Passio altera. Venerabili Trenorciensis ecclesiæ abbati P. F. vestræ non incognitus paternitati, vitæ perpetuæ gaudia promereri. Frequenti suggestioni vestræ, ingenioli mei vel facundiæ sæpenumero æmulam opposueram tarditatem : vos e regione, sufficere, nec inutile, pro virium quantitate moliri. Injungitis siquidem, & me vestræ prælationis auctoritate compellitis, ut nonnulla veterum monimenta gestorum, quæ a nostris quibusdam scripta quidem, sed indigesta reperimus, scrutata temporum serie, in unius corpore voluminis ordinare satagam. Cui cum diutius reluctari congruum minime putarem, adquievi tandem, statuens, & me petitioni vestræ ulterius non defuturum, & quædam nondum a quoquam edita, quæ nunc usque penes nos æque sunt acta, vel adhuc operante Deo frequenter aguntur miracula, in eodem opusculo notitiæ tradere posterorum. Et ne superflua digressione tædium vobis ingeram, beati Valeriani martyris triumphum, compendiosa brevitate relatum, limitem mihi narrationis protinus assumam ; non eodem tamen ordine nota repetens, sed ex eisdem quædam diligenti consideratione derivare contendens. [2] Qui ad enarranda Patrum fortia gesta, quibus aditum regni meruere cælestis, fideliter accinguntur, principio genus, vitæque primordia plerumque & ipsam, quæ cujuslibet talium exortu meruit illustrari, patriam memorare contendunt ; quatenus ab initio, fidelis viri cognito tirocinio, sequens ordo gestorum promptius amplectatur. Hæc vero omnia tametsi de eo, cui præsens nititur intentio famulari, (beatum dico Valerianum) nostræ deesse notitiæ videantur ; cum tamen rerum exitus eum a primævo præceptis adhæsisse Dominicis evidenter ostendat, genus ipsius, vitamque a Deo procedere, non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, communi sorte postposita haud injuria prædicamus. Sic enim scriptum est ; Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri : his qui credunt in nomine ejus ; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Porro nativitatis ejus patriam hanc nihilominus eadem sub intelligentia non negemus, quæ velut ab uteri productum angustiis, cælo eum sine calce victurum, felici prorsus nativitate per martyrium destinavit. [3] Sed jam ad narrationis seriem redeamus. Et primo dicendum primitias vitæ suæ cum magno fidei fervore, Christi eum mancipasse servitio. Nam sanæ doctrinæ gratia floruisse, & ad superanda perfidorum tela insuperabili virtute viguisse, insigne illud electionis præconium innotescit, quod dum venerabilis illa cohors, quadraginta scilicet & octo Martyres, Eusebio teste, propter sacræ fidei professionem, Lugduni cum beato ejusdem civitatis antistite Photino carcerali sub custodia gloriam præstolaretur martyrii, hic beatissimus Vir, atque Marcellus, velut uberioris doctrinæ simul & constantiæ plenitudine insignes, divino nutu pariter & angelico exinde soluti ministerio, ad prædicandam Galliam ambo Deo jubente destinantur : illius auctoritate præcepti servata, qua binos ante faciem suam Redemptor noster præmisit. [4] Egressi itaque (sicut dictum est) de carcere beati Viri, cælestium instar siderum de cæca nubium caligine, præclara duo Luminaria, eodem fervore, eodem denique spiritu, quo pro Christo tradi neci non renuerant, illas Galliarum partes aggredi non verentur, quas præ cæteris immanior, cœcus occupaverat error gentilium, ut illo vere caput illud superbiæ regnare non dubitares, quod se positurum super astra cæli sibi solium, & in lateribus sessurum se promisit Aquilonis. Verum quoniam divina providentia hos Viros ad hoc elegerat, quatenus verbum vitæ per eos diversis mundi partibus innotesceret ; alter Sequanorum, alter vero Æduorom provincias, Arari non