Audivit autem Priscus preses sanctum ibidem Valerianum orationis secretissimam cellulam habere, multosque christicolas effecisse. Tunc iussit eum perquiri, et suis conspectibus presentari. Ad cuius tugurium cum milites directi pervenissent, ille estimans eos christianos gratia caritatis et more hospitalitatis invitabat. Quem illi primitus intuentes signum crucis et intra suam cellulam habere, et suo adhibuisse vultui conspexerunt. Itaque post tergum vinctis manibus, veluti scelerati criminis reus, Priscopresidi ab officio presentatur. Qui beluino corde inflammatus ait: Aut diis immortalibus sacrificabis, aut longe collega tuo Marcello gravius punieris. Cumque ille renueret, preses eum stipiti appensum iussit unguibus ferreis laniari. Qui cum auxilio dei nullis fatigatus suppliciis in dei laude perduraret, iussit eum gladio interfici. Tunc ille prothomartyris Stephani gratiam habens, et gloriam reminiscens, in celum intuens, vidit illum sibi offerre coronam, cui moriendo non metuit martyrii prebere victoriam. Huius passio relitur XVIIo kalendas octobris. Item VIo idus martii, apud Apamiam, sanctorum Alexandri et Gagii, qui sub Antonino Vero martyrio coronati sunt. Item Xo kalendas maii, Lugduni, sancti Epipodii, qui persecutione Antonini Veri, post illata sibi gravia tormenta, martyrium capitis abscisione complevit. Item VIIIo kalendas maii, Lugduni, sancti Alexandri qui sub Antonino Vero post carceris custodiam primo ita verberatus est, crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum patefactis visceribus interiora corporis panderentur. Deinde cruci affixus, spiritum emisit. Passi sunt etiam cum eo et alii XXXta IIIIor.