Peregrinus presbyter ciuis romanus a sancto sixto papa cum marsone presbytero concordio diacono: et iouiano subdiacono atque ianuario lectore ad predicandum uerbum dei ad gallias missus est. Qui primo apud massiliam. De inde apud lugdunum: deinde apud antisiodorum predicarunt: ubi multitudinem populi conuerterunt : et ecclesiam fabricarunt. Post que beatus peregrinus iteranum accessit: ubi dum christum anunciaret a iudice tentus et in uico baugiaco in carcere detentus est. Deinde imperatori Hadriano ad iteranensem ciuitatem uenienti presentatus est: A quo diuersis suppliciis attrectatus: nouissime decollatus est anno domini tricentesimo et trigesimo. Corpus uero eius feris expositum cum diebus pluribus permansisset intactum iussu angelico a rustico christiano colligitur : et plaustro imponitur: eodemque angelo duce a media nocte usque ad auroram ad sanctum dionysium parisiensem deducitur . Cumque mane rusticus se antisiodorum adhuc appropinquare non crederet: et postmodum se antisiodorum transiuisse et parisius aduenisse conspiceret: miratus expectabat dei voluntatem. Tunc signis ecclesie sancti dionysii per seipsos pulsantibus: et monachis hoc stupentibus neque causam cognoscentibus: randes uoce de celo corporaliter ad eos facta permoniti: omnes monachi sancto corpori obuiarunt: et ipsum ad locum suum deferentes in capsa argentea honorifice sepelierunt: ubi et quiescit miraculis pollens. Passus est autem decimoseptimo calendas iunii.