Hic parentibus inclitis prope Aurelianis iuxta Ligerim oriundus, ex parte regali sanguini fuit contiguus. Cuius parentes divina revelatione commoniti, quod deo dignum antistitem in prole funderent, mox editum parvulum litteris tradiderunt. Erant autem fratres matris eius venerandi antistites, Austrenus aurelianensis et Aunarius autisiodorensis. Qui cernentes puerum normam religionis et Christi precepta diligere, eum clericatus officio manciparunt, itaque rigore abstinentie carnis rebellionem domans, sepulcra martyrum orationibus frequentabat, misericordie operibus insistebat, donec fama eius crescente, post Artemium senonensis episcopus est electus et ordinatus. Hic noctem quandam Christo ducens pervigilem cum sancti Anniani basilice liminibus astaret et obseratum ostium ingressum prohiberet, ipso orante repente celitus avulso repabulo, ostia patuerunt. Defuncto autem Theoderico, dum rex ClothariusBurgundiam cepisset intrare, Blidebodus ab eo cum exercitu Senones directus, graviter urbem iaculis infestare cepit. Sed vir sanctus ecclesiam beati Stephani petens, dum ad evocandum populum signum tangeret, tantus terror super hostes irruit ut nullatenus evadere se crederent, nisi fugam expeterent. Obtento itaque regno Burgundie, Clotharius precepit Farulso potenti duci regalia negocia exercere. Qui prope Senonas veniens, exarsit indignatione quod sanctus episcopus non ei cum muneribus occurrisset. Unde regressus plura falsiloquiis contra eum regiis auribus intulit, donec rex felle commotus virum sanctum exilio retrusit in Neustria traditum duci pagano nomine BosoniLandegisilo. Quem ille direxit in villam Andefagniam super fluvium Auciam ubi erant templa phanatica. Gaudebat igitur in domino, sentiens se a domino missum ad populum incredulum instruendum. Ibique quendam cecum illuminans, predictum ducem superbum et Francorumexercitum qui adhuc errore detinebatur convertit et baptizavit. Denique sanctus Vuinebaudus abbas sancti Lupi trecassini regem erga virum dei placavit, missusque e latere regis, eum de exilio revocatum ad palatium adduxit. Quem videns rex ante pedes eius prosternitur, et veniam precatur. Cernens quoque corpus eius tabefactum abstinentia, ut erat intonsus capite et barba, tremens et eiulans ad gemitum movetur, et lacrimis irrigatur. Iussitque eum cum honore reparari, comam et barbam detonderi, multisque muneribus ei a rege oblatis, valedicens ei una cum sancto Vuinebaudo, cum Parisius pertransirent, multa reorum turba cathenatorum vel incarceratorum eorum virtute soluta eis obviam est egressa. Dum autem vir sanctus ad Meldunum castrum devenisset, repente in mane horreum plenum vallavit incendium, nec poterat quis prestare auxilium. Tunc in oratione prosternitur et flumen emissum super incendium cernitur, flammaque ilico extinguitur et illesa apotheca servatur. Reversus igitur Senonis cum ymnis et canticis obvia plebe susceptus, quadam die eo celebrante coram sacerdotali vel levitico choro gemma de celo in calicem inter manus eius descendit a domino que radio fulgente pulcherrima diuSenonis servata, iussu regio inter sanctorum pignora deportata est palatio. Audito rex Clotharius de signo sancti Stephani quod miram dulcedinem haberet, iussit illud deportari Parisius ubi sepius illud audiret. Quod dum sancto viro non placuit, mox ut ab urbe est sublatum dulcedinem sonitus sui perdidit. Quo rex agnito, ipsum loco pristino restitui iussit. Quod ubi pervenit ad pontem Syriacum reddito sibi sono a domino insonuit miliario VIIo, et vir sanctus obviam perrexit cum psallentium choro. Nocte quadam dum vigilans psalleret, dyabolus ei validam sitim inflixit, et ipse ministro deferri iussit frigidam aquam. Intelligensque dolos inimici, signatoque plumato suo observato capite strictum super vasculum posuit, ibique hostem inclusit. Qui nocte tota usque mane variis vocibus ululans quis fuisset ostendit, et confusus abscessit. Erat sancto consuetudo ut pene singulis noctibus et infra menia et circumquaque vicinas sanctorum basilicas circuiret, et hora competenti ad matutinas propria manu signum ecclesie tangeret. Quadam igitur nocte dum pergeret, duos inter se clericos audivit rixantes adulterare cum mulieribus volentes. Tunc quidem se eis ostendere noluit, ne iterum in eius absentia ad volutabrum redirent, sed pergens ad ecclesiam pro eis orationem fudit. Cumque sancti Stephani signum ad matutinas tangeret, mox ut in eorum auribus signi sonitu sanctitas cum dextera pervenit, ilico ab eorum cordibus stimulus ardoris recessit. Tunc ad ecclesiam currunt, et expleta psalmodia ab eo correpti veniam petunt, viteque melioris exordia sumunt. Quadam die dominica dum vir nobilis Hyrlefredus eum causa prandii Ticiaco villa invitasset, et ipse devotus sacrificium offerret, ea hora dum vico pergeret, audito in celo sonitu equo insidens diu in uno loco astitit, celoque intentus orationem dominicam inter angelicos choros audivit. Itaque sufficere sibi credidit, quod sub presentia Christi laudes supernas audisset, ac per hoc cepto itinere non perrexit. Denique sentiens se corpore iam resolui, convocatis sacerdotibus eos sacris verbis admonuit, et sic ad dominum migravit, statimque de illo odor flagravit nectareus, ac si fuisset multis aromatibus delibutus. Post obitum quoque multis miraculis claruit. Huius natale celebratur kl septembris.