SERMO DE BEATO MAIOLO Diei huius sacrosancta sollemnitas sollemnem desiderat tanta exspectatione sermonem. Ergo adiuuante domino, ministramus uobis quod dederit a quo omne bonum procedit, cum quo totum et in quo totum et sine quo nihil totum. Circumdando implet mundum, implendo circumdat, presidendo sustinet, sustinendo presidet. Infinibilis et incomprehensibilis quia uidelicet ipse est intra et extra mundum, ipse est supra et infra, fons et principium bonique summa. Est igitur principium et medium et finis. Principium quidem quia ex se sunt omnia que essentiam participant. Medium autem quia ex ipso et per ipsum subsistunt atque mouentur. Finis uero quia ad ipsum mouentur que uidentur siue que non uidentur quietem motus sui id est sue perfectionis stabilitatem querentia. Huius siquidem tam excellentis rei donum supra modum esse inuestigare humanum apostolus spiritu sancto preuentus : O altitudo, inquit, sapientie et scientie dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uie eius. Tantorum itaque causas et fomitem gaudiorum, fratres carissimi, crebris immo continuis lectionibus didicistis uosque ea intentis excepisse animis non obscuro indicio declarastis, dum miraculorum celestium maiestatem sacris paginis intonantem internis suspiriis et perspicuo ad singula honorastis adfectu. Hodie enim pretiosus Maiolus, ille quondam huius ecclesie pastor precipuus, nunc autem totius quoque orbis apud deum protector eximius, glorioso transitu terras deserens, celos penetrans, presentie domini redditus est. Quid dico quod terras deseruit cuius, iuxta apostolum, conuersatio semper in celestibus fuit ? Quid quod presentie domini redditus est qui cum Helia sanctissimo conspectui dei uiuentis adstitit indefessus ? Dicam equidem de illo aliquid, et si non satis proprie at non nimis inepte, et si minus audacter satis certe ueraciter. Dicam, inquam, hunc esse beatissimi Maioli diem non funebrem sed celebrem, non lugubrem sed salubrem in quo, longo finem imponens certamini, calcato mundo, prostrato diabolo, gloriosus uictor emicuit et, tamquam alter Helias curru preuectus angelico, celeste capitolium athleta triumphalis ascendit. Ibi feliciter perpetuus ac perpetuo felix ipsi corregnans christo, cohabitat angelis, conspatiatur archangelis, uniuersis postremo sanctorum omnium milibus colletatur. Inde hodierne festiuitatis manauere tripudia, inde christiane plebis tanta tamque sollemnia profluxerunt gaudia. Hinc clerus concinit, inde populus plaudit, pauper tripudiat, diues exsultat, iuuenes et uirgines, senes cum iunioribus laudant nomen domini cuius munere beatus hic Maiolus tantus, tam celebris, tam denique precelsus emicuit ut et sanctitatis apice nulli secundus et miraculorum copia maximis quibusque sanctorum predicetur merito comparandus. Vere beatus, uere omnifaria laude dignissimus cui propositum fuit ita militare in seculo ut posset in perpetuum regnare cum christo. Denique eterni imperatoris signa uictricia secutus atque inter athletas robustissimos dato nomine, sacramentis militaribus obligatus, non segnis in diuina militia torpuit, non sibi notam passus est desertoris inuri, non denique turpem meditatus fugam aduersariis terga prebuit. Quin potius uiriliter cum hoste congressus, disciplinabili ratione certaminis non modo contrarios ictus clipeo fidei circumspectus elusit, uerum etiam infestos inimici impetus ingenti pondere uirtutis inclitus preliator oppressit. Cuius enim continentiam singularis parsimonie studiis non equauit ? Cui uirtute patientie impar fuit ? Quo fide inferior, spe minor exstitit ? Quem denique summe caritatis prouectibus non transcendit ? Quanto uero principalium fulserit splendore signorum replicare superfluum iudico que tanta sunt ut sui magnitudine multorum notitiam facile uindicarent. Qui ergo tanta potuit moribundus, credimus equidem nec uana fide multo potiora obtinere poterit immortali regi coniunctus. Si pugnans talia prestitit, regnans cum domino incomparabiliter meliora prestabit. Hunc ergo uotis, hunc debite seruitutis frequentate obsequiis, nec torpeat