[ Epistola Burchardi] 〈 D 〉 ominis patribus et senioribus Cluniensis coenobii Burchardus pauper et exiguus ipsorum servus et monachus celestis glorie munus. Quia enim novi vos ferventissimos communis domini et patris nostri Odilonis corone glorieque propalatores et commendatores , sanctitatis vestre auribus intimamus , quod de eiusdem preconii laudibus veridicis testibus nuper audivimus . Homo quidam religiosus et miles abbatis Voltensis perrexit Hierosolimis causa orationis ad sepulcrum domini . Cumque inde reverteretur ad propria , perdidit viam recti itineris . Et ingressus in quadam silva grandi , errando vagabatur , nesciens , quo iret . Contigit autem nutu dei , dum erraret in silva , ut inveniret quendam senem heremitam , sanctissimum virum . Cum ergo vidisset eum senex ille , interrogavit illum , quis esset aut quid quereret vel unde veniret quove tenderet . At ille humiliter intimavit ei causa erroris sui et unde esset et quod de Hierosolimis rediret seque viam recti itineris perdidisse . Audiens autem senex ille heremita , quod de Gallia esset , inquisivit ab eo , an sibi notus et cognitus fuisset locus Cluniacus et abbas ipsius loci sanctus Odilo nomine . Cui miles ille pere grinus respondit : Sibi quidem locum ipsum et abbatem ipsius loci esse incognitum , sed tam 〈 en 〉 frequentius se audisse a suo seniore abbate scilicet de Volta supra dicta loci atque abbatis 〈. . .〉 se esse . Ad hec senior dixit ei : „ Ego ", inquid , „ quod mihi de eo divina pietas revelavit , indicabo tibi . Abbas supradicti coenobii sanctus Odilo tante excellentie et tam magni meriti est apud deum , ut obtinuerit ab ipso , quod nulli sanctorum umquam concessum 〈 fuit 〉, ut duos insuper dies , videlicet secunda feria et tercia feria , libere sint omnes anime defunctorum fidelium a tormentorum cruciatu et ab omnibus gehenne incendiis atque suppliciis . Tu vero vie tue cicius redderis , qui , ut hec audires a me , voluntate dei permissus es paululum de via errasse . Cumque in patria tua reversus fueris , ubicumque poteris , nomen huius sancti Odilonis divulgabis , denuncians omnibus hominibus divitibus et pauperibus , maioribus et minoribus , ut unusquisque pro suis viribus orationes et helemosinas studeat facere pro glorificatione illius anime , cuius intercessione singulari etiam defunctis peccatoribus sive etiam dampnatis tam inaudita et tam benigna atque inestimabilis a deo concessa est misericordia ." Quid inde faciendum sit sapienter 〈 deliberate 〉, sanctissimi patres . Scitote tamen , quia nulla remansit ecclesia in Germania, ubi non pulsatis omnibus signis in supra dictis duobus diebus publica et largissima pro eius karitate facta sit helemosina .