XI. Ursus sedit annos VI, menses IV. Ex hoc uiro sanctissimo fideli relatione uulgatur, quod iuxta Amatoris basilicam reclusus anachoreticam duxerit uitam, ubi oratorium usque hodie est eius nominis memoria sacrum. Contigit eo tempore urbem repentino afflatam incendio conflagrasse. Sed ad uirum Dei cum sublatus in altum clamor populi peruenisset, succurrendum periculo ratus, familiarem illuc baculum destinauit. Ipse precibus obnixius atque instanter incubuit. Eo inter minaces flammas et que adhuc integra supererant constituto, dicto cicius incendium omne deflagrauit. Hac occasione sancti uiri merito declarato, urbis decedente pontifice, ui extractum presulatui suffecere. Cella eius in aecclesiam cessit. Exegit uite sue tempus annis LXXXI, moribus et meritis preciosus. Fragilitatis molem III kalendas augustas excessit, atque in basilica sancti Germani iuxta predecessores suos honestam meruit sepulturam. Fuit enim temporibus Iohannis pape atque Felicis. Hic est Iohannes, quem Theodoricus rex hereticus Rauenne in custodia affligendo interfecit, imperante Iustino, Lampadio, et Horeste consulibus. Fuit autem ciuitas sine episcopo anno I, menses VI.