VITA SANCTI MAMERTINI  [1] Mamertinus fuit tempore Sancti Lupi Trecensis. Hic cum prius Paganus idola coleret, unum oculum quadam die perdidit, et unius manus ariditatem incurrit. Qui cum se Deos offendisse putaret, et ad templum ad adorandum idola, et ad petendum ab eis veniam pergeret; quadam die obviavit ei quidam, Savinus nomine, tonsus caput, et habitu religionis amictus. Qui dum eū requireret, unde ei tanta infirmitas accidisset; respondit: Deos nostros offendi, et ideo semper eos cum lacrymis rogo, et orare vado ut mihi reconciliati, quæ mihi abstulerunt irati, reddant propitii. Tunc ille, Erras, inquit, quia deos dæmones putas: sed vade ad Sanctum Germanum Autissiodorense Episcopum; et si ejus consilio acquieveris, continuo sanus eris. Qui statim iter arripiens, venit ad sepulturam Sancti Amatoris et aliorum Sanctorum plurimorum; et cogente pluvia, nocte illa secessit ad quamdam cellulam super tumbam Sancti Corcodomi collocatam, et cum fatigatus itinere obdormisset, apparuit ei visio mirabilis: scilicet quod quidam vir pulcherrimus venit ad festum, quod Sanctus Peregrinus et Sanctus Amator cum aliis Episcopis faciebant. Cui ille respondit de tumulo, non possum modo venire; quia hospitem habeo, quem oportet me custodire, ne a serpentibus qui hic sunt occidatur. Abiit ille renuntiare quæ audierat, et reversus est dicens: Sancte Concordome, surge et veni, et adduc tecum Vivianum Subdiaconum et Jovinianum Lectorem sive Acolythum, ut faciant officium suum; Alexander enim, qui tecum est, hospitem tuum custodiet. Visum est igitur Mamertino, quod Sanctus Corcodomus apprehensa manu ejus duxit eum secum, et ostendit ei Sanctos Peregrinum et Amatorem, et duos alios Episcopos. Et cum isset ad eos Sanctus Corcodomus, dixit illi Sanctus Amator: Quis est ille qui tecum ecclesiam est ingressus? Qui respondit: Hospes meus est. Et ille: Expelle eum, quia pollutus est idolis, et nobiscum esse non potest. Qui cum expelleretur, prostratus coram eis, Sancti Amatoris gratiam impetravit: qui jussit ei, ut ad Sanctum Germanum pergeret festinanter. Mox igitur evigilans et visione certificatus, ad Sanctum Germanum venit, et prostratus coram eo veniam postulabat. Et cum ei sciscitanti quæ ei contigerant, enarraret; perrexerunt ambo simul cum multis aliis ad tumbam Sancti Corcodomi, ubi serpentes erant, et remoto lapide, viderunt serpentes octo, qui decem pedum longitudinem singuli excedebant, et cum astantes omnes fugerent præ timore, Beatus Germanus stans immobilis jussit eos illuc secedere, ubi nulli possent omnino nocere:  et post hæc Mamertinus baptizatus est et sanatus, et factus monachus monasterii Sancti Germani, et postea fuit Abbas ipsius Ecclesiæ post Sanctum Allodium. Ad instantiam Fratrum Dominica Palmarum Missam eis solenniter celebravit, et eodem sero ægrotare incipiens, die Parasceves spiritum emisit, tertio Kalendas Aprilis.