Tempore sancti Alodii successoris sancti Germani, circa annum domini CCCC LXXX sanctus Marianus, de territorio bituricensi, venit ad monasterium sancti Germani tractus opinione sanctitatis que adhuc inibi redolebat. Cumque ibi toto desiderio recipi postularet, et receptus in brevi veteranis monachis sanctitatem immitabilem se preberet, sanctusMamertinus tunc abbas volens probare obedientiam eius, vilius ei monasterii commisit officium, pastorem eum constituens bucularum. Cum ergo iussu abbatis in quadam silva que erat prope villam que dicitur Miciglis, id est Mesigles, boves et vaccas libentissime custodiret, tanta sanctitate pollebat, quod etiam aves silvestres ad se venientes manu propria nutriebat. Ubi die quadam cum esset in nemore, canes eius aprum latratibus excitantes, cum iam gravius eum perurgerent, fugit ad cellam sancti Mariani, qui ubi canes latrantes audivit, desertis bobus illuc properans, et canes compescuit, et aprum incolumen abire permisit. Quidam latrones cum eum in campo spoliassent, vestem eius secum ferentes abierunt, solum ei palliolum dimiserunt. Qui statim post eos clamavit dicens: Revertimini domini mei, ecce denarius in meo pallio colligatus, qui vobis forsitan erit necessarius. Qui protinus reversi, cum pallium cum denario rapuissent, eum nudum penitus dimiserunt. Sed cum festinantius ad suas latebras properarent, in ipso crepusculo ad ostium celle eius inventi sunt. Quos ille in cella sua benigne recepit, et pedes eorum lavans, hospitalitatem quantam potuit ministravit, unde cunctis facti sui penitentibus, unus eorum ad fidem conversus est.