Anno domini DCCCCo LXXXIIIIo qui fuit primus annus Othonis tercii secundum cronica, mundi vero IIIIm DCCCCus XLVIIus levatum est Parisius corpus sancti Mederici abbatis, ipso die depositionis eius scilicet IIIIo kl septembris. HicEdue civitatis pago ortus, nobilis genere, cum XIII annos etatis implesset, invitis parentibus ad monasterium eiusdem civitatis abiit et ingressus tante abstinencie fuit ut in ebdomada non nisi bis edulii quicquam caperet, non nisi pane ordeaceo vel quod vilius reperire poterat et aque modico fiebat, corpus vero cilicio asperrimo occulte tegebat et desuper aliis fratribus in vestibus similis erat. Tandem mortuo abbati successit, ubi non honorem, sed honus se accepisse considerans, omnibus sibi commissis verus pater apparere studuit. Ipso tempore [cum] quidam monachus eiusdem loci cum libidinis estu graviter ureretur et hoc pio patri indicasset, ille tunicam qua induebatur ei ad induendum direxit, qua induta illico demon incentor ipsius mali fugiendo delituit, magnis vocibus proclamans: Sancte Mederice, cur me incendis precibus tuis, vasculum quod diu possederam abstulisti et me inextinguibili incendio mancipasti? Tunc sanctus divina voce eum increpavit et ille abscessit et monachus postmodum in tanta sanctitate permansit ut plurime per eum virtutes efficerentur. Alius quoque predicti patris discipulus ita erat dyabolica illusione subactus ut quandocunque operi divino insistere deberet, statim ut sinaxeos oratione consueta finienda esset, antequam genua flecteret, ab ecclesia exiret. Qua de causa frequenter admonitus non tamen est correctus. Tunc sanctus panem accepit et benedicens fratri tribuit et ab eo mox inimicum exclusit. Cumque de diversis regionibus audita eius fama ad eum properarent, desertum locum expeciit et sub statu diu desiderato sese conclusit, ita ut quicquid cibo sumendum esset, propriis manibus elaboraret. Fratres vero de abscessu eius tristes effecti, per vastam heremum longe lateque eum perquirunt et tandem inventum cum reducere non possent episcopum adeunt. Qui cum eis pergens sanctum in heremo reperit et excommunicationis vinculo eum alligans ad hoc monasterium perduxit, ubi multa postmodum sanctitate floruit et multas infirmitates curavit. Tandem orationis causaParisius proficisci voluit, in quo etiam itinere multa per eum deus miracula fecit. Denique Parisius veniens, in cellula que sub nomine Petriapostoli fuerat consecrata duobus annis et IX mensibus deo militavit, ac demum vocatis discipulis suis obitus sui diem indicavit, in quo expletis omnibus, valedicens eis inter verba orationis ad deum migravit IIII kl septembris.