73. In hoc cimitirio vidi beati Cassiani sacerdotis magni sepulchrum, a multis infirmis erasum, quod pene transforatum eo tempore putabatur. Abluunt enim ex hoc pulvere aegroti; sed protinus virtutis magnitudinem sentiunt. Ibi et Simplicius ipsius, ut aiunt, urbis episcopus est sepultus, cui crimen adulterii saeva populorum obiecit insania. 74. Sed quia de his aliquid proloqui iuvat, prius de sancto Riticio, quia prior obiit, sermo habendus est. Fuit enim nobilissimis parentibus et litterarum acumine clarus, qui, transacta aduliscentia, uxorem simili morum honestate praeclaram sortitus est, cum qua spiritalis dilectionis conhibentia, non luxoria copulatur. Concurrunt elymosinae, vigiliae caelebrantur, et opus Dei per eos incessabiliter exercetur. Igitur longa post tempora mulier declinans caput ad lectulum, beati viri auribus extrema profert verba, dicens: "Deprecor, piissime frater, ut post discessum meum, percurso aevi temporis, in illo quo ego collocor sepulchro ponaris, ut quos unius castitatis dilectio uno conservavit in thoro unius reteneat sepulchri consortio. Haec effata, lacrimans spiritum emisit ad caelos. At Riticius episcopatum Agustidunensis urbis, populo elegente, sortitur. Qui talem se praebuit in religione, ut morum bonitas pontificatus gratiae aequaretur, et ad diem obitus per diversos gratiarum spiritalium gradus plena perfectione consummatione veniret.   75. Quo decedente, beatus Simplicius eclesiae ipsi praeponitur. Fuit enim de stirpe nobili, valde dives in opibus saeculi, nobilissimae coniugi sociatus. His fuit castissima, obtegente saeculo, vita, soli Deo cognita, mortalibus tamen ignota. Erant enim ambo iusti et in elymosinarum semina ac vigiliarum tolerantiam valde prumptissimi. Interea propter illam, ut diximus, saeculi dignitatem Simplicius, decedente Egemonio, a populis elegitur; sed a Deo pro castitatis et sanctitatis gloria distinatur. Accepto quoque pontificatus ordine, beata soror, quae prius fuerat non libidine, sed castitate viro coniuncta, non passa est ab stratu pontificis submoveri; sed in illa puritatis castitate quam prius viri castissimi thorum adibat, secura de conscientia mentis sanctae, sciens se uri non posse ab incentivi ignis ardore. Sed saeva daemonis invidia contra sanctos Dei probrosa excitat bella, et quae instinctu suo distruere non potuit nititur verbis se subdolis infamare. Quid plura? In illo dominici natalis die commoventur cives in scandalum et ad beatam virginem rapido cursu concurrunt, dicentes: "Incredibile est, mulierem viro iunctam pollui non posse, sed nec vir poterit artubus mulieris iunctus a coitu abstenere. Sic etenim Salamonis proverbia proferunt: Nemo, ait, tangens picem, mundus poterit esse. Neque enim in sinu ignem quis gestiens non cremabitur. Ergo videmus vos uno in thoro recumbere, et suspicari aliud possumus nisi misceamini simul?" His commota virgo sanctissima, adgreditur pontificem simili castitate pollentem, replicatisque coram omni populo sermonibus quos audierat, puellam, quae tunc plenam, ut adsolet, pro iniuria hiemis arulam cum carbonibus retenebat, vocat; expansoque palleo, prunas ardentes suscepit, et fere horae unius spatio tenens, sacerdotem evocat, dicens: "Accipe mitem solito ignem, nequaquam tuis velaminibus nociturum, ut ostendant in nobis hae flammae, extinctas flammas esse luxoriae". Suscipiente vero pontifice, nihil nocitum est velamen eius ab igne. Hoc miraculo populus, qui erat tunc incredulus, credidit Deo, et inter septem dies amplius quam mille homines sacri innovatione lavacri sunt renati. Quos suscipiens eclesia, gaudens caelesti regno per hos milites copulavit.   76. Ferunt etiam in hac urbe simulachrum fuisse Berecinthiae, sicut sancti martyris Simphoriani passionis declarat historia. Hanc cum in carpento pro salvatione agrorum ac vinearum suarum misero gentilitatis more deferrent, adfuit supradictus Simplicius episcopus, haud procul aspiciens cantantes atque saltantes ante hoc simulachrum; gemitumque pro stultitia plebis ad Deum emittens, ait: "Inlumina, quaeso, Domine, oculos huius populi, ut cognoscat, quia simulachrum Berecinthiae nihil est". Et facto signo crucis contra, protinus simulachrum in terram ruit, ac defixa solo animalia, quae plaustrum quo hoc vehebatur trahebant, moveri non poterant. Stupit vulgus innumerum, et deam laesam omnis caterva conclamat; immolantur victimae, animalia verberantur, sed moveri non possunt. Tunc quadringenti de illa stulta multitudine viri coniuncti simul, aiunt ad invicem: "Si virtus est ulla deitatis in statua, eregatur spontae, iubeatque boves, qui telluri sunt stabiliti, procedere. Certe si moveri nequit, manifestum est, nihil esse divinitatis in ea". Tunc accedentes et immolantes unum de pecoribus, cum viderent deam suam nullatenus posse moveri, relicto gentilitatis errore, inquesitumque antestitem loci, conversi ad unitatem eclesiae, cognoscentes veri Dei magnitudinem, sancto sunt baptismate consecrati.   77. Sed quoniam superiore capitulo exposuimus, qualiter castitas diligentes Deum ornaverit, venit in memoriam, quae Felicem Namneticum referentem, dum de his confabularemur, audivi. Aiebat enim, fuisse antestitem in civitate sua cum coniuge; sed cum ad honorem sacerdotii accessisset, lectulum iuxta ordinem institutionis catholicae sequestravit. Quod mulier valde molestum tulit. Cumque diebus singulis cum eo ageret, ut in uno stratu quiescerent, nec adquiesceret pontifex rem tam inprobam, quam canonum decreta non admittebant, quadam die accensa furore, ait intra se: "Non puto esse absque aliqua conscientia viri mei, quod ab amplexu eius taliter sum repulsa; sed ibo et videbo, ne forte alia mulier cum eo decumbat, pro cuius me amore dispiciat". Et statim adfuit in cubiculum episcopi, invenitque eum post meridiem dormientem. Accedensque ante lectulum eius, vidit agnum inmensae claritatis super pectus eius quiescentem. Tunc timore perterrita, velociter se a lectulo sancti removit nec adiecit ultra quaerere, quid vir Deo plenus ageret in occultis; sed cognovit manifestissime, illud cum servis Dei impleri, quod ipse Dominus suis fidelibus est pollicere dignatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.