Ex gestis eius (Germanus Autisiodorensis) Hic sanctus Germanus autisiodorensis oppidi indigena fuit, parentibus splendidissimis procreatus et ab infancia studiis liberalibus institutus. Post auditoria quoque gallicana Rome iuris scientiam acquisivit. Deinde tribunalia prefecture professione advocationis ornavit, in quo actu multiplici laude splendens, sublimem genere, moribus, divitiis uxorem sortitus est, protinus eum res publica ad honorum presumpsit insignia. Cumque territorium autisiodorense gubernaret, mos erat tyrunculorum potius industriis indulgere, quam christiane religioni operam dare. Erat autem arbor pyrus in urbe media, ad cuius ramusculos ferarum ab eo deprehensarum capite pro admiratione venationis nimie dependebant, quem sanctus Amator civitatis episcopus, hiis frequens compellebat eloquiis: Desine queso vir bonorum splendidissime, hec iocularia que christianis offensa, paganis vero immitanda sunt exercere. Ille tamen nullo modo admonenti se voluit obedire. Cum autem quadam die in sui iuris predia secessisset sanctus Amator, illam arborem cum caudicibus abscidit, ignique concremandam illico deputavit, oscilla vero dependencia longius a civitate proici precepit. Quod cum audiretGermanus, ira animum accendit, ita ut sancte religionis oblitus, cuius iam munere fuerat insignitus, mortem viro beatissimo minitaret, et ne christianorum conventus ei furenti resisteret, turbas suorum sibi coadunans, civitati inprovisus advenit. Hec omnia, dum a quibusdam cognita, sancto Amatori panderentur, ait: Ego me indignum iudico, testem fieri fuso sanguine salvatori. Divina ergo revelatione finem suum et Germanum sibi successurum previdens, Eduamprofectus est, ubi Iulius rei publice rector et gubernator Gallie presidebat. Quem sic alloqutus est: Finem meum domino michi innotescente cognovi, et quia non est alter qui regimen sancte ecclesie suscipiat, nisi illustrissimus Germanus, sicut michi revelavit dominus, posco celsitudinem tuam, ut michi eundem tonsare tribuas licentiam. Cui prefectus: Licet inquit rei publice necessarius sit, tamen quia deus ut tua beatitudo testatur, sibi eum elegit, contra dei preceptum venire non possum. Tunc sanctus Amator voti compos, ad urbem suam cum letitia rediit. Subeunte autem illo ecclesiam, cum et populus ingredi vellet, sic eum alloqutus est : Exonerate, filii, manus iaculis, quia hec est domus orationis, non Martis statio preliantis. Quod et fecerunt. Tunc videns episcopus Germanum nichil honoris truculenti portantem, precepit hostiariis ut fores ecclesie claustris artarent. Ipse vero glomerata secum turba clericorum, iniciens manus, Germanum apprehendit, et invocato nomine domini cesariem eius capiti detrahens, reiectis secularibus ornamentis, habitu religionis cum honore promotionis induit, talibus eum verbis exhortans: Satagere te oportet frater, quo incontaminatum custodias honorem tibi commissum, quia tibi omnipotens deus pastorale commisit officium. Populo quoque adortato ut voluntati dei de electione Germani consentiret, omnis turba consentiens ad confirmationem persuasionis eius respondit: Amen. Ipse autem kl maii IIIIa feria cepit acrius dissolutione corporis fatigari, sed nec inter dolores a predicatione cessabat, et dicebat: Prohibere lamenta, ibi profecto luctivage voces emittende sunt, ubi meliori deterior fuerit successurus, huius autem non solum vita proderit vobis, sed etiam mors. Tunc precepit se ad ecclesiam provehi, ut ibi spiritum datori redderet, ubi die ac nocte solebat eidem profiteri, et ascendens pontificalem thronum, fere hora diei tercia spiritum emisit. Continuo chorus sanctorum successit, et spiritum eius cum ymnis et laudibus in specie columbe multis cernentibus ad celum provexit. Inde corpus ad sepulturam deducitur, unde cum redeunt, quendam paraliticum prospiciunt, qui iam XXX annis hoc morbo detinebatur, cervicibus hominum baiulari, hic orabat, ut vel aquis paululum frui mereretur quibus perfusum fuerat sanctum corpus. Cuius fidem admirans Germanus tunc presbiter iussit ex eadem