Ex numero quoque LXXa duorum Christi discipulorum fuerunt sanctus Savinianus etPotentianus et Altinus. Qui cum multos infirmos sanitati restituerent, et non tam verbo quam signis et virtutibus quosque possent ab errore revocarent, a beato Petro missi sunt, ut Galliam ydolatrie deditam diabolo auferrent, et Christo acceptabile munus offerrent. Qui etiamSavinianum primatem Gallie constituit. Venientes ergo ad urbem Senonis, tunc famosissimam et populosissimam, non cessabant populum a cultura demonum ad deum revocare. Illic beatus Savinianus pontificalem quam a beato Petro illuc destinatus acceperat contra incredulos strenue et constanter potestatem exercebat. Tantaque spiritus sancti gratia in corde eius erat diffusa, ut quos sermone tangeret, ad ardorem celestis desiderii vehementer accenderet. Dumque celestibus sanctionibus insisteret, diabolus quosdam secte sue viros contra eum excitavit. Qui dum cernerent simulachrorum suorum cultum cessare, et ritus gentilitatis ac veneficia sperni, deorum suorum contemptum, beati viri ludibriis et leto sanxerunt ulciscendum. Hunc igitur in medio pestilentis conciliabuli sistunt, aliquantis per de altercationibus fidei conveniunt. Sed veritatis assertioni cordis aures obturantes, seque cum portentis suis execrari gementes, mox eum capitali ultione plectendum censuerunt. Huic mox in episcopatu Potentianus successit. Qui dum predicationi ardenter insisteret, nulloque tempore cessaret, contra hunc quoque diabolus incredulorum animos suscitavit, et famulum dei quanta potuit celeritate extinxit. Cuius corpus pridie kl ianuarii examine factum ab infidelibus quidem avibus et bestiis proiectum est ad devorandum, sed dei providentia permansit illesum, a fidelibus vero est occulte collectum, et in suburbio Senonis ubi predecessor eius quiescebat, sepultum. Nec minus carne solutus quam antea vivens in carne virtutibus claruit. Nam demones de obsessis corporibus effugavit, cecos illuminavit, surdis auditum restituit, claudis gressum infirmis sanitatem. Denique bonum pastorem Savinianum vias martyrii pretereuntem prosecuta est grata amicorum clientela sanctus scilicet Potentianus, et sanctus Eodardus, et Altinus, et Serotinus. Hii namque pariter magistri viam gradientes, et in fide Christi credentium cuneos propagantes, martyrii gloriam assequi meruerunt, et iuxta monumentum eiusdem humati sunt. Horum cineres postmodum ab eiusdem urbis antistite Wenilone in beati Petri basilicam contiguam translati sunt, anno scilicet ab incarnatione domini DCCCo et XLVIIo regnantibus Lotario, et Ludovico, et Karolo augustis VIIo kl septembris. Nocte autem precedente venerabilisWenilo ad celebranda vigiliarum sollempnia illuc cum frequentia cleri processerat. Quibus suppletis archiepiscopo ad urbem regresso, celestes exequie idest voces angelice velut chori psallentes, ibidem per noctis spacia subsecute sunt. Cuius modulationis armoniam non tantum monachos, sed et quosdam vulgi ibidem excubantes audisse perspicuum est.