XXIV. DE TRETICO Treticus sedit annos XV, menses III. Hic fuit temporibus romanorum presulum Leonis, Benedicti, Johannis, Gononis, Sergii, sub Hildeberto iuniore Francorum rege, qui appellatus est iustus. Vir mitissimus et omni bonitate ornatus. Nam et ante episcopatum extitit abbas monasterii sancti Germani. In quo offitio positus, talem tantumque se exhibuit, ut merito ab omnibus summo frequentaretur studio. Erat enim largus, pius, castus, atque misericors. Deo igitur fauente, omnis populus a minimo usque ad maximum, diuina inspiratione permoti, eum in pontificatus ordinem elegerunt. Sicque a basilica sancti Germani extractus, Deo dignus pontifex est electus et ordinatus sacerdos. Cepit enim mox accepto sacerdotio predicationibus insistere, ľcclesiamque sibi a Deo commissam spiritaliter erudire. Hic beatus uir primo anno ordinationis sue, habito concilio, constituit qualiter abbates uel archipresbyteri in ľcclesia sancti Stephani diuinum persoluerent offitium. Taliter uero ordinauit, ut kalendis ianuarii, I Ebdomada, basilica sancti Germani deseruiret. II ebdomada, basilica sancti Amatoris. III ebdomada, basilica sancti Petri. IV ebdomada, basilica monasterii sancti Juliani. Kalendis februarii, I ebdomada, basilica sancti Mariani. II ebdomada, basilica sancti Eusebii. III ebdomada, basilica sancti Martini. IV ebdomada, basilica sancte Marie. Kalendis martii, I ebdomada, basilica sancti Nazarii. II ebdomada, monasterium Longoretense. III ebdomada, monasterium Sessiacense. IV ebdomada, Scoliue uicus. Kalendis aprilis, I ebdomada, Bacerne uicus. II ebdomada, Vendosa et Gaugiacus. III ebdomada, Nanturiacus et Licaiacus. IV ebdomada, Tauriacus. Kalendis maii, I ebdomada, Chore uicus. II ebdomada, Corcedonus et oratorium sancti Memmii. III ebdomada, Droia, et Cornacus, et Auciacus. IV ebdomada, Varciacus. Kalendis iunii, I ebdomada, Bargiacus et Nantoniacus. II ebdomada, Massua. III ebdomada, Condida. IV ebdomada, Dractiacus et Soliacus. Kalendis iulii, I ebdomada, Nouus uicus. II ebdomada, Brioderus. III ebdomada, Giomus et Laoderus. IV ebdomada, Blanoilus. Kalendis augusti, I ebdomada, clerici dominici. II ebdomada, Eliniacus. III ebdomada, Baugiacus. IV ebdomada, Tauriacus. Kalendis septembris, I ebdomada, Interannis. II ebdomada, Odone uicus. III ebdomada, Puluerenus et Tociacus. IV ebdomada, Epponiacus et Carbaugiacus. Kalendis octobris, I ebdomada, clerici dominici. II ebdomada, basilica sancti Germani. II ebdomada, basilica sancti Amatoris. IV ebdomada, basilica sancti Petri. Kalendis nouembris, I ebdomada, Domiciacus. II ebdomada, monasterium sancti Iuliani. III ebdomada, basilica sancti Mariani. IV ebdomada, basilica sancti Eusebii. Kalendis decembris, I ebdomada, basilica sancte Marie. II ebdomada, basilica sancti Martini. III ebdomada, basilica sancti Geruasii et Prothasi. IV ebdomada, monasterium Longoreti et Sesciaci. Hac itaque constitutione roborata, constituit ut abbates uel presbyteri cum clero, ad suprascriptum offitium peragendum conuenientes, ex dominico cellario ab echonomo ecclesie stipendium sufficiens accipiant. Si uero tardi occurrerint, aut negligentes apparuerint, XL dies a uino abstineant. Vicedominus autem aut cellerarius, si quod iure eis ministrare debent in aliquo subtraxerint, retrusi in monasterium per annum dimidium pane et aqua contenti, debitam penitentiam persoluant. Is itaque beatus episcopus uillam, que ei ex successione parentum aduenerat, Maximiacum nomine, sitam in pago Senonico, cum edificiis, mancipiis, uineis, siluis, et uniuersis appendiciis suis, basilice sancti Stephani, cui Deo auctore prefuit, habendam delegauit. De cetero, consummato feliciter uitľ sue cursu, a quodam instigante diabolo, ut fertur, archidiacono suo, nomine Ragenfredo, dum scanno sopore resolutus quiesceret, gladio uerberatus martyrio uitam finiuit, XV kalendarum aprilis, et sepultus est cum summa deuotione fidelium in basilica sancti Eusebii martyris. Nam de eodem Ragenfredo antiqua relatione ulgatur quod mox ut a domo in qua suum interfecit pontificem est egressus, subito turbine raptus nusquam comparuit. Fuit autem ciuitas sine episcopo annis III. Nam de scanno super quem interfectus est plures ex dolore dentium ob meritum sancti uiri obtinuere remedium. Sed et in eodem loco ob memoriam et uenerationem martyris a successoribus ipsius eius est nomine constructum oratorium, quod hactenus fidelium deuotione ueneratur et colitur. Extant hodieque tabule eiusdem scanni, eius martyrium designantes.