aqua membra eius perfundi, et protinus langor omnis discessit. Igitur Germanus suscepit sacerdotium coactus et invitus, sed repente mutatur ex omnibus, deseritur mundi milicia, celestis assumitur, uxor in sororem immitatur, substantia in pauperes erogatur. Ex die qua sacerdocii sumpsit exordium, usque ad vite terminum, nunquam panem frumenti, non vinum, non oleum, non legumen, non saltem salem ad usum condiendi saporis accepit. Sane die resurrectionis vel nativitatis dominice, potiones singule sumebantur in quibus vini sapor aquis nimiis diluebatur. In refectionibus primum cinerem prelibavit, deinde panem ordeaceum sumpsit, quod tamen ipse excussit et molivit. Indumentum semper cuculla et tunica nec hyeme adiectio, nec estate levamen admissum est. Quod utrumque tamdiu usui fuit, nisi forte donatum est, donec attritione nimia solveretur, cilicio semper interius inherente. Spacium vero lectuli sui trabecule dolatiles ambiebant, iniectos cineres usque ad marginem continentes. Qui tamen cotidiana impressione densati, in confecti soli duriciam preferebant. Stratum omne subiecto cilicio, et supposito uno tantum gusagulo fuit. Capud ab humeris per cervicis confinium nulla sublevavit abiectio, ita pronus, prostrata ad terram membra dampnavit. Noctibus nunquam vestitum, raro cingulum, raro calciamenta detraxit. Redimitus loro semper, et capsula sanctorum reliquias continente. Iugis gemitus, et oratio perseverans. Hunc absolute definio inter tot cruces longum traxisse martyrium. Omnibus sine acceptione persone hospicium prebuit, pedes omnibus manibus suis lavit. Cumque vita eius et fama multis fulgeret miraculis, ex Britanniis directa legatio gallicanisepiscopis nunciavit pelagianam heresim in locis suis late populos occupasse, et fidei catholice succurri debere. Ob quam causam synodus numerosa collecta est, omniumque iudicio duo preclara regionis luminaria, Germanus et Lupus precibus ambiuntur, negotium devotissime ab eis suscipitur. Quibus Parisiace urbis territorium permeantibus, cives obviam procedunt, tantorum virorum benedictionem expetunt, eisque debitam venerationem impendunt. In vico cui Methodori vocabulum erat, hospitati sunt. Cumque beatus Germanus multitudinem confluentem verbi salutaris exhortatione refoveret, puellam quandam nomine Genovefam inter astantes eminus conspexit, et nescio quid in ea celeste vel angelicum conspicatus, tali eam preconio extulit, eius genitores sic affatus: Beatos inquit dies illa vos fecit, qua tante prolis parentes vos esse contigit, cuius nativitas ipsis quoque angelis leticiam peperit. Erit enim pretiosi apud deum meriti, et spiritualis perfectione propositi, plura quoque in laude virginis prosequtus. Tandem ipsam suavi benignitate complectitur, et inter lenia blandimenta percunctatur, si sanctimonialis vite celibatum velit suscipere, et Christi sponsalitio titulari. Illa tanti sponsi nomine delectata, tytulum virginitatis amplectitur, seque huius professionis iam dudum astringi desiderio profitetur. Interea gressum divertit idem sanctus ad ecclesiam, maximo populorum agmine prosequente, ibique inter psalmos ac prolixam orationem, manum dexteram super caput virginis indefesse tenuit. Deinde in crastino cum illa ad eum redisset, et ipse de pridiana professione eam alloqutus fuisset, ipse vultum in terram defixit, moxque nummum ereum divina forsitan allatum sententia, expressione crucis insculptum inspexit, ac protinus a terra collegit. Quem loco muneris Genovefe tradidit, ac semper collo suspensum ob sui memoriam ferre precepit. Ceterum inquit alia mundialis pulcritudinis ornamenta nunquam tuis vel collo vel digitis inseri patiaris. Ita fatus virgini valefecit, et ut sui memor esset ammonuit, commendansque eam parentibus, iter ceptum cum beato Lupo perrexit. Quadam die dyabolus insidiator casualibus laqueis preparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit, ignorans illius merita, sicut beati Iob afflictione corporis propaganda. Et dum aliquando uno in loco infirmitatis necessitate constringitur, in