Hic Leodegarius quondam a nobilissimis et religiosis parentibus regi Clothariocommendatus et a Didone avunculo suo pictavensi episcopo eruditus, et archidiaconus constitutus, tanta omnium virtutum gratia prefulgebat quod nobilitatem generis maiore morum nobilitate decorans, etiam quandam abbatiam monachorum ad preces episcopi strenuissime gubernabat. Post hec decedente Clothario et succedente ei filio eius Clothario iuniore, quia sensus eius regendo regno minus sufficere videbatur, ab ipso rege et proceribus ejus multisque episcopis coactus est, ut propter consilium et providentiam regni in palatio moraretur. Ibi autem tantam secundum deum de pietate sollicitudinem habuit, ut eduensi ecclesie mereretur in pontificem promoveri. Post X vero annos episcopatus sui decedente Clothario iuniore, vir sanctus negociis gravius honeratus, voluntate dei et venerabilium principum qui cum ipso presule rem agebant, Childericum fratrem regis Clotharii adolescentem valde ydoneum fecit in regem. Sed HebroinusTheodericum ipsius Childerici germanum preficere nitebatur, non propter regni commodum, sed quia de potestate deiectus omnibus odiosus, iram regis et principum verebatur. A sua itaque spe frustratus, metu mortis a rege petiit ut relicto seculo in monasterio permaneret. Quo concedente et fratrem suum Theodericum ne contra regnum aliquid moliretur in liberali custodia detinente, in tanta pace fuit respublica, ut tota Francia sanctitati episcopi [et] regali industrie congauderet. Verum post annum dyabolo adversitatis turbinem concitante, malignis suggerentibus de magno amore contra virum in magnum odium rex depravatus, iam ita eum latenti odio infestabat, quod oportunitatem et modum mortis eius attentius inquirebat. Sed episcopus blande ferens et omnes inimicos suos ut amicos amplectens, egit cum rege ut diem pasche in urbe cui preerat celebraret. Et ecce ipsa die nunciatum est ei quod rex in illa nocte quicquid de morte eius tractaverat, perficere decrevisset. At ille nichil trepidans, sed ipsa die cum rege in missa communicans, exemplo domini persequtorem sic fugit, quod in luxoviensi monasterio deo serviens, et Ebroino qui ibi in habitu monachali latitabat, tota caritate servivit. Nec mora rege mortuo, cum Theodericus regnaret, gaudentes cives Edue episcopum suum adeunt cum multis lacrimis eum rogantes, ut ad ecclesiam suam tamdiu destitutam rediret. Compulsus igitur suorum civium desiderio, et abbatis imperio, ad sedem suam cum honore rediit. Et statim apostatans Ebroinus et a rege senescalli dignitatem adeptus, qui prius omnibus malus fuerat, postea peior fuit, toto studio beatumLeodegarium occidere cupiebat. Missis ergo militibus ut eum de urbe abstraherent comperiens hoc vir dei, populum ubi tunc predicabat monuit ne timerent. Et statim de urbe in ornatu pontificali progressus, et flentium processione circumdatus, a militibus captus est. Et quia nondum iussi erant illum occidere, oculis erutis usque ad iussum apostate in quadam abbatia est retrusus. Post biennium vero sanctus Leodegarius cum fratre suo Garino, quem Hebroinus cum multis aliis exiliaverat, in palatium regis adductus, cum ad irrisiones Hebroini verba temperantie et iustitie responderet, perfidus ille iussitGarinum lapidibus obrui, sanctumque episcopum tota die nudis pedibus per quemdam fluvium super accutissimos lapides decurrentem deduci. Et audiens quod vir sanctus deum in tanto cruciatus laudaret, precisa ei lingua cum labiis tradidit eum cuidam custodi, ut eum novis suppliciis reservaret. At ille nolens eum indecenter tractare, in quodam monasterio sanctimonialium eum reposuit, et ibi paululum commoratus, divinitus plenum officium loquendi et predicandi recepit. Interea rex Theodericus cum Hebroino concilium convocavit, in quo dei iudicio illi qui manum in episcopum mittere presumpserunt, hoc premium acceperunt quod unus eorum exiliatus et tandem decollatus [est], alter vero cui Ebroinus propter hoc pontificatum dederat, convictus sceleris, et coram omnibus flagellatus, laqueo se suspendit. Post hec Leodegarius accersiri iubetur, et ne inter episcopos appareret extra concilium detinetur. Sed cum ibi de futuris interrogatus veraciter responderet, predixit de seipso et de Hebroino, et quando et quomodo uterque vitam istam finiret. Tunc Ebroinus videns eum de suo martyrio et de illius eterno supplicio gloriari, confusus de concilio exiit et cuidam militi episcopum interim servare precepit. Quem dum miles ad domum suam que longe erat duceret, sitienti episcopo quidam comitantium potum dedit, et statim lux immensa in modum corone caput eius circundedit. Quam cum multi de celo venisse viderent, quid hoc esset ab ipso episcopo quesierunt. At ille se in gratiarum actione prosternens ductores suos qui pre stupore semivivi corruerant, post orationem incolumes elevavit, et ut religiose se deinceps haberent obtinuit. Audiens hec Ebroinus missis IIIIor spiculatoribus eum decollari precepit. Eductum ergo de custodia cum ad abdita saltuum deduxissent: Non est inquit opus fratres vos diutius fatigari, sed hinc implete vestri desiderium transmissoris. Ad hec illorum tres divinitus emendati, cum prostrati veniam precarentur quartus ei convicians et sanctum post orationem decollans, stans corpus impulsu pedis ad terram deiecit. Sed post modicum ipse furens et a demone in ignem proiectus, vitam ut meruerat terminavit. Post biennium a passione sancti audiens Hebroinus illum multis miraculis declarari, cruciatus invidia militem illuc sibi misit qui sibi referret certitudinem huius rei. Sed miles invidus et superbus tumbam sancti pede percutiens cum dixisset: Moriatur qui mortuum miracula facere posse credit, mox arreptus a demone et subito moriens morte propria sanctum amplius commendavit. Hiis auditis, impius apostata fremens et tabescens invidia dum famam sancti extinguere preoptaret, eisdem diebus sicut sanctus in concilio predixerat gladio occisus est. Sublato denique corpore dum ad monasterium unde abbas fuerat deferretur, tot et tantis in via miraculis claruit, ut nullus omnino cum fide accederet qui non statim ab omni molestia curaretur.