Ex gestis eius (Gregorius Lingonensis) Sanctus autem Gregorius ex senatoribus augustudunensibus ortus est, et regionem illam per XL annos rexit, ita severe et districte ut eum rei sustinere non possent. Habuit coniugem nomine Armentariam, de qua filios suscepit, post cuius mortem, electus est in episcopum lingonensem. Sub panibus triticeis tenues ordeaceos sibi faciebat apponi , et triticeos frangens et erogans ordeaceos, nullo sciente comedebat. Similiter et de vino faciebat cum ei pincerna aquam porrigeret desuper vinum effundi iubebat, tale vitrum eligens quod claritatem aque obtegeret. Multi de virga quam ille ferre solebat signatos energuminos curabant, et de stratu eius si quis egrotus aliquid abstulisset curabatur. Hic ignoranter sepulchrum sancti Benigni frequentare cepit. Cui sanctus Benignus apparens, corripuit eum et monuit ut oratorium edificaret super sepulchrum suum, letusque effectus pro inventione martyris, flebat amarissime, quod prius prohibuerat, et criptam antiquitate collapsam decenter reparavit. Ibi habebat oratorium pro amore martyris, in quo multorum sanctorum reliquie habebantur, ad quod nocte de domo sua baptisterio adherente pergebat, et hostium clausum sola manu pulsans aperiebat, ingrediensque diutissime orabat in silentio, postea voces sanctorum cum eo psallentium per tres horas et amplius audiebantur. Quo expleto, revertens ad lectulum ita caute se super stratum deponebat, ut nemo sentiret. Observatores autem baptisterii clave sua ostium reserabant, ac si nemo illud aperuisset, et commoto signo, sanctus Gregorius sicut reliqui ad divinum officium consurgebat. In die sepulture illius quidam religiosus vidit celos apertos. Habebat defunctus faciem roseam et ceterum corpus candens ut lilium, fecit se sepeliri iuxta sanctum Benignum. Cum deferretur corpus eius ad sepulturam, vincti clamabant ut sui misereretur, et ita aggravatum corpus eius ut sustineri non posset. Quo deposito, trabs in qua pedes vinctorum inclusi erant, et coartati, repulsis obicibus scissa est media, et liberati sunt a iudice. Post multa tempora cum transferretur corpus eius in aliam asidam a sancto Tetrico successore et filio eius, facies eius integra et illesa inventa est, et nichil de vestimento eius immutatum. Quedam puella die dominico pectens caput suum, sensit dentes pectinis ita affigi digitis suis et palmis, ut valde cruciaretur. Hec ad sepulcrum sancti Gregorii curata est, pectine decidente, quem diu adherentem portaverat.