[ Elevatio Odilonis] Post viginti annos humationis beatissimi Odilonis, ut in illo loco multa fierent prodigia, contingit, ut Hostiensis episcopus Petrus Damiani dictus adesset, quem felix pater Hugo abbas Cluniacensis a latere pape abstractum propter negotia sue ecclesie agenda forte adduxerat, et cum ad corpus sanctum de terra levandum, quod tanto tempore ibi iacuerat, ventum esset, tanta fuit carnium nervorumque iunctura, quod sine cutello scindi non posset membrorum compago. Visoque et audito tante sanctitatis eius preconio stupuit presul ille, sed nundum credidit plene nec acquievit, ut in eius, qui tantis divitiis miraculorum effluxerat, honore sacraret altare, nisi aliquid novi cerneret miraculi, per quod indubitanter crederet. Eadem nocte igitur innumerabili populo circumstante et vigilias debitas future consecrationis celebrante mulier contracta circum nota erigitur ac prefato Petro adducitur, sicque mens episcopi prius contracta ad fidem erigitur et dedicatio ab eo peragitur et hynnus in eius laudem componitur , qui sic incipit : Commenda gregem domino, custos fidelis Odilo, per omnia secula seculorum.