XIIII. Optatus sedit annum I, menses VIII, dies V. Hic construxit basilicam in honore sancti Christofori martyris, iuxta basilicam sancti Germani, ab orientali parte , cooperantibus duobus presbyteris suis, Sanctino uidelicet atque Memorio. Hic sanctissimus pontifex, excurso uite sue tempore, pridie kalendarum septembrium cum eisdem sanctis presbyteris suis uitam finiuit temporalem, et adeptus est sempiternam. Cum quibus pariter et sepultus est in eadem quam construxerat basilica. Postmodum uero labentibus annis, consilio nobilium ac sapientum translata sunt eorum sacra corpora in ecclesiam beati Germani, tam offitiose, tam sollempniter, ut in omnibus martyrologiis, et maxime uetustis, dies translationis eorum insertus habeatur VI nonarum maii mensis. Transitus autem uel depositio illorum pridie kalendarum septembrium, ut prediximus, adnotatur. Uno eodemque sane sarchophago omnes pariter requiescunt. Fuit ciuitas sine episcopo annum I. Extitit autem temporibus supradicti Vigilii pape, imperante adhuc Iustiniano augusto, regnante uero Chlodoueo Francorum rege.