De sancto lupo episcopo senonen. Lupus archiepiscopus senonen. claruit tempore clotharii regis francorumq apud aurelianum ex regali genere ortus: dum uirtutibus polleret: archiepicopus senonis electus est. Dum autem omnia sua pauperibus erogaret. Et die quadam plurimos ad conuiuium inuitasset: cum uinus ad medium pro recumbentibus non haberet orauit ad dominum Si statim nuncius affuit: qui ceti uini modios adesse pre soribus nunciauit: quod unde aut a quo delatum est minime sciri potuit. Cum plures ei detraherent: quam filiam predecessoris sui uirginem dedicatam imoderate amaret: coram detrahentibus ipsam deosculatus est dicens nihil nocere boni uerba aliena: quem propria non maculat conscientia. Nam quia ipsam deum amare ardenter nouerat: eam mente purissima diligebat. Cum rex francorum clotharius burgundiam intrans sceneschalcum suum contra senones direxisset et ciuitatem obsideret: Lupus ecclesiam sancti stephani intrans campanam pulsari fecit: cuius sonitu tanto terro re hostes concussi sunt: ut nisi fugissent se in carcere putassent. Tandem obtento regno cum rex alium sceneschalcum misisset: Si lupus ei sicut alii episcopi fecerant non occurrisset: sumpta occasione illa episcopum adeo apud regem diffamauit: qui rex ipsum ad exilium destinauit ubi doctrina et miraculis claruit. Interea senonici quendam episcopum qui locum lupi inuaserat occidentes a rege impetrauit ut lupus de exilio reuerteretur . Quem rex uidens exilio tabefactum: ita repente diuinitus est mutatus: ut coram illo prostratus ueniam peteret: et multis muneribus eius ecclesiam dotaret. Dum autem remeans p…isius uenisset: multa carceratorum turba solutis uinculis apertisque hostiis eidem obuiauit: et de ipsorum liberatione eius meritis facta gratias egit. Celebranti ei die quodam dominico lapsa est celitus gema in calice sancto: quas rex in suas reliquas collocauit. Rex clotharius campanam sancti stephani senon. audiens esse mire dulcedinis iussit sibi parisius deferri. Sed mox ut de urbe senonica delata est sonus ille dulcedinem amisit. Quod rex audiens eam senonicis reportari ussit; et. 7. ab urbe miliario sonitum recuperauit. Cum nocte quadam oraret instinctu diabolico ualde sitiens sibi aquam deferri fecit. Sed aduertens dolos inimici puluiar super os uasis posuit: et diabolum clausit qui tota nocte ululauit: Factoque mane confusus et dimissus abscessit. Alia nocte dum ecclesias more suo circuiret inuenit clericos quosdam rixantes: eo que cum mulieribus fornicari uolebant. Qui ingressus ecclesiam pro eis orauit: et mox ab eis omnis tentatio discessit. Qui coram eo prostrati ueniam postularunt. Tandem multis clarus uirtutibus in pace quieuit calendis septembris. Circa annos domini.610. tempore heraclii imperatoris.