animus in officio si non uult esse frustratus in uoto. Agite itaque spiritalis tirocinii professores, excellentis propositi complices, summe philosophi sanctitatis quos sacro ordini consuescere, in religione consenescere, uirtutibus immori presaga rerum gratia preelegit, uoluntas exercuit, pudica parentum deuotio mancipauit. Date operam, prestate diligentiam, librate cautelam ne pectoris uestri domicilium spiritus malignus inficiat, ne sensibus admixtus intimis incestet anime sanctitatem, splendidissimumque illum theorematis oculum illecebra subornate persuasionis obnubilet. Totus mihi nunc ad uos sermo, o pueri, qui segregati estis a lacte, appulsi ab uberibus, quos unda baptismatis per donum sancti spiritus in nouam transtulit adoptionis gratiam, qui ad exemplum Isaac deo oblati estis, qui ab ipsis cunabulis potum sancte predicationis suxistis cum lacte carnis. Liceat in uos semel conceptam materiem non per omnia contemnendi auctoris et sententia et lineis explicare. Serpit antiqui malum hostis per omnes aditus sensuales. Dat se figuris, accomodat coloribus, adheret sonis, odoribus se subicit, infundit saporibus ac tenebrosis adfectionibus, tamquam quibusdam nebulis omnes meatus intellegentie implet per quos pandere lumen rationis mentis radius solet. In hoc deus, in hoc uoluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet. Deus ubique presens est. Tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostre illibata puritas in eius presentia patuerit. Ut enim uisus oculorum si fuerit uitiatus, quidquid uidere non potuerit adesse non putat - frustra enim circumstat oculos presens imago rerum, si oculis desit integritas -, ita etiam deus qui nusquam deest frustra pollutis animis presens est quem uidere mentis cecitas non potest. Memineritis propter uos mortuum christum ut qui uiuitis non iam uobis uiuatis sed ei qui pro uobis mortuus est. Neue aduersus deum ex eius munere inflemini, accipite quod dicit Paulus apostolus : Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem non quia eramus sancti et immaculati aut quia futuri eramus, alioquin non tam prerogatio gratie quam uicissitudo uel relatio meriti putaretur, sed elegit nos ut essemus sancti et immaculati, id est eligendo prestitit ut essemus sancti et immaculati qui nisi uellet ne ulli quidem esse possemus. Ei caput submittite, non de uestra sed de eius bonitate presumite, sub potentissima manu eius humiliamini. Tutum capietis in eius pietate confugium, si in uirgineo uestro corpore filio uirginis castum preparaueritis habitaculum. Adtendite oculis et uidete mente, audite auribus et percipite corde. Vester honor est non caducus, sed secundum redemptionis ordinem manens perpetuus. Immortalis est uestra in celis palma quia christus ipse uobis est uictoria. Qui salus nostra ueraciter existens, uindictam in hostem detorsit antiquum. Pandite illi uulnus mentis et in ulcere corporis uirus latens nolite abscondere. Poscite medelam cordis deuotione et pulsate medicum in bonorum operum strenuitate. Ipsius ergo manus salutifera non in dilatione temporis nouit tardare sed in uelocitate momenti idonea est sanitatem prestare omnibus qui salubriter compuncti cum metu et reuerentia ab ipso uero medico appetunt curari. Cui summa est uirtus ad curationem perficiendam et sapiens consilium ad salutem prestandam. Vos sumpti estis ab hominibus primitie deo et agno, pulchreque cohortes sanguinis illius pretio comparate in eius castris consistitis ac dignissimas laudes triumphi nobilissimi cantatis. Vestra manu citharis modulans uultum dei serenum ac placabilem terrigenis reddet, cum clamore ualido atria domus domini replens tamquam uox tonitrui magni tonantis in ethere et sicut uox concrepantis aquarum multarum in uallibus. In ore quoque uestro non est mendacium inuentum neque in corde dolus, sed pias laudes aptantes digna carmina ante thronum dei die noctuque concinitis per indicia uirginitatis et castitatis corporis atque anime que in uobis rex uester super omnia diligit. Nam hanc gratiam uobis nullus alius dedit quam ductor et conditor uester