Temporibus quoque Antonini passus est sancti puer Flocellus, sub Valeriano preside. Nam cum christianos in fide confortaret, dicens, nolite timere eos qui corpus occidunt et cetera, tentus a preside iussus est in eculeo suspendi, et vehementer flagellari, deinde in carcerem cum leone devorandus mitti, sed illo orante, leo cecidit et mortuus est. Apparueruntque ibi candelabra septem, lucidissima cum odore incensi, et esca domini refectus est. Audiens hec quidam de civitate, qui habebat filium cecum, surdum et mutum, intellexit esse apud eum gratiam dei. Et veniens ad ostium carceris rogavit eum cum lacrimis, ut pro puero oraret. Qui ait: Crede in eum quem christiani credunt, et sanabitur. Tunc ille se credere confessus est, et orante Flocello, puer sanatus est. Apparitores autem a preside missi ad carcerem, ut viderent si a leone Flocellus devoratus fuisset, viderunt luminaria, et leonem mortuum, et audierunt sanctum psallentem. Quod cum renunciassent presidi, ait: O Flocelle quam prevalent maleficia tua? Et precepit rogum magnum extra civitatem fieri, eumque cremandum duci. Qui cum oraret, facta est vox de celo confortans eum. Properantibus ergo eis ad ignem, semper ab angelo dextro sanctus dei protegebatur. Et cum in medio ignis proiectus iaceret, ilico tempestas valida de celo veniens, ignem extinxit, ipsumque angelus illesum ab igne liberavit. Post hec vocatus maleficus, in palmis et lingua eius clavos confixit. Tandem imperatori presentatusAntonino, vestibus spoliatus et stola linea indutus, foras in plateam traditus est, Xvo kalendas octobris.