De sancto symphoriano martyrre. LXXXXIII Symphorianus martyr tempore aureliani imperatoris passus est in ciuitate edunensis sub consulari heraclio. Qui ex augustudunensis urbe pre fausto nobile christiano progenitus: cum adhuc esset adolescens tanta morum grauitate pollebat ut senior vitam anticipare uideret. Cum ergo pagani in ciuitate edua festum ueneris celebrarent et statuam eius ante heraclium prefectum deferrent, symphorianus affuit: et nolens eam adorare: diu ceditur: et cesus carceri mancipatur. Et cum eductum decarcere ad sacrificium coeperent et multa ei donaria praemitterent: ipseq ia tanquam lutum abominarent. Iratus iudex dare sententia percepit: ut decollaret. Qui cum ad locum duceret: mater eius de muro aspicierat: et ipsum ad passionem uiriliter confortabat: dicens ei uita non tolleret: sed in melius commutaret. Mox igitur decollatus est: et corpus eius a christianis sepultum ad fontem: qui est extra publicum campum foris muros edue ciuitatis. Passus est autem .xi. cale. septembris circa annum domini. 270.