XXII. DE VIGILIO Vigilius sedit annos XXV, menses quinque. Fuit enim temporibus Martini pape et Eugenii atque Vitaliani, regnante apud Francos siue Burgundiones Chlotharios iuniore. Nam et genere nobilis extitit, et sanctitate preclarus. Inter cetera nanque uirtutum suarum insignia, etiam monasterium in suburbio ciuitatis Autissiodorensis construxit, quod pluribus ditatum muneribus, ut testamenti ipsius series demonstrat, in honore sancte Dei genitricis Marie dedicauit. Quod etiam muro circumcingens monachorum esse constituit, simulque xenodochium pauperum ibidem esse precepit. Fertur enim de eodem sancto uiro, ueridica relatione, quod, iubente Waratone principe palatii, qui Ebroino in eodem principatu successerat, in Cotia sylua martyrium sit perpessus. Inmitatus uidelicet est eundem antecessorem suum Ebroinum, qui olim sanctum Leodegarium Augustodunensem episcopum gladio animaduerti preceperat. Martyrizatus est autem sanctus Vigilius sub die V iduum martiarum. Cum autem sacrum corpus eius ad propriam ueheretur urbem, contigit eius transitum per urbem fuisse Senonicam. Cumque pertransiret quandam domum, qua rei uincti cathenis tenebantur, subito omnia uincula dirupta sunt. Sicque miserorum turba, ergastuli illius noctes euadens, sacri cepit corporis exsequiis deseruire. Exstant hodieque in testimonium tanti miraculi eedem cathene, sacro eius inherentes sepulchro. Sepultus est autem in basilica sancte Dei genitricis Marie, quam ipse construxerat, fuitque ciuitas sine episcopo dies V.