III. DE SANCTO VALERIO Valerius sedit annos XVII. Fuit autem temporibus Dioclitiani et Maximiani, Caro et Carino consulibus, amministrantibus apud urbem Romam dignitatem sacerdotii Gaio, Marcellino et Marcello presulibus, qui etiam ab eisdem tyrannis martyrizati sunt . Qui beatus uir, fideliter cursum uitae peragens, II nonas maii migrauit ad Christum, et sepultus est apud montem Autricum, secus predecessorem suum sanctum Marcellianum episcopum. IV. DE SANCTO VALERIANO Valerianus, natione Gallus, sedit annos XXX. Fuit autem uir maxime sanctitatis atque simplicitatis. Sed hic beatus uir, cum a progenitoribus sancti Amatoris ad eius fuisset nuptias uenire rogatus, uidelicet ut utrosque sua benedictione sanctificaret, Dei nutu arrepto sacramentorum libello, pro benedictione coniugali leuiticam eis imposuit. Hic etiam cum ceteris coepiscopis, Seuerino scilicet Senonensi, Sollemni Carnotensi, Camiliano Tricassinensi, Pronicio Meldensi, Marcello Parisiacensi, sanctum Euurtium Aurelianorum ordinauit episcopum. Fuit enim temporibus Melciadis pape sanctique Siluestri, sub Constantino imperatore, Constantio et Volusiano consulibus. Qui plenus sanctitate obiit pridie nonas mai et sepultus est iuxta predecessores suos in monte Autrico.