vicinia qua manebat casuale exarsit incendium. Quod consumptis domibus que illic palustri harundine tegebantur, ad illud habitaculum in quo idem vir iacebat, fabris stimulantibus ferebatur. Sed hospicium sancti viri expavescens flamma transilivit, ultra citraque deseviens, multasque virtutes faciebat infirmus, et cum debilitati sue nichil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam que manu extensa videretur iacentem extollere, eumque firmis vestigiis imperabat consistere. Post quam horam ita fugatis doloribus recepit sanitatem, ut die reddito intrepidus subiret itineris laborem. IntereaSaxones Pictisque bellum adversus Britones iunctis viribus susceperunt et illi trepidi sanctorum antistitum auxilium pecierunt. Qui promissum maturantes adventum, tantum contulerunt fiducie, ut maximus crederetur exercitus advenisse. Itaque apostolicis ducibusChristus militabat in castris in tantum, ut cotidianis predicationibus instituti, certatim ad gratiam convolarent baptismatis. Ita baptismate madidus procedit exercitus et contempto armorum presidio dei auxilium expectatur. Hec institutio vel forma castrorum hostibus nunciatur, qui victoriam quasi de inhermi exercitu presumentes, assumpta alacritate festinant. Germanus signifer, et dux exercitus, omnes admonet, ut voci sue uno clamore respondeant appropinquantibus hostibus: Alleluia tertio repetitum sacerdotes exclamant. Sequitur unus clamor omnium, et repercusso aere montium inclusa multiplicant. Hostile agmen terrore prosternitur, et ruisse super se non solum rupes circumdatas, verum etiam ipsam celi machinam contremiscunt . Vix sufficere pedum pernicitas creditur, passim fugiunt, arma proiciunt, gaudentes vel nuda se corpora eripuisse discrimini, plures etiam timore precipiter flumen quod sensim venientes transierant, devoravit. Sicque hostibus sine sanguine superatis, collectis spoliis christiani triumphant, et sancti antistites ad propria festinant redire. Non multo post, nunciatur prefatos hereticos in Britanniis iterum pullulasse. Rursumque ad sanctum Germanum preces omnium deferuntur, ut causam dei quam prius obtinuerat, tutaretur. Adiuncto itaque sibi sancto Severotreverensi episcopo, libenter annuit, dum et laboribus delectatur, et se Christo gratanter impendit. Iamque eo aliquantulum progresso, unus ex discipulis eius, qui eum de Hybernia secutus fuerat, ad hanc ipsam dilectus expeditionem, quia cum ipso exire nequiverat post eum profectus est. Cumque ad Tornodorum pervenisset, ibi decumbens post paululum defunctus est. Cum autem sanctus Germanus cum sociis suis hereticos sicut et antea confudisset, et ad propria remearet, contigit eum ad eumdem devenire locum. Cognoscensque per spiritum ibi decessisse discipulum, accedens ad locum quo fuerat tumulatus, iussit revelli sepulchrum, ipsumque vocans ex nomine, quid ageret, et an secum adhuc militare cuperet requisivit. Mox vitali resumpto spiritu defunctus residet, cunctaque sibi constare suavia, ac se nolle huc ulterius revocari respondet. Cum sancto annuente ut quiesceret, ille capite deposito, rursum obdormivit in Christo. Germanus igitur cum in Britannia predicaret, die quadam regis Britannie palacium cum suis discipulis introivit, et directo ad regem nuncio, pro vehementi frigore, et superveniente nocte hospicium postulavit. Sed cum rex immitis concedere noluisset, Germanus cum discipulis suis sub divo persistens, nivem et grandinem pacienter sustinuerat, iamque veniente nocte subulcus regis regressus a pascuis, acceptam in palacio prebendam suam ad proprium tugurium referebat. Is ubi sanctum Germanumconspexit, vehementi frigore cum discipulis tabescentem, persone dignitate permotus: Oro ait quisquis es domine, ut tibi et sociis parcas, et veniens ad hospicium meum, officium mee paupertatis benigne suscipias. Cumque Germanus ad eum humiliter declinasset, porcarius ille uxorem suam monuit, ut unicum vitulum quem habebant occideret, et hospitibus cenaturis apponeret. Post cenam igitur Germanusmulierem evocat, iubetque ossa vituli