De sanctis Leodegario episcopo et gerino martyribus. LEodegarius episcopuset Gerinus martyres apud eduensem ciuitatem passi sunt tempore Childerici regis francorum. Qui Leodegarius dum esset episcopus eduensis clothario rege decedente : uoluntate dei et principum consilio childericus fratrem clotharii adolescentem idoneum prefecit in regem. Hebronius uero maior domus regie theodoricum childerici germanum preficere nitebatur non propter regni commodum sed quia omnibus odiosus iram regis et pricipum uerebatur. Timens igitur reges hebronius: licentia obtenta monasterium introiuit. Rex uero theodoricum: ne contra regnum moliretur in custodia definebat: et prudentia episcopi omnes populi pace gaudebant. Sed post aliquod tempus : rex malignorum consilio in tantum in Leodegarii odium incitatur: quod opportunitatem mortis eius inquirebat. episcopus uero blande ferens : inimicos ut amicos amplectens: egit cum rege: ut in urber cui preerat: die pasche celebraret: et cu eodem in mensa communicaret. At uero cum audisset qui rex eius mortem perficere decreuisset: sic persecutorem perfugit:q in luxouiensi monasterio domino seruiens etiam hebronio: qui in ipso cenobio: in monastico habitu latitabat deuote seruiuit. Post modicum rex moritur et theodoricus io regem sublimatur. Leodegarius uero populi sui lachrymis et precibus motus: et abbatis imperio compulsus: ad sedem suam rediit. Hebronius quoque statim apostatauit: regis seneschalcus est ordinatus . Qui deterior effectus Leodegarium occidere nitebatur. Missis igitur militibus eum cepit. Qui in habitu pontificali detentus: ab eisdem exoculatus est atque dimissus. Post biennium uero sanctus leodegarius cum fratre suo gerino quem hebroinu relegauerat in palatium regis adductus dum ad irrisiones hebronii sapienter et pacifice responderet nequissimus ille iussit gerenum lapidibus obrui: episcopum uero toto die nudis pedibus per quendam fluuium per accutissimos lapides decurrentem dec…ci. Et audiens in his tormentis deum la…daret linguam eius precidi fecit: et postmodum cuidam custodi tradidit. Ille autem usi loquendi non amittens predicationi populorum instabat: predicens quomodo et qualiter hebronius moriturus erat. Lux etiam mensa in modum corone eum circumdedit. Quod hebronius audiens: missis quattuor spiculatoribus eum decollari mandauit. Quorum tres uerba eius pacifica audientes adissunt compuncti: quod ad pedes eius procident ueniam postulabant. Quartus uero cum decollasset a demonio arripitur: Si in igne proiectus exuritur. Expleto biennio audivit hebronius corpus sancti miraculis illustrari: et inuidens misit militem ad uidendum sic ueritas se haberet. Qui ueniens et sanctum corpus deridens:ac tumbam calce percutit statim a demonio inuasus expirauit. Deinde hebronius sanctus predixerat: gladio nequiter occisus est. Paffio horum martyrus agitur.vi.non.octobris. Qui passi sunt circa annum domini. 68o.