De sancto Flocello martyre. LXXXXII Flocellus puer decennis passus est apud urbem augustudunensis temporibus antonini imperatoris sub ualeriano perfide. Cum enim preces audisset: q flocellus sanctos martyres in eorum passionibus confortaret ussit eum teneri: et stipensum in equuleo diutius flagellari. Deinde carceri una cum leone recludi: ut ab eo deuoraret.Orante uero puero leo subite morit. Statimque lucerne cum candelabris… quarum lumine tenebre carceris reppellunt. Quod audiens gentilis quidam filium suum … surdum et mutum ei obtulit: cui sanctus martyr confestim uisum auditum et loquelam restituit: ipsum cum patre ad Christum convertit. Que … audisset ipsum in ignem maximu extra urbem mitti fecit. Sed puer ab angelo sibi a dextris assistente hortatus igne ingressus est. … Continuo tempestate et imbre ualido … ignis extinctus est. Quem … iuffit ligua et palmis clauis configi. Et dum nihilominus christum confiteret : stola indutus linea feris in platea exponitur. Et ab eis discerptus martyrio coronatur. In 4. Calend. Octobris.