De sancto marcello martyre. XXXVII. Marcellus martyr passus est in ciuitate cabilonem sub persecutione antonini imperatoris. Cum enim sanctus photinus episcopus cum aliis 48. apud lugdunum perprehessus esset et in uno carcere 50. christiani inclusi essent. Et his omnibus marcellus et ualerianus nocte ab angelis uocati pariter ac soluti dimissi sunt. Et marcellus quidem sequanorum: ualerianus uero eduorum prouicias petierunt. Itaq; marcellus cabilonem deueniens: dum a preside prisco ad prophanum idolorum puiuiu fuisset iuitatus : et huiusmodi epulas execrans : omnes qui aderant idolis seruientes libera increpatione corripet: ab eode preside in arbore uinculis per ramos astrictus omnibusq; corporis membris totus denique flagellis cesus: deinde depositus tormentis pluribus afflictus est. Et dum Christum in omnibus profiteret constantissime: inaudita crudelitate iussu presidis erectus et usque ad cingulum terre defossus et obrutus e. Qui triduo in confessione domini perseuerat spiritum deo dignum reddidit pridie non Septmebris. Sepultusque e in eadem ciuitate. Cuius sepulchrum a guterao rege aureo ciborio ex ornatum e valerianus uero passus est in eduen ciuitate ut dicet infra.xvii.cal.octob. II