mentis diversitate segregati, susceptæ prædicationis officio viriliter aggrediuntur. [5] Nec defuit novæ gratiæ præconibus promissa olim a Salvatore discipulis virtutum necessaria plenitudo, qua dum illos ad salutare certamen instrueret, Ecce, inquit, dedi vobis potestatem calcandi super omnia dæmonia, & ut virtutes operemini credentes in nomine meo. Inter hæc auctor malitiæ diabolus, cernens sibi detrimentum, fidelibus salutis incrementa parari, consuetam sibi protinus exarsit in iram. Nec mirum ; videbat siquidem secus ac spes sibi pollicebatur accidisse ; dum gentilium corda, quorum eatenus ipse per torporem dominabatur, fidei calore, sanctique spiritus fervore gratulari ; & velut captiva solent animalia, ad proprii vocem genitoris, falso deserto dominatore accurrere, ingemit : & qui se super astra sessurum, regnaturumque jactabat, contemptus nimis proprio frustratur domicilio. Ergo quod propriis nequit viribus, effici nititur alienis. [6] Præsidebat hisdem diebus in Burgundiæ partibus nonnullis, sub Antonino imperatore, præses quidam profanus, nomine Priscus, quem malignus hostis in Sanctos Dei commovens, sperabat sibi cujuspiam recuperationis aditum reformari, si eos hujus præsentiæ lucis subtraheret, per quos tantum sibi detrimentum fieri non ignorabat. Erat profecto miser hoc etiam furoris conamine cæcus ; ignorans ecclesiam inde robur assumere, unde occasus mundo noscitur imminere. Qualiter autem præfatus præses, dum in finibus Cabilonis beatum Marcellum plebi vitæ pocula propinantem, seque suasque leges spernentem, postquam innumeram plebis Deo multitudinem acquisierat, ipse quod defunctis præbetur ad requiem, vivo dederit ad supplicium, alibi scriptum reperies. Nos vero promissioni nostræ demus operam, cœpta Christo prævio prosequentes. [7] Narratur in sequentibus, quod beatus Valerianus secus mænia Trenorciensis oppidi domicilium sibi construxerit, divinis insigne muneribus, structura modicum, caritate præcipuum, pompis sæcularibus inornatum ; quippe cum non in eo præter Dominicæ Crucis constet fuisse vexillum ; quod ipse cultu peculiari de more venerabatur. Cur autem locum hunc præ cæteris quaquaversum positis Vir sanctus ad habitandum elegerit, ratio manifestat. Fertur enim, quod idem locus olim ab antiquis Castrense sit Horreum vocitatum ; ab hoc sine dubio, quod a remotioribus consueta vectigalia, vel cæteri diversarum census provinciarum, Romam per amnes Sagonam, Rhodanumque, dein per mare transportanda ad eundem deferebantur locum. Ibi ergo quoniam, ut diximus, ex diversis mundi partibus illuc homines confluebant, vir Dei maluit habitare; quatenus advenientes, ex ejus ore velut ex limpidissimo fonte, salutaris Euangelii poculo recreati, salutarem nihilominus haustum civibus propinarent. Et quemadmodum, quæ cæsaris esse noverant, cæsari pro consuetudine reddere procurabant, ita demum quæ Dei esse didicerant, Deo reddere pio studio satagebant. [8] Quid plura ? His est hujuscemodi antiquus hostis irritatus injuriis, postquam Dei Vir per sanctæ prædicationis ministerium Deo innumerabilem populum acquisivit, sævissimum in eum, ut dictum est, ad suæ damnationis cumulum excitavit præsidem, nomine Priscum. Immo solita miserantis Dei, qui etiam malis bene uti consuevit, actum pietate dignoscitur, quo scilicet invictissimus Christi gratiæ Propugnator, triumphatis hostibus, digno meritorum præmio ditaretur. Et quia Vir beatus contigua provinciæ loca sacris illustraverat fidei documentis, nullatenus cæcitatis esse ministri poterant, qui lucis Auctorem per eum cognovisse simul & credidisse gratulabantur. [9] Unde diabolus eo nequitiæ stimulo concitatus, quo Dominum Jesum neci tradere non