XXXIII. DE SANCTO MAURINO Maurinus episcopus sedit annos XXVIII. Fuit circa exordium regni Karoli magni, uir strenuus, et facunda urbanitate eloquentissimus, atque sanctitatis titulis admodum decoratus. Fertur nanque prophetico spiritu nonnulla predixisse, que mox rei probauit euentus, et quamquam potestate seculari inpar, multis tamen etiam potentissimis dignitate se parem exibuit. De hoc certissime constat quod ingenio et prudentia singulari res, ut dudum prediximus, ecclesiľ sue subtractas, annuente magno Karolo tunc rege, postea imperatore, recuperauit. Acceptum nanque aurum, ut fertur, in eadem ciuitate in turre Brunichildis inuentum atque, ut dicitur, libratim distributum, orarii quo utebatur nodis hinc inde cohercuit, atque collo suspensum, ante prenominati regis presentiam nouo ordine detulit, pariterque commisse sibi ecclesiľ paupertatem ac sue tenorem peticionis regiis auribus intimauit, id se precogitasse asserens, ut singulos palatii principes singulis auri libris in sui adiutorium conciliaret, sed postea mutasse sententiam, atque ut ipse solus cuncta acciperet rectius iudicasse. Annuit benignitas principis, et ut decedentibus singulis qui tunc res ľcclesiasticas obtinebant paulatim cuncta reciperet precepto regie auctoritatis edixit. Sicque annuente Deo, res prospere cessit, ut fere intra biennium nullus pene eorum restiterit, quibus predia ľcclesiastica contra licitum deseruiebant. Ea tempestate, abbatia sanctorum martyrum Geruasii et Protasii, necnon et sancti Martini, sancti quoque Eusebii, in usus sancti Stephani redierunt, maxima quoque uillarum pars, que fuerant eatenus abdicate. Hoc presule primus comes pagi Autissiodorensis Ermenoldis nomine in suo ipsius predio monasterium in Saluatoris honore construxit, quod isdem episcopus sollempniter dedicauit, atque ex rebus sancti Stephani uillam cui Cocciacus nomen est in augmentum dedit. Nichilominus prefatus comes obtentu episcopi idem monasterium sancto Stephano postea delegauit. Super altare quoque matris ecclesiľ hic ipse pontifex pallium preciosissimum auro et margaritis obtulit decentissime exornatum. Crucem etiam ex auro purissimo et gemmis preciosis composuit, nomine inscribens suo. Sed et inmitator existens bone memorie predecessoris sui, contulit res proprietatis sue sancto Stephano, ut pauperum indigentiis subministrarent. Sunt autem eedem res posite in pago Tornodorensi, in uilla que dicitur Fontanetus. Nichilhominus et stipendiis canonicorum aggellum proprietatis sue contulit cuius uocabulum est Villare, non longe a Varciaco, quod ipse a quadam matrona optinuerat nomine Rocla. Decessit VIII idus augusti, atque in ľcclesia sancti Geruasii tumulatus est, quam ipse quoque renouauerat.