XII. Teodosius sedit annos VIII, dies XXVIII. XVI kalendarum augustarum diem excepit ultimum, peracto uitae sue tempore LXX et V annis, proque sue merito sanctitatis nobilem in beati Germani aecclesia sortitus est sepulturam. Fuit autem temporibus Bonifacii et Mercurii, qui et Iohannes uocatus est, usque ad Agapitum, imperante Iustiniano augusto, Lampadio consule. Inuenimus et hunc sanctum uirum interfuisse concilio episcoporum quod actum est ex euocatione gloriosissimi Clodouei magni Francorum regis, apud Aurelianensem Gallie ciuitatem. Fuit ciuitas sine episcopo anno I.