timuit, quove beatum Marcellum nuper interficere non dubitavit, præfato præsidi. Trenorchium adventanti, de beato Valeriano protinus per suos intimavit satellites, non jam vicini tantum ruris incolas, verum etiam totius pene Galliæ populos, per eum ad externæ transisse cultum religionis : commune rerum quantocius amovendum periculum, & Romanis mature legibus subveniendum. Distulit præses in crastinum sermonis hujus indaginem, quoniam quod supererat diei, ad hoc nequaquam posse sufficere, beati Marcelli nuper habito conflictu considerabat. Cognovit quippe relatorum intentione, non imparis robur huic inesse constantiæ, quam in supra memorato fuerat martyre prosecutus. Eoque vehementius in hunc sævire meditabatur, quo diffusius quaquaversum per eum hujuscemodi cultum dilatari certo comperit experimento. [10] Mane autem facto accelerat Priscus meditata perficere : qui missis apparitoribus sanctum sibi Virum confestim præsentari præcepit. Quos ut vidit, solito sibi caritatis obsequio, eis obviam signo Crucis armatus processit, & eos cibum sumere impendio deprecatur. At illi, quo digni non fuerant, caritatis respuentes edulium, crudeli domini sui, ad quod missi fuerant, satisfacere præcepto maturaverunt. [11] Interrogatus vero ab eis ignoti sibi signi notitiam, evidenti responsione verissimaque sacræ protulit fidei professione. Dirissimis itaque loris astrictus, variaque pulsatus injuria, Servus Dei servo diaboli præsentatus, & ut facilius subigeretur, patrati dudum sceleris ei objicientes crimen, diriora, ni maturato resipiscens præceptis præsidis obsecundaret, instanter minitabantur. Enumeratis, itaque quibus subdi jubebatur, numinibus, eorumque spurcissimo memorato conjugio, congrua Vir Dei responsione obviat objectis, ac talium se omnino respuit obsequio maculandum. Quid plura ? His aliisque multis ac diversis altercationibus hinc habitis & inde ; cum se frustra niti contra Virum Dei insanus præfectus perpenderet, ac nonnullis circumstantibus non mediocri responsiones ejus invectionesque forent documento, stipiti tandem appendi, & ibidem unguibus eum jussit ferreis laniari. [12] Eia carnifex, siquid ex humanæ traduce conditionis ejus carni nævus adhæsit, diro satage pectine mutilari. Nempe tuum tibi præstitum est ad interitum, ut in hoc etiam, quod crudeliter in Sanctum Dei peragis, Dei servias justitiæ ; & quod amicus non posses perficere, valeas inimicus. Perfer & hoc Martyr jaculum crudele tyranni, post modicum visurus eum, pro cujus amore non recusas oppetere ; illius memor apostolici : Si compatimur, & conregnabimus. Jam vero Christi Martyris patefactis usquequaque visceribus, dum tantum spiritu vigente, carnis materia pectine laniata defecisse videretur, nec ullius eum, vel ipsius carnificis præ horrore posset acies intueri ; de stipite, Prisco præcipiente, deponitur, & ad locum destinatum vertice plectendus duci jubetur. [13] Quo cum duceretur, & omnipotenti Deo gratias agens, pio cælos intueretur obtutu, Christum sese certaminis sui præmium, coronamque sibi conspicit offerentem. Cum itaque (dilectissimi) cælestis contemplatio majestatis, beati Stephani singularem prorsus per totum orbem commendet prærogativam ; omnique dignum reverentia habeatur, quod Dominum gloriæ velut in suis sollicitum causis fuerit contemplatus ; non immerito beatum Valerianum haud multum dispar ratio persuadeat, præcipuis insignem muneribus, illis, quorum studio vel labore maxime fides mundo innotuit, veraciter æquiparandum. Vix enim quempiam Doctorum, præter Apostolos, Apostolorumque discipulos (ex quibus tamen ipse unus pro Chronicarum traditione dignoscitur exstitisse) reperire valebis, cujus ipse æmulator