V. DE BEATO ELADIO Eladius sedit annos XXIII. Fuit autem temporibus Constantii et Constantini filiorum Constantini, sub Marcho, Iulio atque Liberio romanis pontificibus. Hic beatissimus pontifex, dum uerbo et exemplo multos ad Christum conuerteret, ad eum sanctus Amator simul et Martha iam eius sponsa spiritalis effecta concurrunt, ac procidentes coram eo uotorum suorum desideria pandunt. Sicque ille se clericum fieri deposcebat, illa uero religiosarum numero sociari magis ac magis postulabat. Tunc antistes, considerans atque contemplans Dei eos amore frui, et propter eius se dilectionem uelle secularem habitum commutare, utrisque impiger paruit, illum crinibus exonerans, illam castimonialium cetui deuotissime iungens ac socians. Et hic plenus sanctitate et uirtutibus, ut in gestis eiusdem sancti Amatoris legimus, corpus terre, animam cľlo transmisit, sub die VIII iduum maiarum, et sepultus est secus predecessores suos in monte Autrico.