De sancto Valeriano martyre. LXXXIII Valerianus martyr unus fuit ex numero illorum quinquaginta : qui temporibus Antonini ueri imperatoris apud lugdunum incarcere missi fuerant cum sancto Fotino episcopo. Ex quibus christianis ipse Valerianus una cum Marcello martyre patefactis ianuiis ab angelo dimissus est : ut habetur supra in passione dicti Marcelli pridie non. Septembris. Quo quidem Marcello per martyrium assumpto: dum ipse Valerianus in cellula secretissima latitaret: et multos ad christi fide conuertisset: peruenit ad castrum te nocium in territorio cabilonesi : ubi sanctus Marcellus passus fuerat : ubi e a militibus prisci perfidis captus : et cum sacrificare nollet stipiti appesus: et grauiter exungulatus tandem in christi confessione persistes in eo loco: ubi nunc corpus eius sepultum colitur: gladio animaduersus est. Qui in eius agone ut olim protomartyr Stephanus uidit celos apertos; christum ei coronam ostendere preparatam. Passus est autem xvii.calendas octobris.