existens non fidei doctrinas super ejus fundamentum ædificasse probetur ; sed (sicut dictum est) ab ipsius initio credulitatis ejusdem sacræ fidei, vera credatur assertione militasse. [14] Sed jam ad cœpta redeamus. Tanta igitur tamque mirabili Martyr confortatus simul & recreatus visione, eademque quibusdam non occultata fidelibus, securus de præmio lictores cursu præibat, gaudensque, flexis genibus vertice multatur, supernorum civium gaudio perenniter potiturus. Quo in loco filii, quos ipse Christo genuerat, quibusve sidereas per prædictionem in cælis præparaverat mansiones, modicam illi pro tempore, & facultate construxere basilicam ; in qua paulatim fidelium crescente numero, nonnulli cultui sese discipuli mancipavere divino. [15] Ab hinc locus ille copioso fidelium cœpit frequentari concursu, dum nemo confluentium votorum frustrabatur effectu ; adeo ut pene numerosior per signa fieret credentium multitudo, quam prius per sancti Viri prædicationem fuerat ad Christum conversa. In veta quippe vite manentem fructumque ferentem palmitem, ut fructum plus afferat, verus per martyrium purgat agricola, & ideo Vir sanctus, sicut vivus, ita etiam non cessabat Christo populos lucrificare defunctus. Sed hæc omnia divinæ sunt opera Majestatis, quæ pro visibilibus nos ad invisibilia provocans, non solum cum servi essemus peccato, pristinæ retulit libertati, sed etiam dedit nos per gratiam filios Dei fieri, qui credidimus in nomine ejus, qui vivit & regnat in sæcula sæculorum. Amen. [16] Hæc, quæ nunc usque qualicumque stylo protulimus, ad beati Valeriani passionem specialiter pertinere noscuntur. Cætera, quæ sequuntur, quamvis temporum diversitate, narrationeque rerum ab his, quæ supra diximus, differre videantur, ab unius tamen rationis ordine nullatenus discrepant, eo videlicet, quo ad augenda præfati Martyris præconia meritorum, quæ dicenda sunt, divina clementia voluit operari. Ad quod referendum juxta Patrum veridicam traditionem pro viribus accingar, illum semper invocans, qui in Euangelio ait ; Sine me nihil potestis facere. Translatio et miracula. Hoc quoque obeunte Stephanus in cœnobiali substituitur regimine. Hujus studium, vel quam circa beatum Valerianum habuerit devotionem, traditus memoriæ prodit effectus. Hujus siquidem corpus Martyris, sicut a fidelibus tempore passionis ejus in sepulcro fuerat collocatum, clausum tellure per multorum spatia manserat annorum : quod jam dictus pater incongruum non injuria ratus, ejus scilicet humo tegi corpus, cujus spiritus in cælestibus angelorum contubernio potiebatur, cujusque meritis divina virtus immensa populo suo beneficia condonarat. Cœpit igitur tacita prius secum meditatione translationis ordinem disponere ; deinde, quæ futuro necessaria erant operi, paulatim præparare, aurum, & argentum, diversique generis lapides pretiosos. [2] Inde strenuo adscito artifice, affabre compositum visus est fecisse mausoleum. Quo peracto, tempus opperiens opportunum, religiosorum constituto die venire fecit multitudinem. Affuit nihilominus copiosa plebis diversarum urbium multitudo, magnum fore fidelibus credens emolumentum, hanc elationis a tumulo beati Martyris invenisse solemnitatem. Quam quia Deo gratam fore, miraculis attestantibus, aperte cognovimus, non immerito (dilectissimi) dignis eam cultibus honorare, summoque cum gaudio suscipere debemus. [3] Eliguntur itaque tres merito vitæ venerabiles monachi, qui, pœnitudine commissorum cum satisfactione præmissa, candidis induti vestibus, summa cum reverentia locum adeunt, quo sanctum noverant sepultum Valerianum. Cæterorum vero nemini concessum est intrare ; sed erat populus exspectans, illo sine dubio