Huius autem Sixti temporibus, dum seviente ubique christianorum persecutione paucissimi invenirentur qui se dicerent esse christianos, nunciatum est eidem sancto scilicet Sixto pape a fidelibus christianis poscentibus ut ad Gallias talem virum dirigeret, qui iam extinctam lucernam fidei illuminaret et infideles predicando converteret. Tunc sanctus Sixtus beatum Peregrinumpresbiterum, civemque Romanorum ordinavit episcopum, Marcum vero presbiterum, et Corcodomum dyaconum, et Iovianum subdiaconum et Iovianum lectorem ordinans ad Gallias cum eo causa predicandi direxit. Qui Marsiliam venientes, Lugdunum usque perducti celare se nullatenus potuerunt. Venerunt itaque ad Autricum, quod nunc Antisiodorum dicitur, in qua tamen urbe quidam locus adhuc mons Autricusappellatur, et invenerunt gentiles deorum suorum excubias observantes. Interrogati qui et unde essent, responderunt christianos se esse, et ob eorum salutem causa predicandi venisse. Tunc sanctus Peregrinus, ibi constanter predicans, primos illius loci ad Christum convertit, et ibidem parvam ecclesiam consecravit. Crescente itaque numero fidelium et ad baptismum cotidie confluente, audiens beatus Peregrinuscivitatem Interamnum, que tunc civitas erat, sed modo castelli nomen retinuit, culture deorum deditam, perrexit illuc, et paganis festinantibus medium se ingerens, cepit Christum publice predicare, unde populus concitatus de eo conquerens, fecit eum iudici presentari. Cuius iudex nativitatem nomen et officium interrogans, cum ad deos inclinari non posset, iussit eum in vico Baugiaco qui vulgo Boi dicitur, in carcerem obscurissimum vinctum mitti, et diversis suppliciis attrectari. Ipse vero Christum semper predicans multos in via convertit. Diu ergo ibi detentus, Adriani cesaris presentie servabatur. Cesar igitur cum venisset, et rei ordinem a narrantibus didicisset, educto de carcere beato Peregrino, divitias et honores promisit. Sed cum ille utrumque cum deorum execratione respueret, gravissimis suppliciis afflictus, circa annum domini CXXXa iussus est decollari. Cum ergo ita feris expositus remansisset, ipsa nocte apparuit angelus domini cuidamRustico christiano eiusdem ville dicens: Surge et iunctis curriculo duobus quos habes bobus, accipe corpus servi mei Peregrini quod illic iacet, et apud Antisiodorum unde episcopus fuit, defer. Cumque ille viam se nescire dixisset: Vade, inquit, ego conducam te. Sic fecit, et nutu dei sic a media nocte usque ad auroram ambulavit, quod summo mane iter agentibus obvians querebat si bene Antisiodorumtenderet. Et illi mirantes responderunt, quod Antisiodorum relinquens, iam ad sanctum Dyonisium prope Parisius propinquasset. Ad hec ille vehementer admirans processit, divinam expectans voluntatem. Eadem hora vox in dormitorio monachorum sancti Dyonisii insonuit dicens: Surgite et occurrite servo meo Peregrino, antisiodorensi episcopo qui venit. Et statim sponte concrepantibus signis ecclesie, monachi excitati occurrentes sancti Peregrino, eum sollempniter exceperunt. Et audito rei eventu ipsum in capsa argentea posuerunt.