De sancto Gregorio episcopo lingoniensis. Gregorius ligoniensis epicopus ex senatoribus augustudunensibus ortus :regione illa 40 annis summa iustitie seueritate correxit. Hic habuit uxorem armetarias de qua filios procreauit. Post cuius obitum episcopus eligit ligoniensis. In quo episcopatu sanctissimam uitam duxit sub panibus triticeis panem ordeaceum comedens ; et aquam uino solum modo coloratam. Qui etiam a sancto benigno episcopo sibi appete praemonitus ecclesiam supra tumulum eius edificauit. In qua per noctes orans uoces angelicas praecinentes frequenter audiuit. In obitu uero ipsius sancti uiri quidam uidit celos apertos: uultus quoque eius sicut rosa rubescebat: caro uero uti lilium candebat. Corpus autem eius iuxta corpus sancti benigni collocatum est. Quod dum sepulture traderet trabes in quibus pedes uictorum astricti tenebant praescisse sunt: et captiui liberati: qui uidelicet eiusdem sancti dum exeque illac transiret auxilium obnoxius postulabant. Sepultus quoque est in ecclesia lingoniensis.