Sanctus Symphorianus precibus patris sui Fausti nobilissimi viri cum adhuc esset triennis a sanctoBenigno martyre baptizatus et a sancto Andochio de fonte sacro levatus, tanta ex tunc sanctitate pollebat, quod seniorum vitam anticipans, in celesti semper conversatione et divine legis studio permanebat. Cum ergo Aurelianus imperator a Senonis Divionem properaret, consularem Heraclium, Augustodunum direxit, ut sicut ubique faciebat, ita et ibi omnes christianos aut sacrificare aut mori compelleret. Cum ergo tunc pagani festum Veneris mira insania celebrarent, et statuam eius in curru coram Eracleo deportarent, Symphorianus affuit, et nollens eam adorare diu ceditur, et carceri mancipatur. Et cum eductus de carcere, Heraclio diebus singulis offerretur, et ad sacrificandum nullatenus moveretur, dixit: Si periculosum est cotidie ad profectum anime aliquid addere, quanto periculosius est a salute discedere? Vitam quam Christo reddituri sumus ex debito, solvamus ex voto. Sera penitudo est sub iudicis timuisse conspectum. Munera vestra fuscati mellis permixta dulcedine, male credulis mentibus venena parturiunt. Cupiditas vestra omnia habendo nil possidet, quia diabolicis artibus obligata miseri lucri compedibus detinetur, et gaudia temporum vestrorum in similitudine vitri cum ceperint splendere franguntur. Tunc iudex ira succensus data sententia ministro iussit ut Symphorianum deos et principes blasphemantem occideret, sicque deorum et legum iniuriam vindicaret. Cum duceretur ad locum, et venerabilis mater sua de muro eum hortaretur ne timeret, mox gladio decollatus, a christianis sublatus, et alibi est sepultus. Ubi tant amiracula videbantur fieri, ut etiam paganis mirantibus in honore maximo haberetur. Testatur autemGregorius turonensis quod de loco ubi sanguis eius effusus est, quidam christianus tres lapillos cum ipso sanguine levavit, et in capsa argentea inclusos, in ecclesia ligneis tabulis constructa apud Ligernum castrum Arvernie in altario collocavit. Tempore autem quoTheodoricus rex Francorum illam regionem evertit, hoc castrum incendio concremavit. Cumque flamma ecclesiam illam penitus consumpsisset, et populus astans incendio reliquias sancti Simphoriani plangeret, consumptis flammis et dispersis cineribus, capsa illa argentea de loco illesa attollitur, et mirantibus cunctis nichil diminutum de sacris pignoribus reperitur.