Eo quoque tempore fuit sanctus Mamertinus, qui quondam paganus, dum ydola coleret, unum oculum perdidit, et alterius manus ariditatem incurrit. Qui cum se deos offendisse putaret, et ab eis veniam iugiter imploraret, quadam die dum iret ad templa deorum, obviavit ei quidam nomine Savinus, tonsus capite et habitu religionis amictus. Qui dum eum requireret, unde ei talis infirmitas accidisset, respondit: Deos nostros offendi, et ideo semper eos cum lacrimis rogo, ut michi reconciliati, que abstulerunt irati reforment propicii. Tunc ille: Erras inquit qui demones deos putas, sed fac quod dixero tibi. Si vis in oculo et manu sanari, vade ad sanctum Germanum autisiodorensem episcopum, et si consilio eius acquieveris, continuo sanus eris. Qui statim iter arripiens, venit ad sepulcra sancti Amatoris episcopi, et aliorum sanctorum, et cogente pluviosa nocte secessit illuc ad quandam cellulam super tumbam sancti Corcodomi collatam, et cum fatigatus itinere obdormisset, apparuit illi visio mirabilis, quod quidam vir pulcherrimus venit ad ostium celle illius, et vocavit sanctum Corcodomum dyaconum ut veniret ad festum, quod sanctus Peregrinus et sanctus Amator cum aliis episcopis faciebant. Cui ille respondit de tumulo: Non possum modo ire, quia hospitem habeo, quem me oportet custodire, ne a serpentibus qui hic sunt occidatur. Abiit ille nunciare quod audierat, et reversus est dicens: Sancte Corcodome surge et veni, et adhuc tecum Innianumsubdiaconum et Innianum lectorem, ut faciant officium suum. Alexander enim qui tecum est, custodiet hospitem tuum. Visum est itaque sancto Mamertino quod sanctus Corcodomus apprehensa manu eius duxit eum secum et ostendit ei sanctum Peregrinum et sanctumAmatorem, et duos alios episcopos. Et cum isset ad eos sanctus Corcodomus, dixit ei sanctus Amator: Quis est ille qui tecum ecclesiam ingressus est? Qui respondit: Hospes meus est. At ille: Expelle inquit eum a nobis, quia pollutus ydolis nobiscum esse non debet. Qui cum expelleretur, prostratus coram eis impetravit gratiam sancti Amatoris. Qui iussit ei ut iret ad sanctum Germanum. Mox ergo evigilans, et visione certificatus, venit ad eum et procidens ante eum veniam postulabat, et cum ei cuncta ita narraret, perrexerunt simul cum multis aliis ad tumbam sancti Corcodomi ubi serpentes erant, et remoto lapide, visi sunt serpentes VIII quorum unus X pedum longitudinem excedebat, et cum astantes pre timore diffugerent, beatus Germanus stans immobilis, iussit eos illuc secedere, ubi nulli possent omnino nocere, et post hec baptizatus est, et sanatus sanctus Mamertinus, et factus est monachus monasterii sancti Germani, et postea fuit abbas ipsius ecclesie post sanctum Allodium.