diligenter collecta super pellem eius ante matrem in presepi componat. Quo facto vitulus sine mora surrexit, matrique coastans, comedere fenum cepit. Tunc Germanus hoc audiens rogat hospites suos, ut salvo iure hospicii, hoc interim beneficium acceptarent. Facto autem mane Germanus ad palacium progreditur, et regem egressurum de palacio prestolatur. Exeunti festinus occurrit, et cur ei sero hospicium negasset potenter inquirit. Rex stupore defixus, et sancti auctoritate attonitus, respondere non potuit. Tunc Germanus: Egredere inquit et regnum meliori dimitte. Illo hesitante, Germanus cunctantem impellens: Egredieris ait et sicut dominus definivit, nequaquam deinceps potestate regia abuteris. Rex auctoritatem celestem in presule reformidans, cum coniuge et liberis indifferenter exivit et ulterius ingredi non presumpsit. Tunc Germanus subulcum cum coniuge venire fecit, et universo stupente palacio, regem constituit. Ex tunc reges ex subulci genere prodeuntes dominantur genti Britonum, deo res humanas mirabiliter ordinante, per beatum Germanum. Cumque de Britannia remearet per Augustudinum transiens, ad tumulum sancti pontificisCassiani pervenit. Quem cum quomodo se haberet inquireret, ille statime tumulo audientibus cunctis dixit: Dulci quiete perfruor, et adventum redemptoris expecto. Cui Germanus respondit: Quiesce per longum in Christo tempus, et pro nobis attentius intercede, ut optinere sacre resurrectionis gaudia mereamur. Cum autem redisset vir sanctus Germanus in Galliam, quadam die imminente iam vespera, comitatui suo, nudus pede, cucullo vacuus viator accessit. Cuius etiam nuditati condoluit. Qui dolose inherens contubernio iungitur mansioni, et inter occupatos custodes qui deo non animalibus vigilabant, iumentum quo senior vehebatur, predo nocturnus arripuit. Die reddito amissio vectionis agnoscitur, et ut sacerdoti animal non deesset, unus ex clericis in peditem ex equite mutatur. Et dum iter agitur, circumiecti comites beatum virum intuentur extra morem conceptam leticiam vultus obumbratione velantem. Tum unus auctoritate concepta causam leticie percunctatur. At ille: Paululum inquit moremur, quia infelicis illius labor et irridendus est, et dolendus, quem mox videbitis estuantem. Cumque substitissent, respiciunt post se captum animal peditem manu deducentem. Cumque expectassent accelerantem, ille statim vestigiis provolutus, crimen quod commiserat confitetur, et ita totius noctis spacio irretitum fuisse se retulit, ut longius prodire non posset, nec evadendi viam aliam reperisset, nisi ut ablatum animal restitueret. Ad hec vir sanctus: Si hesterna inquit die nudo tibi tegimen dedissem, furandi necessitas non fuisset. Accipe quod deest, redde quod nostrum est. Ita confessor criminis non solum veniam pro pena commissi, verum etiam premium cum benedictione suscepit. Quadam die dum iter carperet, occurrunt pauperes elemosinam postulantes, consulit dyaconem quantum esset in sumptibus. Tres tantum aureos esse respondit. Quos ille totos statim erogari precepit. Ad hec dyaconus: Unde victuri hodie sumus? Qui respondit: Pauperes suos pascit deus, tu quod habes, presta pauperibus. Diaconus quasi providus duos erogat, et unum reservat. Post paululum equites quidem post eum venientes, obtulerunt ei munus CC torum solidorum. Deinde conversus ad dyaconem ait: Accipe que traduntur, et intellige te fraudem fecisse pauperibus. Nam si totum quod dei indigentibus contulisses, remunerator noster hodie CCC tos reddidisset. Contremuit dyaconus, secretum reatus sui innotuisse pontifici.  