ut sine ulla reprehensione uiuentes in terris eternam inde remunerationem postmodum acciperetis in celis. Quapropter probatissimus et perfectissimus ordo uirginum qui in diuerso sexu et in dissimili etate in mundo celestem conuersationem agebas, ab omni fornicationis inquinamento alienus et ab omni spurcitia diaboli immunis per officium oris ac deuotionem cordis gestumque corporis, placidas laudes deo decanta. Ecce transitus uester ad celum directus est ubi merces eterna uobis parata est, ubi immaculatus uirginis agnus prata depascit florida, quem et uos sequentes quocumque ierit amena carpitis pascua. Singulas stolas cum laude castitatis in animabus uestris iam tenetis, alias iuxta finem mundi in corporibus immortalibus accepturi duplici honore gaudebitis. Pergite itaque sancti dei, pueri ac puelle, mares ac femine, celibes et innupte, pergite perseueranter in finem, laudate dominum dulcius quem cogitatis uberius. Sperate felicius cui seruitis instantius. Amate ardentius cui placetis adtentius. Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate dominum quando reuertatur a nuptiis. Vos adfertis ad nuptias agni canticum nouum quod cantabitis in citharis uestris, non utique quale cantat uniuersa terra cui dicitur : Cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra, sed tale quale nemo poterit dicere nisi uos. Sic enim uos uidit in apocalypsi quidam pre ceteris dilectus agno qui discumbere super pectus eius solitus erat et bibebat et eructabat mirabilia super celestia uerbum domini. Ipse uos uidit duodecies duodena milia sanctorum citharedorum illibate uirginitatis in corpore, inuiolate ueritatis in corde. Et quia sequimini agnum quocumque ierit, scripsit ille de uobis. Gaudia propria uirginum christi non sunt eadem non uirginum quamuis christi. Nam sunt aliis alia sed nullis talia. Gaudia propria uirginum christi, de christo, in christo, cum christo, post christum, per christum, propter christum. Ite in hec, sequimini agnum quia et agni caro utique uirgo. Hoc enim in se retinuit actus quod matri non abstulit conceptus et natus. Merito sequimini cordis et carnis uirginitate quocumque ierit. Quid est enim sequi nisi imitari ? Quia christus pro nobis passus est relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur uestigia eius. Hunc in eo quisque sequitur in quo imitatur. Non in quantum ille filius dei est unus per quem facta sunt omnia, sed in quantum filius hominum que oportebat in se prebuit imitanda. Et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur, uirginitas autem carnis non omnibus. Non enim habent quid faciant ut uirgines sint in quibus iam factum est ut uirgines non sint. Vos ergo, uos ite post eum uirgines eius, uos et illuc ite post eum qui propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum. Facite, cum potestis, ne uirginitatis bonum a uobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. Videbit uos cetera multitudo fidelium que agnum ad hoc sequi non potest. Videbit nec inuidebit, et colletando uobis, quod in se non habet, habebit in uobis. Nam et illud canticum nouum proprium uestrum dicere non poterit, audire autem poterit et delectari tam excellenti bono. Sed uos qui dicetis et audietis, quia quod dicetis a uobis audietis, felicius exsultabitis iocundiusque regnabitis. De maiori tamen uestro gaudio nullus meror erit. Agnus quippe ille, quem uos quocumque ierit sequimini, nec eos deserit qui eum quo uos non ualent sequi. Omnipotentem agnum loquimur et uobis preteribit et ab eis non abibit, cum erit deus omnia in omnibus. Et qui minus habebunt a uobis non abhorrebunt. Ubi enim nulla est inuidia, concors est differentia. Presumite itaque, fidete, roboramini, permanete qui uouetis et redditis domino deo uestro uota perpetue continentie non propter presens seculum sed propter regnum celorum. Certe precipuum magisterium et uirginalis integritatis exemplum in ipso christo contuendum est. Quid ergo amplius de humilitate precipiam quam quod ille qui omnibus dicit : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Cum magnitudinem suam supra commemorasset, id ipsum uolens ostendere quantus propter nos quantillus effectus est, confiteor, inquit, tibi pater, domine celi et terre, quoniam abscondisti hec a sapientibus et reuelasti ea paruulis. Ita, pater, quoniam sic beneplacitum est ante te. