De sanctis Sauiniano et sociis episcopis et martyribus. XXV Suinianus: potentianus et altinus episcopi fuerunt ex septuaginta duobus discipulis christi missis a beato petro apostolo ad gallias predicandas. Vbi Sauinianus primas totius galliarum prouincie constitutus uerbo et exemplo una cum sibi adiunctis sociis populum instanter docebat: et multa miracula faciebat. Sed dum apud senon. predicaret: tentus ab infidelibus pro christi nomine decollatus est ibique tumulatus: cui successit in episcopatu potentianus: qui et ipse uerbo predicationis insistens: post modicum tempus martyrium passus est. Corpusque eius auibus et feris expositum diuina gratia intactum permanens:a fidelibus recollectum una cum Saviniani corpore sepultum est. 2. calendas ianuarii: ubi multa miracula in egro tantium membris et obsessis a demonibus deus operabatur. Post quos passi sunt etiam sancti altinus serotinus et eodardus: sepulti apud martyres prefatos. Quorum omnium corpora post modum a ceuilone eiusdem urbis antistite translata sunt in beati petri basilicam contiguam anno domini. 847. 7 cal.septembris tempore lotharii ludouici et caroli imperatorum. Vbi audite sunt uoces angelice deo gratias agentes.