Idem sanctus dum Alpes Ytalie conscenderet, quibusdam mercatoribus associatus, vidit inter alios quendam claudum et senem, qui torrentem transire non poterat de montibus decurrentem. Huius fascem vir sanctus arripiens propriis humeris transportavit, ipsum quoque senem iterato transitu subiecta cervice transposuit. Ecce mira virtus caritatis, que sancto viro tantam vim contulit, quem tanta ieiuniorum inedia fatigabat, quem continui itineris fatigatio distrahebat. Qui denique semetipsum vix ferre poterat, cum etiam [esset] persona tam nobilis, rusticum etate et debilitate gravissimum, fasce prius transposito, sanctis humeris vectitaret. Cum autem Ravennam pervenisset, ubi tunc Petrus pontifex ecclesiam Christi apostolica institutione gubernabat, diu cum desiderio expectatus excipitur. Occurrunt proceres, ambiunt principes, ecclesia eum cum exultatione amplectitur. Sed et regina venerabilis Placidia, que cum filio suo Valentiniano romanum regebat imperium ad sacerdotis diversorium vas argenti amplissimum cibis delicatioribus refertum, sine ulla carnis admixtione transmisit. Quod susceptum ipse ita distribuit, ut cibos ministris suis traderet. Ipse vero argentum vendicaret, remittens loco muneris patenulam ligneam, panem ordeaceum continentem. At illa cum ingenti gratulatione utrumque complexa est, quod et argentum suum transmisisset ad pauperes, et illam escam beati viri cum ministerio abiecti vasculi suscepisset, nam et lignum auro postea ambiit et panem multis remediis ac virtutibus reservavit. Cum autem Ravenne moram faceret, ibi et mortuum suscitavit, et multis miraculis eius fama refulsit. In illa siquidem Ravenna cum eum regina Placidia ad predictum vel ad aliud convivium evocasset, et ille humiliter annuisset, senio, ieiuniis, vigiliis, laboribusque confectus, ab hospitio suo usque ad palatium asino deferente portatus est. Cum ergo inter epulas ministri secreto regine dixissent, asinum sancti Germani repente defunctum, et illa tacere iussisset, mire mansuetudinis equm vice asini sancto presentari precepit. Quem ille intuens: Meus inquit michi asinus presentetur, quia qui me huc attulit reportabit. Pergensque ad cadaver distensum: Surge inquit Tunscio, revertamur hospicio. Statimque subsiliens semetipsum concussit, et quasi nichil mali passus esset, Germanum alacriori virtute portavit. Sed antequam de urbe Ravenna exiret, quadam die matutinali sollempnitate perfecta, dum cum episcopis sermonem de religione conferret, tristissimam protulit mentionem dicens: Comendo vobis fratres karissimi transitum meum, videbar michi per nocturnum soporem viaticum a domino peregrinationis accipere. Factum est autem post aliquot dies cum ingravescente incommodo, migraret ad dominum, capsulam cum reliquiis regina suscepit. Cucullam cum cilicio Petrus episcopus usurpavit. Ceterorum antistitum unus accepit pallium, alter cingulum, duo tunicam, duo sagulum diviserunt, ut aliquid monimenti ex successione sanctitatis haberent. Corpus autem in Galliam ad urbem suam relatum est, sicut adhuc vivens petierat a regina Placidia. Cumque ad urbemvercellensem portitores venirent, sanctus Eusebius, eiusdem urbis episcopus, comperto sancti Germani decessu, ecclesiam quam ei sanctus Germanus cum rediret dedicare promiserat, eam dedicaturus sollempniter ingressus, cereos accendi iussit. Sed ministri eos admota flamma accendere non valebant, licet id sepius attemptarent. Quod videns sanctus Eusebius intellexit dedicationem aut in aliud tempus debere differri, aut alio episcopo reservari.Interea sacri funeris pompa venire narratur, et obviantibus ei cunctis per manus Eusebiiin predictam ecclesiam inducitur, et statim omnes cerei divinitus inflammatur. Tunc sanctus Eusebius promissionis sancti Germani meminit, et quod vivens se facturum promiserat, mortuum fecisse cognovit. Unde festum diem populo indicens, ad altare accessit, et quanto altius potuit, Gloria in excelsis decantans, postea sacras exequias celebravit. Itaque corpus sancti Germani cum multa devotione et frequentia populorum a propriis civibus kl octobris excipitur, et honorifice sepelitur. Obiit autem anno domini CCCCo Lo episcopatus sui XXXo. Siquidem tres mortuos suscitavit, unum quando Aurelianum transiens a sancto Aniano episcopo totiusque populi concursu reverenter exceptus, mortuum iam elatum obviam habuit, quem mox virtute precis vite pristine reformavit, alterum vero cum apud Ytaliam prefecti filium quem vis febrium extinxerat, revocavit ad vitam, tertium vero discipulum suum.