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Hactenus ad uos, o pueri, monile christi pretiosum, de seruanda anime et corporis puritate habitus sermo sufficiat. Athlete dei estis, in stadio spiritali decernitis. Legitime certandum est ut ad brauium pertingatur. Spectaculum huic mundo facti estis, in uos omnium oculi diriguntur. Conuersatio uestra tamquam in speculo constituta magistra est publice discipline. Quidquid egeritis, id sibi omnes faciendum putant. Cauete committere quod aut reprehensoribus pateat uel imitatores in ruinam compellat. Propositi huius principes emula uobis pietate proponite, quorum ueracem doctrinam et sancta opera imitantes ad celestis regni pascua properate. Mortem horis omnibus impendentem indefecte meditamini, scientes nihil esse diuturnum in quo esse potest aliquid extremum moriendumque omnibus et id incertum an eo ipso die. Cumque ad id uentum fuerit, tum illud quidquid preteriit, effluxit. Tantum remanet quod uirtute et recte factis consecutus sis. Voluntatibus renitimini, uoluptatibus repugnate ne et uos eorum subiaceatis excidio de quibus propheta, conquestus quod transierint in adfectum cordis, imaginem illorum in ciuitate dei ad nihilum redigendam imprecatur. Si quid deo uouistis incunctanter absoluite, memores ruinam esse homini post uota tractare ; prestatque non uouere quam uota non reddere. Nec procul nec extra sunt uotorum uestrorum impendia, sed ut psalmista fatetur : In me sunt, deus, uota que reddam, laudationes tibi. His indefesse persistite, has interdiu, has noctibus concinnate, in his quidquid sobrie potestis adicite, quoniam cum laude nostra non egeat, grata tamen ei est sue deuotio creature. Vestra laude nec parum proficit, pio tamen studio facitis ut ea uos plurimum proficiatis. Aliis belligerantibus, agricolantibus aliis, tertius ordo estis quos in partem proprie priuateque sortis adlegit, quanto rebus extrinsecus uacuos, tanto sue seruitutis functionibus occupandos. Utque alii pro uobis duras condiciones subeunt uel militie uel laboris, itidem uos illis obnoxii persistitis ut eos orationum et officii instantia prosequamini. Atque ut aliud esse coarguam quod nature consortibus, aliud quod ipsi debetur deo, illud ante omnia semper in oculis uoluite quod ipse uos fecerit, quod perditos reformarit, quod tam crebris, tam copiosis, tam denique proficuis prouexerit beneficiis ut hinc laudandi illum concepta materia, dum ei competentes gratias de perceptis refertis muneribus, fiatis ad accipienda deinceps et plura et plurima digniores. Iam uero, ut in summo preconio capitis membra quoque eius inclita non nihil constet habere commune, accipite et illud celeuma dauidicum in hec proloquentis uerba : Laudate dominum in sanctis eius. Tamquam eamdem sententiam modo diuerso explicans dicat, non satis consulte agitis, si ab inuicti imperatoris gloria fidissimorum eius militum triumphos et merita eximenda iudicatis. Summa igitur ope, summis uiribus glorificate deum gratis uobis omnia bona tribuentem ; ueneramini beatum Maiolum ea uobis potentissime intercessionis suffragio promerentem. Videte igitur quam optime de uobis est meritus quibus tantopere dignatur adesse patronus. Cui cum uos debite uenerationis cultum impenditis, usuram uobis multiplicem fructuoso fenore preparatis, quoniam in presentia eius plus accipitis quam prestatis. De cuius gloria quia nihil dicere dignum possumus, iam nunc ad eum et uoces et uota uertamus, sanctitatem eius, submissis animis, fecundis precibus ambiamus. Memento, pastor bone, memento tuorum per secula filiorum, nec obliuiscatur gregis peruigil cura pastoris. Potes equidem spatium nobis penitentie a mansuetissimo iudice impetrare, qui dignus habitus es in conspectu agni canticum nouum cantare, ipso auxiliante cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.