Sygibertus Honorius post mortem Archadii cum fratruele suo Theodosio regnavit annis XIIII. Cepit autem anno domini CCCCo XIo mundi vero IIIIm CCCo LXXIIIIo. Huius anno primo Wandali, duce Crosco, Gallias pervagati, multas urbes et ecclesias subverterunt. Croscustandem a Mariano preside Arelati captus, et per victas urbes ignominiose retractus, ad mortem tormentatur. Sub hoc turbine inter multos martirizantur sedunenses, Florentinus et Hylarius, Desiderius lingonensis, cum Vincentio archydiacono, Antidius vesentiensis episcopus. Ex gestis sancti Desiderii Huius Desiderii vite initium fuit castitas, sobrietas, elemosinarum largitio, misericordia in pauperibus, pietas, morum probitas, patientie equanimitas. Itaque Wandalis urbem lingonicam obsidentibus, Desiderius eiusdem urbis episcopus virtutibus prestantissimus, cum suis sacerdotibus vel ceteris civibus de muro clamabat, dicens: Christi servi sumus, Christum deum vivum et verum colimus, qui universum mundum constituit. Nolite in nobis scelus crudele admittere, per quod dei potentiam contra vos in iracundiam provocetis. Wandali vero precipiti cursu irruptis portis ingrediebantur in menia. Et alii scalis oppositis in muros diversa de parte ruentes, ignes in Pergamo submittebant, et gladiis diversisque iaculis cives omnes cede impia prosternebant. Antistes in ecclesia in oratione positus invenitur, regisque cum ceteris christicolis obtutibus presentatur. Ille autem de perditione civium pastoralis sollicitudinis dolore repletus, pro se principem rogare voluit, sed ut pereuntibus quibus subveniret, attentius exoravit. Qui barbarus, naturali crudelitate durus, cum eloqutione barbara responderet, quod etiam vir sanctus non intelligeret, optulit se etiam pro suis civibus, cervice parata, pius pastor ad victimam, ut cessaret de civibus pereuntibus, vel aliquantulum iam ruina nulla. Victor impius pietate permotus, sed crudelitatis perseverantia inflammatus, caput amputari precepit sacerdotis, plures etiam christianos eadem sententia simul interire precepit, et in toto Pergamo inChristi confessione perseverantes, eadem die diversa sunt passim cede prostrati. Et quicumque Christum confessus, se dixit in eum credere, de cultu religionis interrogatus, nusquam in tota urbe potuit evadere.