XVI. Eleutherius sedit annos XXVIII, menses VIII, dies IX. Fuit autem temporibus Pelagii primi usque ad Iohannem, imperante Iustino minore. Huius presulatus tempore rex Chlodoueus defecit, et filii eius Childebertus et Chlotarius in regnum succedunt. Is uero sanctus uir simul cum beato Leone archiepiscopo suo Senonensi uidelicet pontifice, ex euocatione domni Childeberti regis, secundo concilio Aurelianensi de utilitate aecclesiarum Dei in regno suo consistentium ac diuersorum negotiorum tractaturus interfuit. Obiit autem plenus dierum in sanctitate permanens, XVI kalendarum septembrium, et coniunctus est sepultura sanctis predecessoribus suis in basilica beati Germani episcopi. Fuit ciuitas sine episcopo annum I, mensibus II, diebus X.