De sancto Roberto abbate. Cap. CII. Robertus abbas et fundator ordinis cistercien. fuit qui dum in molismo monasterio episcopatus lingonen. abbas esset quod tunc cenobium erat fama celeberrimus et divitiis opulentum que hec plerumque solent animos ad lasciviam provocare cupiens vir sanctus artiorem vitam eligere cum XXI ex monachis eiusdem loci viris perfectis post multos labores et itinerum difficultates cisterciuz devenerunt qui tunc horroris et vaste solitudinis locus erat ubi anno domini millesimo nonagesimooctavo sanctus robertus auctoritate fultus hugonis lugdun. archiepiscopi tunc apostolice sedis legati et galterii cabilonen. episcopi necnon odonis burgundie ducis inclyti abbatis construxit et ordinez qui cistercien. dicitur inchoavit. Post aliquid vero tempus a molismensibus monachis requisitus ipsum monasterium sue regule ac ordini adiecit et ex utroque unum corpus effecit. Sicque sanctus abbas ordine initiato satisque dilatato sanctis operibus deo serviens laudabiliter vixit et clarus virtutibus ad christum migravit III kal. maii. Sepultusque est in abbatia cistercii ubi et miraculis posset. Anno autem XIIII post ordinis fundationem sanctus bernardus ordinem ipsum ingressus tam merita quam numero locorum et fratrum ipsum mirabiliter adauxit ut in eius legenda dicetur XIII kal. septembris.