XXVII. DE SANCTO HAINMARO MARTYRE Hainmarus uocatus episcopus tenuit principatum annos XV. Fuit enim uir ualde strenuus, atque nobilitate generis non mediocriter decoratus, simul quoque fundorum dignitate ditissimus. Nam in tantum eius potestas seculariter excreuit, ut usque ad ducatum pene totius Burgundie perueniret. Contigit autem eo tempore Pipinum filium prioris Karoli, Aquitaniam ex euocatione Eudonis Aquitanorum ducis, aduersus Aimonem Cesarauguste regem perrexisse, qui Lampagiam ipsius Eudonis filiam in coniugium sumpserat, et federa conubii ruperat. Conuenientes autem in locum qui Iberra dicitur, dum inter se pugnare cepissent, hic Hainmarus cum suis in Sarracenorum multitudinem irruens, maxima eos cede prostrauit, deuicit, atque simul cum rege suo, Christo propiciante, uictor extitit. Sicque Pipinus cum triumpho Francie partes repetiit, sed non multum post predictus Eudo pactum quod pepigerat cum Pipino fallaci mutatione deseruit. Unde factum est ut isdem Hainmarus, precipiente iam dicto Pipino, iterum Aquitanie partes collecta suorum multitudine repeteret, atque Eudonem ad bellum prouocaret. Quibus in unum congressis, tanta subito cede Aquitanici corruerunt, ut uix ipse dux eorum Eudo per fugam dilapsus euaderet. Sed quorumdam insidiante inuidia, quľ prosperis rebus semper adesse solet, suggestum est regi quod ipse Eudo non aliter nisi ex consensu Hainmari euasisset. Qua de causa euocatus ab eodem rege, apud Bastoniam uillam quľ est sita in saltu Arduenne, custodie carcerali est mancipatus. Interiectis itaque paucis diebus, cuiusdam nepotis sui ingenio carcere extractus, arrepto equo fugam iniit. Cuius post tergum cum summa uelocitate aduersarii insequentes, in loco qui Lufaus dicitur, in pago Tullensi, eum consequuti sunt. Qui uidens se eorum insidias euadere non posse, totum se ad diuinum contulit auxilium. Nam dum extensis brachiis in modum crucis, oculis ad celum eleuatis, supernam gratiam exoraret, lanceis persequentium confossus, simul cum predicto nepote suo occubuit, ibique dicitur fuisse sepultus. Seruatur hactenus Autissiodori in altare matris ecclesiľ crux aurea ligni dominici, ostentans in se signa martyrii eius. Sed et quasdam res proprietatis sue ľcclesiis Dei fideliter distribuit, consilium et ordinationem nactus domni Teodranni, iam tunc ex sua uoluntate ordinati pontificis. Dedit itaque basilicľ sancti Stephani, ad stipendium clericorum ibidem Deo deseruientium, uillam quľ dicitur Matriacus, sitam in pago Senonico cum edificiis, mancipiis, uineis, siluis et uniuersis appendiciis suis. Item in pago Autissiodorensi, ad xenodochium predicte matris ľcclesiľ, uillam quľ dicitur Miliciacus et alteram que uocatur Viriliacus, cum uniuersis appendiciis eorum. Ceterum basilice sancti Germani, ad stipendium monachorum, uillam Abundiacum nomine, sitam in pago Autissiodorensi, cum edificiis, mancipiis, siluis et omnibus appendiciis suis. Item in pago Vastinensi, uillam que dicitur Pons Maxentii, similiter cum appendiciis suis. Dedit item ad xenodochium eiusdem basilice domni Germani uillas sitas in pago Autissiodorensi, hoc est Nigrontum cum appendiciis suis, Linerolas quoque similiter cum appendiciis suis, simulque Lagunas. Nam Boniacus atque Vitriacus, tempore interfectionis sue, in fiscum cesserunt dominicum.