XXI. DE PALLADIO Palladius sedit annos XXXVI, menses III. Fuit enim temporibus Dagoberti regis, presulantibus apud urbem Romam Deusdedit, Bonifatio, Honorio, Seuerino, Iohanne, atque Theodoro. Hic fuit uir strenuus atque temporibus domni Desiderii predecessoris sui abbas monasterii sancti Germani. Post cuius excessum, eo quod esset uir sapiens, largus, atque misericors, ab omni populo in episcopatu eligitur. Accepto uero sacerdotio, totum se ľcclesiasticis tradidit disciplinis. Nam basilicam sancti Stephani plurimis et maximis ditauit donariis. Fecit enim duas cruces ex auro purissimo quas et obtulit, sed et plurima uasa anaclea, argentea, que ad nostram usque etatem in thesauris eiusdem ľcclesiľ seruata permanserunt. Hec nos ipsius nomine uidimus insignita. Fecit et monasterium sancti Iuliani martyris, ubi edificauit basilicam alteram, quam in honore sancte Dei genitricis Marie dedicauit. Quod monasterium uirginum esse constituit, quod ante ipsum infra muros ciuitatis paruo ambitu constructum uirorum fuisse certissimum est. Nam et id monasterium maximis edificiis extulit, ac muro undique circuncinxit, et quia omnes ľcclesie Autissiodorenses sue deditioni erant subiecte, tam ex sancti Stephani, quam etiam ex sancti Germani uillis copiose ditauit. Fecit et basilicam prope muros ciuitatis in honore sancti Eusebii Vercellensis pontificis et martiris, cuius testudinem a parte orientali ex musiuo simul et auro compsit ac dedicauit, uariisque muneribus ampliauit ; quod etiam monachorum esse constituit ac muro undique circuncinxit. Fecit et basilicam sancti Germani in pago Autissiodorensi, in loco qui dicitur Vercisus, quam et nobili testudine ex musiuo et auro decorauit. Hic etiam constituit ut per singulos annos, festiuitate sancti Germani, quľ celebratur die kalendarum octobrium, expleta missarum celebritate, ob amorem et reuerentiam tanti presulis a manu episcopi C solidos accipiant canonici basilice sancti Stephani, quatinus alacrioribus animis delectet eos per succidiua tempora eiusdem festiuitatis celebrare gaudia. Obiit autem IV idus aprilis, et sepultus est in basilica sancti Eusebii, quam ipse, ut prediximus, suo opere construxerat, et cessauit episcopatus dies X.