent et hanc Dei gloriam in testimonium tanti miraculi memoriae mortalium revocarent. Ipsi enim qui haec loquimur eosdem flores oculis perspeximus. manibus tenuimus. osculis admovimus. honestis quoque personis et amicis longe manentibus ob honorem Dei direximus. quosdam etiam eorum tactu et odore ab infirmi tatibus suis gratuita Christi bonitate ereptos scimus……. 22. Igitur divae memoriae Arnulfus atque marchisus cluentissimus immensam quam erga memo ratum locum et prefatorum corpora sanctorum habuit devotionem in mente demonstravit in opere. Destructa vero basilica sancti Petri. ad quam tantorum delata sunt patrocinia sanctorum. quia tam habitationi monachorum quam frequentiae promiscui sexus pro parvitate sui erat incongrua. funditus in quadam maiori elegantia reaedificavit perfectamque opibus ditavit. villas quoque et predia quam plurima atque alia utensilia ecclesiasticis congrua ministeriis in auro et argento prona contulit animi devotione , insuper ipsorum corpora sanctorum honorificentissime inclusit auro et argento. 23. Post autem succedenti tempore transtulit ad eundem locum corpora sanctorum Gudwali archiepiscopi et Bertulfi confessoris Christi de Bononia civitate. ubi etiam ad presens requiescunt cum sacratissima virgine Christi Amalberga ; in quo orationibus et meritis ipsorum ceterorumque sanctorum ibi requiescentium larga fidelibus prestantur beneficia ad laudem et honorem salvatoris nostri domini Iesu Christi. cui omnis honor. gloria. regnum et imperium cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per immortalia secula seculorum. Amen.