devotione non inferior, qui Zachariæ sacerdotis hora incensi exitum de templo præstolabatur. Revoluto tandem lapide, quo tumulus claudebatur, ingens, aromatum more, fratres perfudit odor ; ut scilicet, qui per sanctæ ministerium prædicationis in carne vivens exstiterat odor vitæ fidelibus, nunc etiam suavem præberet corpore resolutus odorem. [4] Interea fratres introrsum respicientes, inveniunt sacrum caput non secundum ordinem jacere membrorum, sed in loco, quo pectus fuisse videbatur, diligenter positum: ubi etiam modicam, acsi nova tunc posita esset, ex pallio reperiunt Crucem, quæ postmodum in argenteo affabre facto posita est philacterio. Hanc ipse dum adhuc viveret, in ea parte vestis, qua pectus tegitur, tulisse non dubium est, ut indicaret habitus, quod professio declarabat. Sumptis igitur majorum reliquiis artuum, reposuerunt ea in capsam, quam superius recens factam memoravimus, cæteris exuviarum corporisve cineribus in sepulcro relictis. Quam cum humeris imposuissent, detulerunt eam ad monasterii superioris oratorium, ac super beatæ Dei Genitricis aram reverenter imposuerunt. [5] Quanta piarum ibi flumina fusa sunt lacrymarum, quas magnorum provocabat immensitas gaudiorum ! Populus tandem votis ovanter, precibusque peractis, ad propria gaudens remeavit. In ea vero, quæ eodem jubente patre hisdem diebus facta fuerat imago, sacrum ac venerabile caput sæpefati Martyris positum est, quam nunc etiam contra violentos tempestatis impetus, vel diversas aërum incommoditates, seu quaslibet rerum adversitates opponentes, ab his sæpe, Deo miserante, defendimur. In die autem Purificationis beatæ Mariæ, quæ post modicum tempus affuit, delatum est scrinium, quo beati Martyris ossa condita habebantur, in inferius oratorium, quod indesinenter a populo frequentabatur ; positumque super altare, quod recens fuerat ædificatum. [6] Et dum populus in superiori monasterio consuetam sequeretur processionem, quidam homunculus adeo miserabilis, ut pene totius mole corporis instar glomi contracta, terram tantum cernere cogeretur, magno cum labore sacrum illud ingressus oratorium, preces suas ibidem lacrymabiliter effundere cœpit, beati Valeriani meritis divinam sibi clementiam flagitans affuturam. Cumque id subinde repeteret, subito nervi, totiusque compago corporis miro cœperunt modo laxari : prostratusque solo, magno cœpit clamore vociferari. Et jam chorus Missæ sollemnis instabat officiis. At populus audito clamore cucurrit, invenitque hominem prostratum solo tantæ recepisse formam longitudinis, ut cum non prius trium vel quatuor annorum infantis quantitatem excedere videretur, tunc omnes fere altitudine superaret. Laudibus itaque Deo votisque persolutis, ovans ad propria populus repedavit. [7] Anus etiam quædam, cui vel ætas vel infirmitas lumen abstulerat oculorum, ibidem Deo miserante, meritis ejusdem Martyris illud meruit recuperare. Nec latere potuit procul etiam consistentes hujus notitia rei; quin potius, diversa cogente incommoditate, multi undique confluebant ; inter quos quædam ætatis provectæ femina, gemino confecta dolore, venit alia comite ; diris quippe febribus æstuabat, sævoque misera tenebatur a dæmonio. Huic etiam diu non distulit optatum pietas divina beneficium. Sana quippe rediit, fugatis tam febrium æstu, quam furentis viribus inimici. [8] Miles quidam nihilominus ab amicis adductus accessit, tanto febrium, quo jam diu laboraverat, tædio consternatus, ut ex hac vita morte resolvi, quam tali mallet ulterius incommodo prægravari. Subvenit & huic non diu differendo remedium Christi misericordia ; ad propria siquidem regrediens, adeptæ sanitatis beneficio suos admodum lætificavit amicos.