DE BEATO MARCELLIANO Marcellianus, natione Gallus, sedit annos XXIX. Hic, in predicationis offitio fideliter elaborans, felici cursu migrauit ad Christum, III idus mai , et sepultus est in monte Autrico. Fuit autem temporibus Alexandri et Maximi imperatorum, Aureliano et Marcellino consulibus, presulantibus apud urbem Roman Dionisio, Felice atque Euticiano.